(1) 原文
[1]274. (iv.) Quod contra Divinam Providentiam dubium possit inferri ex eo, quod huc usque nesciverint, quod homo vivat homo post mortem; et hoc non prius detectum sit.― Causa quod hoc nesciverint, est quia interius apud illos qui non fugiunt mala ut peccata, latet fides, quod homo post mortem non vivat, et ideo non alicujus momenti faciunt, sive dicatur quod post mortem vivat homo, sive dicatur quod resurrecturus sit die ultimi judicii: et si forte incidit fides resurrectionis, dicit secum, “Non mihi fit pejus quam aliis; si ad infernum, sum in comitatu cum pluribus; si ad caelum, etiam.” Sed usque omnibus, in quibus aliqua religio est, insita est cognitio, quod vivant homines post mortem: quod vivant animae, et non homines, est solum apud illos, quos propria intelligentia infatuavit, non apud alios. Quod cuivis, in quo aliqua religio est, insita sit cognitio quod vivat homo post mortem, constare potest ex his:― (1.) [1.] Quis cogitat aliter cum moritur? (2.) [2.] Quis panegyricus qui super mortuos lamentatur, non illos in caelum evehit, ponit inter angelos, loquentes cum illis, ac fruentes gaudio? Praeter apotheoses aliquorum. (3.) [3.] Quis e vulgo non credit, quod cum moritur, si bene vixit, se in paradisum caelestem venturum esse, indutum veste alba, et fruiturum vita aeterna? (4.) [4.] Quis antistes est, qui non talia aut similia dicit morituro? Et cum id dicit, etiam ipse credit, modo non simul cogitet de ultimo judicio. (5.) [5.] Quis non credit infantes suos esse in caelo, ac se visurum esse suam conjugem, quam amaverat, post mortem? Quis cogitat quod larvae sint, minus quod sint animae seu mentes volitantes in universo? [6.] (6.) Quis contradicit, cum aliquid dicitur de sorte et statu illorum qui e tempore in vitam aeternam transiverunt? Dixi multis quod talis status et sors sit illis et illis, et non adhuc aliquem audivi dicentem, quod sors illorum adhuc nulla sit, sed futura tempore judicii. (7.) [7.] Quis cum videt angelos pictos et sculptos, non agnoscit illos tales esse? Quis cogitat tunc quod sint spiritus absque corpore, aeres aut nubes, sicut quidam docti? (8.) [8.] Pontificii credunt sanctos suos esse homines in caelo, ac reliquos alibi; Mahumedani suos defunctos; Africani prae reliquis, similiter plures gentes; quid non Christiani reformati qui ex Verbo id sciunt? (9.) [9.] Ex cognitione illa insita cuivis, est quoque quod quidam aspirent ad immortalitatem famae; cognitio enim illa vertitur in tale apud quosdam, ac facit illos heroes et fortes in bello. (10.) [10.] Inquisitum est in mundo spirituali, num omnibus illa cognitio insita sit; et compertum est, quod omnibus in idea illorum spirituali quae est internae cogitationis, non ita in idea illorum naturali quae est externae cogitationis. Ex his constare potest, quod contra Divinam Domini Providentiam non aliquod dubium debeat inferri ex eo, quod putet nunc primum detectum esse quod homo vivat homo post mortem. Est solum sensuale hominis, quod vult videre et tangere quod credet; qui non cogitat supra illud, est in tenebris noctis de statu vitae suae.
@1 “274,” et seq.:—sic editio princeps.
(2) 直訳
(iv.) Quod contra Divinam Providentiam dubium possit inferri ex eo, quod huc usque nesciverint, quod homo vivat homo post mortem; (iv.) 「神的な摂理に反する疑いをこのことからもたらすことができること、ここまで知らなかったこと、人間が死後に生きること。
et hoc non prius detectum sit.― またこのことが前に言われなかった」―
Causa quod hoc nesciverint, est quia interius apud illos qui non fugiunt mala ut peccata, latet fides, quod homo post mortem non vivat, et ideo non alicujus momenti faciunt, sive dicatur quod post mortem vivat homo, sive dicatur quod resurrecturus sit die ultimi judicii: このことを知らなかったことの理由は、彼ら、悪を罪として避けない者のもとの内部に(内的に)、信仰が隠れている、からである、人間は死後に生きないこと、またそれゆえ、何らかの細目としない、あるいは死後に人間が生きることを教えられる、あるいは最後の審判の日に復活することを教えられる。
et si forte incidit fides resurrectionis, dicit secum, “Non mihi fit pejus quam aliis; また、もし、おそらく、復活の信仰が起こるなら、自分自身に言う、「私に、他の者よりも悪いことは起こらない。
si ad infernum, sum in comitatu cum pluribus; もし、地獄に〔行く〕なら、私は多くの者と同行する(同伴する)。
si ad caelum, etiam.” もし、天界に〔行く〕なら、〔これもまた〕そのとおり」
Sed usque omnibus, in quibus aliqua religio est, insita est cognitio, quod vivant homines post mortem: しかし、それでもすべての者に、その者に何らかの宗教がある、知識(認識)が植え付けられている(生来のものである)、人間は死後に生きること。
quod vivant animae, et non homines, est solum apud illos, quos propria intelligentia infatuavit, non apud alios. 霊魂が生きる、また人間でないことは、彼らのもとにだけある、プロプリウムの(自己の)知性が思慮を失わせた者、他の者のもとにない。
Quod cuivis, in quo aliqua religio est, insita sit cognitio quod vivat homo post mortem, constare potest ex his:― それぞれの者に、その者の中に何らかの宗教がある、知識(認識)が植え付けられている(生来のものがある)、人間は死後に生きること、これらから明らかである―
(1.) [1.] Quis cogitat aliter cum moritur? (1.) [1.] だれが異なって考えるか、死ぬとき?
(2.) [2.] Quis panegyricus qui super mortuos lamentatur, non illos in caelum evehit, ponit inter angelos, loquentes cum illis, ac fruentes gaudio? (2.) [2.] だれが、賛辞を述べる者は、その者は死者の上に嘆く、彼を天界に上げる、天使たちの間に置かないか? 彼らと話して、そして楽しさを享受して。
Praeter apotheoses aliquorum. 加えて、ある者の神格化(列聖、神とすること)。
(3.) [3.] Quis e vulgo non credit, quod cum moritur, si bene vixit, se in paradisum caelestem venturum esse, indutum veste alba, et fruiturum vita aeterna? (3.) [3.] 一般の人々(大衆)からのだれが信じないか? 死ぬとき、もし善く生きたなら、自分自身が天界の楽園にやって来ることになる、白い衣服を着て、また永遠のいのちを享受する(ことになる)。
(4.) [4.] Quis antistes est, qui non talia aut similia dicit morituro? (4.) [4.] だれが高位聖職者であるか? その者はこのようなことまたは同様なことを死のうとしている☆者に言う。
☆ morirutoはmorior「死ぬ」の未来分詞の与格であり、それを実詞としています。
Et cum id dicit, etiam ipse credit, modo non simul cogitet de ultimo judicio. またそのことを言うとき、その者自身も信じている、最後の審判について同時に考えていないとすれば。
(5.) [5.] Quis non credit infantes suos esse in caelo, ac se visurum esse suam conjugem, quam amaverat, post mortem? (5.) [5.] だれが自分の幼児が天界にいることを信じないか? そして自分自身に自分の配偶者(夫または妻)がやって来ること、その者を愛した、死後に。
Quis cogitat quod larvae sint, minus quod sint animae seu mentes volitantes in universo? だれが〔彼らが〕幽霊であることを考えるか? まして宇宙の中を飛ぶ霊魂または心であることを。
[6.] (6.) Quis contradicit, cum aliquid dicitur de sorte et statu illorum qui e tempore in vitam aeternam transiverunt? [6.] (6.) だれが反駁するのか? あることが彼らの運命と状態について言われるとき、その者たちは時間から永遠のいのちの中に移った。
Dixi multis quod talis status et sors sit illis et illis, et non adhuc aliquem audivi dicentem, quod sors illorum adhuc nulla sit, sed futura tempore judicii. 私は多くの者に言った、このような状態と運命がある彼らにまた彼らに、また今でも私は聞かなかった、ある者が言うこと、彼らの運命は今でも何もないこと、しかし将来の審判の時に〔定まる〕。
(7.) [7.] Quis cum videt angelos pictos et sculptos, non agnoscit illos tales esse? (7.) [7.] だれが、天使の絵や刻んだものを見るとき、彼らをそのようなものであると認めないか?
Quis cogitat tunc quod sint spiritus absque corpore, aeres aut nubes, sicut quidam docti? だれが考えるのか? その時、身体なしの霊であること、空気または雲、学識あるある者たちのように。
(8.) [8.] Pontificii credunt sanctos suos esse homines in caelo, ac reliquos alibi; (8.) [8.] ローマカトリック教徒は自分たちの聖徒(聖者)が天界の中で人間であることを信じている。そして他の者はほかの場所に。
Mahumedani suos defunctos; イスラム教徒は自分たちの死んだ者たちを。
Africani prae reliquis, similiter plures gentes; アフリカ人たちは他の者よりも、同様に多くの国民は。
quid non Christiani reformati qui ex Verbo id sciunt? 何であろうか? 改革派教会のキリスト教徒は、その者はみことばからそのことを知っている。
(9.) [9.] Ex cognitione illa insita cuivis, est quoque quod quidam aspirent ad immortalitatem famae; (9.) [9.] それぞれの者に植え付けられている(生来のものである)知識(認識)から、~もまたである、ある者が不死の名声を求める(得ようとする)こと。
cognitio enim illa vertitur in tale apud quosdam, ac facit illos heroes et fortes in bello. というのは、その知識(認識)はある者のもとでこのようなものに変えられるから、そして、彼らを戦いの中の英雄や力ある者(=勇者)とする。
(10.) [10.] Inquisitum est in mundo spirituali, num omnibus illa cognitio insita sit; (10.) [10.] 霊界の中で質問された(調べられた)、すべての者にその知識(認識)が植え付けられている(生来のものである)か。
et compertum est, quod omnibus in idea illorum spirituali quae est internae cogitationis, non ita in idea illorum naturali quae est externae cogitationis. また知られた、すべての者に、彼らの霊的な観念の中に〔植え付けられている〕、それは思考の内なるものである、そのように彼らの自然的な観念の中でない、それは思考の外なるものである。
Ex his constare potest, quod contra Divinam Domini Providentiam non aliquod dubium debeat inferri ex eo, quod putet nunc primum detectum esse quod homo vivat homo post mortem. これらから明らかにすることができる、神的な摂理に反する疑いをこのことからもたらすことができること、人間が死後に生きることが、今や初めて明らかにされていると考えること。
Est solum sensuale hominis, quod vult videre et tangere quod credet; 人間の感覚的なものだけである、信じるものを見ることと触れることを欲するものは。
qui non cogitat supra illud, est in tenebris noctis de statu vitae suae. その上を(=それを超えて)考えない者は、自分のいのちの状態について夜の暗やみの中にいる。
@1 “274,” et seq.:–sic editio princeps. 注1 「274」また続き〔の番号〕:このように初版に〔ある〕。
(3) 訳文
274. {1} (iv.)「人間が死後に生きること、ここまで知らなかったこと、またこのことが前に言われなかったことから、神的な摂理に反する疑いをもたらすことができること」
このことを知らなかったことの理由は、悪を罪として避けない者の内部に、人間は死後に生きないという信仰が隠れていて、またそれゆえ、人間は死後に生きる、あるいは最後の審判の日に復活する、と教えられても何ら問題としないからである。また、もしかして復活の信念が生じるとするなら、自分自身に、「私に、他の者よりも悪いことは起こらない。地獄に行くにしても、多くの者と同行するし、天界に行くにしても、そのとおりだ」言う。
しかし、それでも何らかの宗教があるすべての者に、人間は死後に生きる、という認識が植え付けられている。人間でない霊魂が生きることは、自己の知性から思慮を失った者のもとにだけあり、他の者のもとにはない。何らかの宗教があるそれぞれの者に、人間は死後に生きる、という認識が植え付けられていることは、次のことから明らかである―
(1.) 死ぬとき、だれがこれと異なって考えるのか?
(2.) 死者を嘆き、賛辞を述べる者のだれが、その死者を天界に上げ、天使たちと話し、〔ともに〕楽しさを享受する天使たちの間に置かないか? さらに加えて、ある者を神とまでする。
(3.) 一般の人々のだれが、死ぬとき、もし善く生きたなら、自分自身が天界の楽園にやって来ること、白い衣服を着て、永遠のいのちを享受することになる、と信じないのか?
(4.) 高位聖職者のだれが、死のうとしている者にこのようなことまたは同様なことを言わないか? またそのことを言うとき、同時に最後の審判について考えていないとすれば、その者自身も信じている。
(5.) だれが自分の幼児が天界にいること、そして愛した自分の配偶者が死後に自分自身にやって来ることを信じないか? 〔彼らが〕幽霊であること、まして宇宙の中を飛ぶ霊魂または心であると、だれが考えるのか?
(6.) 時間から永遠のいのちの中に移った彼らの運命と状態についてあることが言われるとき、だれが反駁するのか? 私は、このような状態と運命が彼らにまた彼らにある、と多くの者に言った。また今でも私は、ある者が、彼らの運命は今でも何も定まっていないこと、しかし将来の審判の時に定まる、と言うのを聞いていない。
(7.) 天使の絵や刻んだものを見るとき、だれが彼らをそのようなものであると認めないか? その時、学識あるある者たちのように、身体のない、空気または雲の霊である、とだれが考えるのか?
(8.) ローマカトリック教徒は、自分たちの聖徒が天界の中で人間である、そして他の者はほかの場所にいる、と信じている。イスラム教徒は自分たちの死んだ者たちを、アフリカ人たちは他の者よりも、同様に多くの国民は〔信じている〕。改革派教会のキリスト教徒が、みことばからそのことを知っているのは、何であろうか?
(9.) ある者が不死の名声を求めることもまた、それぞれの者に植え付けられているからである。というのは、その認識はある者のもとで、戦いの中の〔死んだ〕英雄や勇者とするようなものに変えられるから。
(10.) すべての者にその認識が植え付けられているか、霊界で調べられた。そして、すべての者に、思考の内なるものである彼らの霊的な観念の中にであり、思考の外なるものである彼らの自然的な観念の中でないことが知られた。
これらから、人間が死後に生きることが今や初めて明らかにされていると考えることから、神的な摂理に反する疑いをもたらすことができることを、明らかにすることができる。
信じるものを見、触れることを欲するものは人間の感覚的なものだけである。その感覚的なものを超えて考えない者は、自分のいのちの状態について夜の暗やみの中にいる。
注 {1} この番号は初版による。