(1) 原文
294. Dictum est supra (n. 289), quod cum quidam convicti sunt, quod nullus cogitet ex se, sed ex aliis. et quod omnes alii non ex se, sed ex influxu per caelum a Domino, in admiratione dixerint, quod sic non in culpa sint quod malum faciant; tum, quod sic videatur, quod malum sit a Domino: ut et, quod non comprehendant, quod Dominus solus possit facere, ut omnes tam diversimode cogitent. Nunc quia haec tria non possunt non influere in cogitationes apud illos, qui solum cogitant effectus ab effectibus, et non effectus a causis, necessum est ut illa assumantur, et ex causis detegantur. [2.] Primum: Quod sic non in culpa forent, quod malum faciant; si enim omne quod homo cogitat, ab aliis influit, videtur sicut sit apud illos a quibus; sed usque ipsa culpa est apud illum, qui recipit, nam recipit ut suum, nec scit aliud, neque vult scire aliud: quisque enim vult suus esse, et a semet duci, imprimis a semet cogitare et velle; hoc enim est ipsum liberum, quod apparet sicut proprium, in quo omnis homo est; quare si sciret quod id quod cogitat et vult, ab alio influat, videretur sibi sicut vinctus et captivus, non amplius sui juris; et sic periret omne jucundum vitae ejus, et tandem ipsum humanum. [3.] Quod ita sit, vidi saepius confirmatum. Datum est quibusdam percipere et sentire quod ducerentur ab aliis; tunc exarserunt ira, ut facti sint sicut impotes mentis; et dixerunt, quod potius vellent vincti teneri in inferno, quam non licere cogitare sicut volunt, et velle sicut cogitant. Hoc non licere, vocabant ligari quoad ipsam vitam, quod durius et intolerabilius est quam ligari quoad corpus. Non licere loqui et facere sicut cogitant et volunt, hoc non vocabant ligari, quia jucundum vitae civilis et moralis, quod consistit in loquendo et faciendo, id refrenat et simul quasi lenit. [4.] Nunc quia homo non vult scire, quod ab aliis ducatur ad cogitandum, sed vult cogitare a se, et hoc quoque credit, consequitur quod ipse in culpa sit, nec potest rejicere illam a se, quamdiu amat cogitare quod cogitat; at si id non amat, exsolvit se a nexu cum illis. Hoc fit, cum scit quod malum sit, ac ideo vult fugere illud et desistere ab illo. Tunc etiam ille a Domino eximitur a societate, quae in illo malo est, et transfertur in societatem, in qua id non est. Si autem scit malum, et non fugit illud, tunc imputatur ei culpa, et fit illius mali reus. Quicquid ergo homo ex se credit facere, hoc dicitur ex homine fieri, et non a Domino. [5.] Secundum: Quod sic videatur, quod malum sit a Domino. Hoc sicut conclusum potest cogitari ex illis, quae supra (n. 288) ostensa sunt, quae sunt, quod bonum influens a Domino vertatur in malum, ac verum in falsum in inferno. Sed quis non potest videre, quod malum et falsum non sint a bono et vero, ita a Domino, sed a subjecto et objecto recipiente, quod in malo et falso est, ac id pervertit et invertit? ut plene etiam ostensum est supra (n. 292). Unde autem malum et falsum est apud hominem, in praecedentibus pluries ostensum est. Facta etiam est experientia in mundo spirituali cum illis, qui crediderunt, quod Dominus potuisset apud malos removere mala, et loco illorum inferre bona, et sic transferre totum infernum in caelum, et salvare omnes; sed quod id impossibile sit, ad finem hujus transactionis, ubi de momentanea salvatione, et de immediata Misericordia, agendum est, videbitur. [6.] Tertium: Quod non comprehendant, quod Dominus solus possit facere, ut omnes tam diversimode cogitent. Est Divinus Amor Domini infinitus, ac Divina Sapientia Ipsius infinita, ac infinita amoris et infinita sapientiae a Domino procedunt, et illa influunt apud omnes in caelo, et inde apud omnes in inferno, et ab utroque apud omnes in mundo; quare non potest alicui deesse quod cogitet et velit, nam infinita sunt infinite omnia. Infinita illa, quae a Domino procedunt, non solum universaliter influunt, sed etiam singularissime; nam Divinum est universale ex singularissimis, et Divina singularissima sunt quae vocantur Universale, ut supra ostensum est; et Divinum singularissimum etiam infinitum est. Ex his constare potest, quod solus Dominus faciat unumquemvis cogitare et velle secundum quale ejus, et secundum leges suae Providentiae. Quod omnia quae in Domino sunt, et a Domino procedunt, infinita sint, supra (n. 46-69,) ostensum est; et quoque in transactione De Divino Amore et Divina Sapientia (n. 17-22).
(2) 直訳
Dictum est supra (n. 289), quod cum quidam convicti sunt, quod nullus cogitet ex se, sed ex aliis. 上に言われた(289番)、ある者が確信(納得)させられたとき(の)ことが、だれも自分自身から考えないこと、しかし、他の者から。
et quod omnes alii non ex se, sed ex influxu per caelum a Domino, in admiratione dixerint, quod sic non in culpa sint quod malum faciant; また他のすべての者も自分自身からでなく、しかし、主から(のもの)により天界からの流入から、驚嘆の中にいたとき、〔次のことを〕言った、〔1〕悪を考えることは、このように過失とならないこと。
tum, quod sic videatur, quod malum sit a Domino: なおまた、〔2〕このように(したがって) 悪は主からであるように見られること。
ut et, quod non comprehendant, quod Dominus solus possit facere, ut omnes tam diversimode cogitent. 〔その〕ようにまた、〔3〕理解(把握)しないこと、主だけが行なうことができること、すべての者がこのようにいろいろな方法で(異なって)考えるように。
Nunc quia haec tria non possunt non influere in cogitationes apud illos, qui solum cogitant effectus ab effectibus, et non effectus a causis, necessum est ut illa assumantur, et ex causis detegantur. そこで、これらの三つは彼らのもとの思考の中に流入することができないので、その者は結果から結果だけを考える、また原因から結果を〔考え〕ない、必要である、それらが取り上げられるように(こと)、また原因から示される。
[2.] Primum: [2.] 第一:
Quod sic non in culpa forent, quod malum faciant; 〔1〕悪を考えることは、このように過失とならないこと。
si enim omne quod homo cogitat, ab aliis influit, videtur sicut sit apud illos a quibus; というのは、もしすべてのものが、それを人間が考える、他の者から流入するなら、彼らのもとのそれら〔流入するもの〕から存在するように見られるから。
sed usque ipsa culpa est apud illum, qui recipit, nam recipit ut suum, nec scit aliud, neque vult scire aliud: しかし、それでも、過失そのものは彼のもとにある、受け入れる者、なぜなら、自分のものとして受け入れ、他のことを知らないし、他のことを知ることも欲しない。
quisque enim vult suus esse, et a semet duci, imprimis a semet cogitare et velle; というのは、だれもが自分自身であることを欲するから、またまさに自分自身☆から導かれること、特に自分自身から考えることと欲すること。
☆ semetはse「自分自身」の強意形です、しかし、そのうまい訳語を知りません。
hoc enim est ipsum liberum, quod apparet sicut proprium, in quo omnis homo est; というのは、このことが自由そのものであるから、プロプリウム(自己のもの)のように見えること、その〔プロプリウムの〕中にすべての人間がいる。
quare si sciret quod id quod cogitat et vult, ab alio influat, videretur sibi sicut vinctus et captivus, non amplius sui juris; それゆえ、もし、考え、意志するものそれが他の者から流入ことを知るなら、自分自身に見られる、縛られ、囚われた〔者である〕ように、もはや自分の支配のもとにない。
et sic periret omne jucundum vitae ejus, et tandem ipsum humanum. またこのように彼のいのちの快さは失われる、またついには人間性そのものが。
(3) 訳文
294. 前に、だれも自分自身から考えず、しかし、他の者から、また他のすべての者も自分自身からでなく、しかし、主から(のもの)により天界からの流入から考えることをある者が納得させられ、驚嘆の中にいたとき、〔1〕悪を考えることは、このように過失とならないこと、なおまた、〔2〕このように悪は主からであるように見られること、〔その〕ようにまた、〔3〕すべての者がこのように異なって考えるように、主だけが行なうことができることは理解できないことが言われた(289番)。
そこで、これらの三つは、結果から結果だけを考え、原因から結果を考えない者のもとの思考の中に流入することができないので、それらが取り上げられ、原因から示されることが必要である。
[2.] 第一:「悪を考えることは、このように過失とならないこと」
というのは、もし人間が考えるすべてのものが、他の者から流入するなら、それら流入するものから存在するように見えるからである。しかし、それでも、過失そのものは受け入れる者のもとにある、なぜなら、自分のものとして受け入れ、他のことは知らないし、他のことを知ろうともしないから。というのは、だれもが自分自身であること、また自分自身から導かれること、特に自分自身から考えることと欲することを欲するからである。というのは、このことが自由そのものであり、プロプリウム(自己のもの)のように見え、その〔プロプリウムの〕中にすべての人間がいるから。それゆえ、もし、考え、意志するものそれが他の者から流入ことを知るなら、自分自身が縛られ、囚われた、もはや自分の支配のもとにない者であるように思え、またこのように自分のいのちの快さは失われ、ついには人間性そのものが失われるからである。