QUOD PERMITTANTUR MALA PROPTER FINEM, QUI EST SALVATIO.
悪は目的のために許されていること、それは救いである
(1) 原文
275. Si homo in amorem, in quem creatus est, nasceretur, non foret in aliquo malo, immo nec sciret quid malum; nam qui non fuit in malo, et inde non est in malo, non scire potest quid malum; si diceretur ei quod hoc et illud sit malum, non crederet quod dabile sit. Hic status est status innocentiae, in quo fuerunt Adamus et Chaiva uxor ejus; nuditas, quam non erubuerunt, significabat illum statum. Cognitio mali post lapsum intelligitur per esum ex arbore scientiae boni et mali. Amor, in quem homo creatus est, est amor proximi, ut ei velit ita bene sicut vult sibi, et magis, et quod in jucundo amoris illius sit, dum ei benefacit, vix aliter quam est parens erga infantes. Hic amor est vere humanus; nam in illo est spirituale, per quod distinguitur ab amore naturali, qui est animalibus brutis. Si homo in illum amorem nasceretur, non nasceretur in caliginem ignorantiae, sicut nunc omnis homo, sed in quandam lucem scientiae et inde intelligentiae, in quas etiam brevi veniret: et quidem primum reperet sicut quadrupes, sed cum insito conatu erigendi se super pedes; nam quantumvis quadrupes, usque non deorsum ad terram demitteret faciem, sed antrorsum ad caelum, ac erigeret se, ut quoque posset sursum.
(2) 直訳
Si homo in amorem, in quem creatus est, nasceretur, non foret in aliquo malo, immo nec sciret quid malum; もし人間が愛の中に、その中に創造された、生まれたなら、何らかの悪の中にいなかったであろう、それどころか、何が悪か知らなかった。
nam qui non fuit in malo, et inde non est in malo, non scire potest quid malum; なぜなら、悪の中にいなかった者は、またここから悪の中にいない、何が悪か知ることができないから。
si diceretur ei quod hoc et illud sit malum, non crederet quod dabile sit. もし彼に言われても、これやそれが悪であること、ありえることを信じない。
Hic status est status innocentiae, in quo fuerunt Adamus et Chaiva uxor ejus; この状態が無垢の状態である、その中にアダムと彼の妻エバがいた。
nuditas, quam non erubuerunt, significabat illum statum. 裸は、それを彼らは恥じなかった、その状態を意味した。
Cognitio mali post lapsum intelligitur per esum ex arbore scientiae boni et mali. 堕落後、悪の知識(認識)は善と悪の知識の木から食べることによって意味される。
Amor, in quem homo creatus est, est amor proximi, ut ei velit ita bene sicut vult sibi, et magis, et quod in jucundo amoris illius sit, dum ei benefacit, vix aliter quam est parens erga infantes. 愛は、その中に人間は創造された、隣人愛である、自分自身に欲するようにこのように彼〔隣人〕に善く〔あるように〕欲するような〔愛である〕、またさらに、その愛の楽しさの中にいること〔を欲する〕、彼らによくする時、ほとんど異なっていない、幼児に対する両親にある〔愛〕よりも。
Hic amor est vere humanus; この愛は真に人間性(人間らしい)である。
nam in illo est spirituale, per quod distinguitur ab amore naturali, qui est animalibus brutis. なぜなら、その中に霊的なものがあるから、それによって自然的な愛から区別される、それは獣(の動物)にある。
Si homo in illum amorem nasceretur, non nasceretur in caliginem ignorantiae, sicut nunc omnis homo, sed in quandam lucem scientiae et inde intelligentiae, in quas etiam brevi veniret: もし、人間がその愛の中に生まれていたなら、無知の暗黒の中に生まれなかった、今、すべての人間のように、しかし、知識とそこからの知性の、ある光の中に、その中にもまたじきにやって来た。
et quidem primum reperet sicut quadrupes, sed cum insito conatu erigendi se super pedes; また、確かに最初は四足獣のように這う、しかし、足の上に自分自身を立たせる生来のコナトゥスとともに。
nam quantumvis quadrupes, usque non deorsum ad terram demitteret faciem, sed antrorsum ad caelum, ac erigeret se, ut quoque posset sursum. なぜなら、四足獣にもかかわらず☆、それでも、下方へ、地へ向けて顔を下げないから、しかし、前方へ、天へ向けて、そして自分自身を立たせる、上の方へもまたできるように。
☆ お分かりと思いますが、だいぶ「はしょった」書き方です。詳しく補足してみれば「人間は四足獣に似て四つの手足がありますが、それでもそのうちの2本の足で立つようになり、そして・・・」ということでしょう。
(3) 訳文
275. もし人間が愛の中に、創造されたその愛の中に、生まれていたなら、何らかの悪の中にいなかった、それどころか、何が悪か知らなかったであろう。なぜなら、悪の中にいなかった、またここから悪の中にいない者は、何が悪か知ることができないから。もし、これやそれが悪である、と言われても、ありえる、とは信じない。この状態が無垢の状態であり、その中にアダムと彼の妻エバがいた。彼らが恥じなかった裸はその状態を意味した。
善悪の知識の木から食べることによって、堕落後の悪の認識が意味される。自分自身に欲するように隣人に善くあるようにと欲し、またさらに、幼児に対する両親にある愛とほとんど異ならず、その愛の楽しさの中にいることを欲するような愛が、その中に人間は創造された、隣人愛である。この愛は真に人間らしいものである。なぜなら、その中に霊的なものがあり、それによって獣にある自然的な愛から区別されるから。
もし、人間がその愛の中に生まれていたなら、現在のすべての人間のように無知の暗黒の中に生まれず、すぐにも、知識とそこからの知性である光の中にやって来たであろう。確かに最初は四足獣のように這う、しかし、足の上に自分自身を立たせる生来のコナトゥスが伴っている。なぜなら、〔人間は〕四足獣に〔似ているに〕もかかわらず、それでも、顔を下方へ地へ向けて下げないで、前方へ、上の方へ、天へ向けることまたできるように、立つからである。