(1) 原文
290. Allatis experientiis etiam haec adjicienda est. Quando mihi datum est a Domino loqui cum spiritibus et angelis, hoc arcanum mihi statim detectum est; dictum enim mihi est e caelo, quod credam sicut alii, quod cogitem et quod velim ex me, cum tamen nihil ex me, sed si bonum, quod sit a Domino, et si malum, quod sit ab inferno. Quod ita esset, etiam per varias inductas cogitationes et affectiones mihi ad vivum demonstratum est, et successive datum id percipere et sentire; quare postea, ut primum aliquod malum in voluntatem, aut aliquod falsum in cogitationem illapsum est, inquisivi unde illud; et mihi detectum est, et quoque datum est cum illis loqui, illos redarguere, et adigere ut recederent, et sic suum malum et falsum retraherent, et apud se retinerent, et non tale quid cogitationi meae amplius infunderent. Hoc millies factum est; et in hoc statu nunc per plures annos permansi, et in eo adhuc permaneo: et usque videor mihi cogitare et velle ex me sicut alii, cum nulla differentia; ex Domini enim Providentia est ut cuivis ita appareat, ut supra in suo articulo ostensum est. Spiritus novitii mirantur hunc meum statum, non videntes aliter quam quod non quicquam ex me cogitem et velim, et ideo quod sim sicut quoddam inane; verum illis aperui arcanum; et adhuc, quod etiam interius cogitem, et percipiam quid in cogitationem meam exteriorem influit, num e caelo vel num ex inferno, et quod hoc rejiciam, et illud recipiam; et quod usque videar mihi, sicut illi, ex me cogitare et velle.
(2) 直訳
Allatis experientiis etiam haec adjicienda est. 提示した経験に、さらにまたこのことが付加されなければならない。
Quando mihi datum est a Domino loqui cum spiritibus et angelis, hoc arcanum mihi statim detectum est; 私に主から霊と天使たちと話すことが与えられた時、このアルカナが私に直ちに明かされた(示された)。
dictum enim mihi est e caelo, quod credam sicut alii, quod cogitem et quod velim ex me, cum tamen nihil ex me, sed si bonum, quod sit a Domino, et si malum, quod sit ab inferno. というのは私に天界から言われたから、私は他の者のように信じていること、私から私は考えることまた私は意志すること、そのときそれでも、私から〔では〕何もない、しかし、もし善なら、主からであること、またもし悪なら、地獄からであること。
Quod ita esset, etiam per varias inductas cogitationes et affectiones mihi ad vivum demonstratum est, et successive datum id percipere et sentire; このようであったこと、いろいろな導き入れられた思考と情愛によって私に生き生きと示された(証明された)、また引き続いて与えられた、それを知覚することと感じることが。
quare postea, ut primum aliquod malum in voluntatem, aut aliquod falsum in cogitationem illapsum est, inquisivi unde illud; それゆえ、その後、すると直ぐに、意志の中に何らかの悪が、または思考の中に何らかの虚偽がやって来る、私は探した(調べた)、それがどこからか。
et mihi detectum est, et quoque datum est cum illis loqui, illos redarguere, et adigere ut recederent, et sic suum malum et falsum retraherent, et apud se retinerent, et non tale quid cogitationi meae amplius infunderent. また〔このことが〕私に明かされた(示された)、そしてまた彼らと話すことが与えられた、彼らを叱責すること、また引き下がるように追い立てる(促す)こと、またこのように自分の悪と虚偽を引っ込めること、また自分自身のもとにおしとどめる(保持する)、またこのように私の思考に何かをもはや注ぎ込まない。
Hoc millies factum est; このことは千回引き起こされた。
et in hoc statu nunc per plures annos permansi, et in eo adhuc permaneo: またこの状態の中に、今、多くの年の間、私はとどまった、またその中に今なお(依然として)私はとどまっている。
et usque videor mihi cogitare et velle ex me sicut alii, cum nulla differentia; またそれでも、私は私に見られる、他の者のように私から考えることと意志すること、何も相違がなくて。
ex Domini enim Providentia est ut cuivis ita appareat, ut supra in suo articulo ostensum est. というのは、主の摂理からであるから、それぞれの者にそのように見られるように、上のその節の中に示されているように。
Spiritus novitii mirantur hunc meum statum, non videntes aliter quam quod non quicquam ex me cogitem et velim, et ideo quod sim sicut quoddam inane; 最近の☆霊たちはこの私の状態に驚く、異なって見ないで、私から何もないこと以外に、私が考え、私が欲する、またそれゆえ、私がある空虚なものようであること。
☆ 「近頃、霊たちの世界にやって来た霊たち」「新参者の霊たち」という意味です。
verum illis aperui arcanum; けれども、彼らに私はアルカナを明らかにした。
et adhuc, quod etiam interius cogitem, et percipiam quid in cogitationem meam exteriorem influit, num e caelo vel num ex inferno, et quod hoc rejiciam, et illud recipiam; またさらにまた、私は内的にもまた考えること、また私は知覚する、私の外的な思考の中に何が流入するか、天界からかどうかあるいは地獄からかどうか、またこれ〔後者〕を私は追う払う、またそれ〔前者〕を私は受け入れる。
et quod usque videar mihi, sicut illi, ex me cogitare et velle. またそれでも私は私に見られる(未来)こと、彼らのように、私から考えることと意志すること。
(3) 訳文
290. 提示した経験に、さらにまた次のことを付加しなければならない。
霊と天使たちと話すことが主から私に与えられた時、次のアルカナが私に直ちに明かされた。というのは、私は他の者のように、私から考え、私から意志する、と信じているが、そのときそれでも、私からでは何もなく、もし善なら主からであり、もし悪なら地獄からである、と天界から言われたから。
このようであったことは、いろいろに導き入れられた思考と情愛によって、私に生き生きと示され、また引き続いて、それを知覚することと感じることが与えられた。それゆえ、その後、意志の中に何らかの悪が、または思考の中に何らかの虚偽がやって来るすると直ぐに、私はそれがどこからか探した。また私に明かされたことであるが、彼らと話すこと、彼らを叱責すること、また引き下がるように追い立てること、またこのように〔彼らが〕自分の悪と虚偽を引っ込めること、また自分自身のもとにおしとどめるられ、またこのように私の思考に何かをもはや注ぎ込まないこともまた与えられた。このことは千回引き起こされた。またこの状態の中に、今まで、多くの年の間、私はとどまってきた、また今なおその中にとどまっている。またそれでも、私は、他の者のように何らの相違もなく、私から考え、意志している〔ように〕私〔自身〕に見られる(=見える)。というのは、それぞれの者にそのように見られるのは、前の節の中に示されているように、主の摂理からであるから。
新参者の霊たちは、私が考え、私が欲するものは何もなく、またそれゆえ、私がある空虚なものようであるとしか見えないで、この私の状態に驚く。けれども、私は彼らにアルカナを明らかにし、またさらにまた、私は内的にもまた考え、また私は、私の外的な思考の中に何が流入するか、天界からかなのかあるいは地獄からかなのか知覚し、また後者を追う払い、前者を受け入れているが、またそれでも私は彼らのように、私から考え、意志すると見られることを明らかにした。