原典講読「神の摂理』 278[secundo](~[2])

 

(1) 原文


278[Secundo]. Sed haec momenta singillatim lustranda sunt, quia sunt primaria Religionis Christianae a parte hominis. Primum: De illis, qui confitentur se reos omnium peccatorum esse, et non inquirunt aliquod in se, dicentes, “Sum peccator; natus sum in peccatis; nihil in me integrum est a capite ad calcem; non sum nisi quam malum; bone Deus, sis mihi propitius, ignosce mihi, purifica me, salva me, fac ut ambulem in puritate, et in via justi”; et plura similia; et usque non explorat se, et inde non scit aliquod malum, et nemo id quod non scit potest fugere, minus contra id pugnare. Et ille quoque credit se post confessiones mundum et lotum, cum tamen est immundus ac illotus a capite ad volam pedis; confessio enim omnium est sopitio omnium, et tandem occaecatio; et est sicut universale absque omni singulari, quod non est aliquid. [2.] Secundum: De illis qui ex religione omittunt inquirere. Sunt illi imprimis qui separant charitatem a fide; dicunt enim secum, “Cur inquiram num sit malum vel bonum, cur malum, cum id me non damnat? cur bonum, cum id me non salvat? Est sola fides cogitata et enuntiata cum fiducia et confidentia, quae justificat et purificat ab omni peccato; et cum semel justificatus sum, coram Deo integer sum. Sum quidem in malo, sed hoc Deus, illico cum fit, abstergit, et sic non apparet amplius”; praeter similia alia. Sed quis non videt, si aperit oculum, quod talia sint voces inanes, quibus nihil rei, quia nihil boni, inest? Quis non potest ita cogitare et loqui, etiam cum fiducia et confidentia, cum simul cogitat de inferno et de aeterna damnatione? Num talis vult scire aliquid praeterea, sive sit verum sive bonum? De vero dicit, quid verum nisi quod fidem illam confirmat; de bono dicit, “Quid bonum, nisi id quod ex fide illa in me est? Sed ut in me sit, non faciam illud sicut ex me, quoniam id est meritorium; et bonum meritorium non est bonum.” Ita omittit omnia usque dum non scit quid malum; quid tunc apud se explorabit et videbit? Annon tunc status ejus fit, quod ignis concupiscentiarium mali inclusus interiora mentis ejus consumat, ac devastet illa usque ad portam? Hanc solam custodit ne incendium appareat; sed aperitur post obitum, et tunc coram omnibus apparet. [3.] Tertium: De illis qui propter mundana non cogitant de peccatis, et inde illa non sciunt. Sunt qui mundum super omnia amant, et non admittunt aliquod verum quod ab aliquo falso religionis eorum abducat; dicentes secum, “Quid mihi hoc? Non meae cogitationis est.” Ita rejiciunt id illico cum audiunt, et si audiunt, id suffocant. Iidem paene similiter faciunt cum audiunt praedicationes; ex illis non plus retinent quam aliquas voces, et non aliquam rem. Quia ita cum veris faciunt, ideo non sciunt quid bonum, unum enim agunt, et ex bono quod non est ex vero, non cognoscitur malum, nisi ut quoque dicatur bonum, quod fit per ratiocinia ex falsis. Hi sunt qui intelliguntur per semina quae ceciderunt inter spinas, de quibus ita Dominus:


“Alia.. semina ceciderunt inter spinas; et ascenderunt spinae, et suffocarunt illa… Hi sunt qui Verbum audiunt, sed cura saeculi hujus et fraus divitiarum suffocat Verbum, ut infrugiferum fiat” (Matth. xiii. 7, 22; Marc. iv. 7, [1]19; Luc. viii. 7, 14).


 


[4.] Quartum: De illis, qui favent peccatis, et ideo non possunt scire illa. Hi sunt qui agnoscunt Deum, et Ipsum secundum ritus solennes colunt, et apud se confirmant, quod aliquod malum, quod est peccatum, non sit peccatum; infucant enim id per fallacias et apparentias, et sic enormitatem ejus abscondunt; quod cum fecerunt, favent ei, ac id sibi amicum et familiare reddunt. Dicitur quod illi hoc faciant, qui Deum agnoscunt, quia alii non aliquod malum pro peccato reputant, omne enim peccatum est contra Deum. Sed exempla illustrent. Malum non peccatum facit lucri cupidus, qui aliquas defraudationis species, ex rationibus, quas excogitat, licitas reddit: similiter facit, qui vindictam contra inimicos apud se confirmat; et qui depraedationes illorum qui non hostes sunt in bellis. [5.] Quintum: Quod peccata apud illos non appareant, et quod ideo non removeri possint. Omne malum quod non apparet, fomentat se; est sicut ignis in ligno sub cinere; et est sicut sanies in vulnere quod non aperitur; nam omne malum obstructum increscit, et non desinit priusquam totum consummatum est; quare ne aliquod malum obstruatur, permittitur cuique cogitare pro Deo et contra Deum, proque sanctis ecclesiae et contra illa, et in mundo propterea non plecti. De hoc ita Dominus apud Esaiam:


“A vola pedis usque ad caput non….est integritas, vulnus et cicatrix, et plaga recens, non expressa sunt, non obligata, et non emollita oleo. … Lavate vos, purificate vos, removete malitiam operum vestrorum a coram oculis meis; cessate malum facere; discite bonum facere;…tunc si fuerint peccata vestra sicut coccinea, sicut nix albescent; si rubra fuerint sicut purpura, sicut lana erunt…. Si renueritis et rebellaveritis, gladio comedemini (i 6, 16, [17,] 18, 20);


gladio comedi significat falso mali perire. [6.] Sextum: Causa hactenus occulta, cur mala non removeri possint absque illorum exploratione, apparentia, agnitione, confessione, et resistentia. In praecedentibus memoratum est, quod universum caelum ordinatum sit in societates secundum [affectiones boni, et universum infernum secundum] concupiscentias mali affectionibus boni oppositas. Unusquisque homo quoad spiritum suum est in aliqua societate, in societate caelesti si in affectione boni, at in societate infernali si in concupiscentia mali. Hoc nescit homo cum in mundo vivit, sed usque quoad spiritum suum in aliqua est; absque eo non potest vivere, et per id regitur a Domino. Si in societate infernali est, non potest inde educi a Domino nisi secundum leges Divinae Providentiae Ipsius, inter quas etiam est, ut homo videat quod ibi sit, utque velit exire, ac ut ipse id a se conetur. Hoc potes, homo cum in mundo est, non autem post mortem; tunc enim manet in societate, cui se inseruit in mundo, in aeternum. Haec causa est, quod homo se exploraturus sit, peccata sua visurus et agniturus, ac paenitentiam acturus, et dein perseveraturus usque ad finem vitae. Quod ita sit, per multam experientiam usque ad plenam fidem potuissem confirmare; sed documenta experientiae adducere non hujus loci est.


@1 19 pro “14”


 


(2) 直訳


[Secundo] Sed haec momenta singillatim lustranda sunt, quia sunt primaria Religionis Christianae a parte hominis. [第二] しかし、これらの細目は個々に調べられなければならない、人間の部分()からのキリスト教の主要なものであるので。


Primum: De illis, qui confitentur se reos omnium peccatorum esse, et non inquirunt aliquod in se, dicentes,  第一:彼らについて、自分自身に告白する者、すべての罪の罪(の自覚)あること、また調べない、自分自身のもとに何らかのもの〔があること〕、言って、


“Sum peccator;  「私は罪びとである。


natus sum in peccatis; 私は罪の中に生まれている。


nihil in me integrum est a capite ad calcem; 私の中に正しいもの(無傷なもの、完全なもの)は何もない、頭からかかとまで。


non sum nisi quam malum; 私でない、悪以外でないなら。


bone Deus, sis mihi propitius, ignosce mihi, purifica me, salva me, fac ut ambulem in puritate, et in via justi”; 善き☆神よ、あなたは私に好意を有する(接続)、私を許せ、私を清めよ、私を救え、清廉(潔白)の中を私が歩く(接続)ようにせよ、また正しい道の中を」


bonebonusの「呼格」です。呼格はめずらしいです。


et plura similia; また多くの同様のこと。


et usque non explorat se, et inde non scit aliquod malum, et nemo id quod non scit potest fugere, minus contra id pugnare. またそれでも自分自身を調べない、またここから何らかの悪を知らない、まただれもそれを、知らないこと避けることができない、ましてそれに対し戦うこと。


Et ille quoque credit se post confessiones mundum et lotum, cum tamen est immundus ac illotus a capite ad volam pedis; そしてまた彼は自分自身を信じる、告白の後、清潔で洗われた、そのとき、それでも不潔で洗っていない(汚れている)から足の裏まで。


confessio enim omnium est sopitio omnium, et tandem occaecatio; というのはすべての〔罪の〕告白は、すべての眠らせることから、またついに盲目にすること。


et est sicut universale absque omni singulari, quod non est aliquid. またすべての個々のもの(特定のもの、細目)しの全般的なもののようである、それは何らかのものでない。


[2.] Secundum: [2.] 第二:


De illis qui ex religione omittunt inquirere. 彼らについて、宗教から調べることを放棄する者。


Sunt illi imprimis qui separant charitatem a fide; 彼らは特に信仰から仁愛を分離する者である。


dicunt enim secum, “Cur inquiram num sit malum vel bonum, cur malum, cum id me non damnat? というのは、自分自身に言うから、「なぜ、私は探すのか? 悪あるいは善があるか、なぜ悪を、それが私を断罪しないとき。


cur bonum, cum id me non salvat? なぜ善を? それが私を救わないとき。


Est sola fides cogitata et enuntiata cum fiducia et confidentia, quae justificat et purificat ab omni peccato; 信仰だけである、考えていることと言辞、信頼と信任とともに、それが義とし、すべての罪から清める。


et cum semel justificatus sum, coram Deo integer sum. いったん私が義とされたとき、神の前に私は正しい(完全である)


Sum quidem in malo, sed hoc Deus, illico cum fit, abstergit, et sic non apparet amplius”; 私は確かに悪の中にいる、しかし、それを神は、行なうときすぐさま、ぬぐい取る、またこのようにもはや見られない」


praeter similia alia. 他に、同様の他のこと。


Sed quis non videt, si aperit oculum, quod talia sint voces inanes, quibus nihil rei, quia nihil boni, inest? しかし、だれが見ないか? もし目を開けるなら、このようなものは狂った言葉であること、それらに物(現実、実在性)の何も内在しない、善の何もないので。


Quis non potest ita cogitare et loqui, etiam cum fiducia et confidentia, cum simul cogitat de inferno et de aeterna damnatione? だれがそのように考え、話すことができるのか? さらにまた信頼と信任とともに、そのとき同時に地獄についてと永遠の断罪について。


Num talis vult scire aliquid praeterea, sive sit verum sive bonum? このような者がさらに何らかのものを知ることを欲するか? あるいは真理である、あるいは善〔ものを〕。


De vero dicit, quid verum nisi quod fidem illam confirmat; 真理について言う、「何が真理か? 信仰がそれ〔真理〕を確信するものでないなら」


de bono dicit, “Quid bonum, nisi id quod ex fide illa in me est? 善について言う、「何が善か? それでないなら、その信仰から私の中にあるもの」


Sed ut in me sit, non faciam illud sicut ex me, quoniam id est meritorium; しかし、私の中にあるために、私はそれを私からのようにはしない、それは功績のものであるので。


et bonum meritorium non est bonum.” また、功績の善は善ではない」


Ita omittit omnia usque dum non scit quid malum; このようにすべてのものを捨て(放棄する)何が悪か知らないまでも。


quid tunc apud se explorabit et videbit? その時、何を自分自身のもとで調べ(見つけ出し)また見るのか?


Annon tunc status ejus fit, quod ignis concupiscentiarium mali inclusus interiora mentis ejus consumat, ac devastet illa usque ad portam? その時、彼の状態はならないか? 閉じ込められた悪の欲望の火が彼の心の内的なものを焼きつくす、そしてそれを門にまで荒(破壊する)


Hanc solam custodit ne incendium appareat; これ〔門〕だけが火事が見られないように守っている。


sed aperitur post obitum, et tunc coram omnibus apparet. しかし、死後に開かれる、またその時、すべての者の前で見られる。


 


(3) 訳文


278 [その二]しかし、これらは、人間のからのキリスト教の主要なものであるので、その細目は個々に調べられなければならない。


第一: 「自分自身にすべての罪があること告白し、〔それでも〕自分自身のもとに何らかのものがあるか調べない者について」


 彼らは、「私は罪びとである。私は罪の中に生まれている。私の中に正しいところは頭からかかとまで何もない。私は悪でしかない。善き神よ、私に好意をもってください、私を許し、清め、救え、私が清廉の中を、正しい道の中を歩くようにしてください」、また多くの同様のことを言う。それでも自分自身を調べず、またここから何らかの悪を知らない。また、だれも知らないことを避けること、ましてそれに対して戦うことはできない。


 そしてまた彼は、告白の後、自分自身が清潔で洗われたと信じる、そのとき、それでもから足の裏まで不潔で汚れている。というのは、すべての〔罪の〕告白は、すべての者を眠らせ、またついに盲目にするから。またすべての個々のもののない全般的なもののようであり、それは何ものでない。


[2.] 第二:「宗教から調べることを放棄する者について」


 彼らは特に信仰から仁愛を分離する者である。というのは、自分自身に、「なぜ、私は悪あるいは善があるどうかか探すのか? 悪が私を断罪しないときなぜ? 善が私を救わないときなぜ? 信頼と信任とともに、考えていることと言辞の信仰だけが、義とし、すべての罪から清める。私がいったん義とされたとき、神の前に私は正しい私は確かに悪の中にいる、しかし、行なうときすぐさま、神はそれをぬぐい取られ、このようにもはや見られない」、他にも同様のことを言うからである。


しかし、もし目を開けるなら、このようなものは、それらに善が何もないので、物事に何も内在しない狂った言葉であることを、だれが見ないか? 


そのとき同時に地獄についてと永遠の断罪について、さらにまた信頼と信任とともに、だれがそのように考え、話すことができるのか? このような者が、あるいは真理、あるいは善である何らかのものを、さらに知ることを欲するか? 。


 真理について、「信仰が真理を確信するものでないなら、何が真理か?」と言い、善については、「その信仰から私の中にあるものでないなら、何が善か? しかし、〔その善が〕私の中にあるために、私はそれを私からのようにはしない、それは功績のものである。功績の善は善ではないからである」と言う。このようにすべてのものを、何が悪か知らないまでも放棄する。その時、何を自分自身のもとで調べ、見るのか?


 その時、彼の状態は閉じ込められた悪の欲望の火が彼の心の内的なものを焼きつくし、門にまで荒すことにならないか? この門だけが火事が見られないように守っている。しかし、死後に〔その門が〕開かれ、その時、すべての者の前で見られる。

コメントを残す