(1) 原文
265. (iii.) Quod contra Divinam Providentiam dubium possit inferri ex eo, quod huc usque nesciverint, quod fugere mala sicut peccata sit ipsa religio Christiana.― Quod hoc sit ipsa religio Christiana, in Doctrina Vitae pro Nova Hierosolyma, a principio ad finem, ostensum est: et quia fides separata a charitate solum obstat, quin recipiatur, etiam de illa actum est. Dicitur quod nesciverint quod fugere mala sicut peccata sit ipsa religio Christiana; est quia paene omnes nesciunt, et tamen unusquisque scit (videatur supra, n. 258). Quod usque paene omnes nesciant, est quia fides separata illud oblitteravit; haec enim dictat, quod sola fides salvet, et non aliquod bonum opus seu bonum charitatis, tum quod non amplius sub jugo legis sint, sed in libertate. Illi qui talia aliquoties audiverunt, non cogitant amplius de aliquo malo vitae, nec de aliquo bono vitae; quisque homo etiam ex natura sua ad id amplectendum inclinat, et cum semel amplexus est, non magis cogitat de vitae suae statu: haec causa est, quod nesciatur. [2.] Quod nesciatur, hoc mihi in mundo spirituali detectum est. Quaesivi plures quam mille advenas e mundo, num sciant quod fugere mala sicut peccata sit ipsa religio dixerunt; quod non sciant, et quod hoc sit novum quoddam hactenus non auditum, sed quod auditum sit, quod bonum non possint facere a se, et quod non sint sub jugo legis. Quum dixi, Annon sciant, quod homo se exploraturus sit, peccata sua visurus, paenitentiam acturus, et dein vitam novam inchoaturus, et quod alioqui peccata non remittantur, et si peccata non remittuntur, non salventur, et quod hoc alta voce praelectum sit illis, quoties Sanctam Cenam obiverunt? responderunt quod ad illa non attenderint, sed solum ad id, quod illis remissio peccatorum sit per Sacramentum Cenae, et quod fides, illis nescientibus, operetur reliqua. [3.] Iterum dixi, Cur docuistis infantes vestros decalogum? Numne ut scirent quae mala sunt peccata, quae fugienda? num solum ut illa scirent et crederent, et non facerent? Cur ergo dicitur quod id novum sit? Ad hoc non aliud respondere potuerunt, quam quod sciant et usque non sciant; et quod nusquam cogitent de sexto praecepto cum adulterantur, de septimo praecepto cum clandestine furantur seu defraudant, et sic porro; minus quod talia sint contra Divinam Legem, ita contra Deum. [4.] Cum memoravi plura ex doctrinis ecclesiarum et ex Verbo confirmantia, quod fugere et aversari mala ut peccata sit ipsa religio Christiana, et quod cuivis fides sit sicut fugit et aversatur, conticuerunt: sed confirmati sunt, quod verum sit, cum viderent quod omnes explorarentur quoad vitam, et judicarentur secundum facta, et nemo secundum fidem separatam a vita, quoniam cuivis est fides secundum illam. [5.] Quod Christianus orbis quoad maximam partem illud nesciverit, est ex lege Divinae Providentiae, quod cuique relinquatur ex libero secundum rationem agere (de qua, supra n. 71-99, et n. 100-128): tum ex lege, quod non aliquis immediate e caelo doceatur, sed mediate per Verbum, doctrinam et praedicationes ex illo (de quo n. 154-174): et quoque ex cunctis legibus permissionis, quae etiam sunt leges Divinae Providentiae. Plura de his videatur supra (n. 258).
(2) 直訳
(iii.) Quod contra Divinam Providentiam dubium possit inferri ex eo, quod huc usque nesciverint, quod fugere mala sicut peccata sit ipsa religio Christiana.― (iii.) 神的な摂理に反する疑いをこのことからもたらすことができること、悪を罪のように避けることが、キリスト教そのものであることをここまで知らなかったこと。―
Quod hoc sit ipsa religio Christiana, in Doctrina Vitae pro Nova Hierosolyma, a principio ad finem, ostensum est: このことがキリスト教そのものであることは、『新しいエルサレムのための生活の教え』の中に、最初から終わりまで、示されている。
et quia fides separata a charitate solum obstat, quin recipiatur, etiam de illa actum est. また仁愛から分離した信仰だけが障害(物)となるので、むしろ☆受け入れられる、さらにまたそれらについて扱われている。
☆ quinは前言を退ける副詞です。ここでは、「仁愛から分離した信仰」は本来のキリスト教の妨げであるのに、「むしろ」受け入れられるようになった、と言っています。
Dicitur quod nesciverint quod fugere mala sicut peccata sit ipsa religio Christiana; 悪を罪として避けることがキリスト教そのものであることを知らなかったこと、が言われている。
est quia paene omnes nesciunt, et tamen unusquisque scit (videatur supra, n. 258). ほとんどすべての者が知らないからである、またそれでもなおそれぞれの者が知っている(上の258番に見られる)。
Quod usque paene omnes nesciant, est quia fides separata illud oblitteravit; それでもほとんどすべての者が知らないことは、〔仁愛から〕分離した信仰がそれを抹殺したからである。
haec enim dictat, quod sola fides salvet, et non aliquod bonum opus seu bonum charitatis, tum quod non amplius sub jugo legis sint, sed in libertate. というのは、これらのことを言うから、信仰のみが救うこと、何らかの善の働きまたは仁愛の善は〔救わ〕ない、なおまたもはや律法のくびきの下にないこと、しかし自由の中の。
Illi qui talia aliquoties audiverunt, non cogitant amplius de aliquo malo vitae, nec de aliquo bono vitae; 彼らは、このようなことを数回聞いた者、もはや生活の何らかの悪について考えない、生活の何らかの善についても〔考え〕ない。
quisque homo etiam ex natura sua ad id amplectendum inclinat, et cum semel amplexus est, non magis cogitat de vitae suae statu: さらにまただれでも人間は自分の性質からこのことへ抱く傾向がある、また一度(いったん)抱かれるとき、もはや(これ以上)自分の生活(いのち)の状態について考えない。
haec causa est, quod nesciatur. これらが理由である、知れらないこと。
[2.] Quod nesciatur, hoc mihi in mundo spirituali detectum est. [2.] 知られないこと、このことが私に霊界で明らかにされた。
Quaesivi plures quam mille advenas e mundo, num sciant quod fugere mala sicut peccata sit ipsa religio; 私は世からやって来る千人より多くの者に質問した、悪を罪として避けることが宗教そのものであることを知っているか。
dixerunt quod non sciant, et quod hoc sit novum quoddam hactenus non auditum, sed quod auditum sit, quod bonum non possint facere a se, et quod non sint sub jugo legis. 〔彼らは〕言った、知らないこと、また、このことは今まで聞いていないある新しいものであること、しかし、聞いていること、善は自分自身から行なうことはできないこと、また律法のくびきの下にないこと。
Quum dixi, Annon sciant, quod homo se exploraturus sit, peccata sua visurus, paenitentiam acturus, et dein vitam novam inchoaturus, et quod alioqui peccata non remittantur, et si peccata non remittuntur, non salventur, et quod hoc alta voce praelectum sit illis, quoties Sanctam Cenam obiverunt? そのとき私は言った、知らないのか?〔肯定的な返事を期待〕人間は自分自身を調べなければならない(べき)こと、自分の罪を見るべき、悔い改めを行なうべき、その後、新しい生活を始めるべき、またそうでなければ、罪は赦されないこと、またもし罪が赦されないなら、救われない、またこのことは大きな声で彼らに朗誦されること、聖餐に出席するたびごとに。
responderunt quod ad illa non attenderint, sed solum ad id, quod illis remissio peccatorum sit per Sacramentum Cenae, et quod fides, illis nescientibus, operetur reliqua. それらに心を向けなかった(注意しなかった)ことを応答した、しかし、そのことにだけ、彼らに罪の赦しがあること、聖餐を通して、また、信仰は、彼らに知られないで、他の(残りの)ものを働くこと。
[3.] Iterum dixi, Cur docuistis infantes vestros decalogum? [3.] 同じく私は言った、なぜ、あなたがたはあなたがたの幼児に十戒を教えているのか?
Numne ut scirent quae mala sunt peccata, quae fugienda? 何の悪が罪であるか知るためではないのか?〔肯定の答えを期待する〕 それらは避けるべき。
num solum ut illa scirent et crederent, et non facerent? 単に、それらを知り、信じ、また行なわないためなのか?
Cur ergo dicitur quod id novum sit? それゆえ、なぜ、言われるのか? それは新しいことである。
Ad hoc non aliud respondere potuerunt, quam quod sciant et usque non sciant; このことにある者は答えることができなかった、知っている、それでも知らないこと以外に。
et quod nusquam cogitent de sexto praecepto cum adulterantur, de septimo praecepto cum clandestine furantur seu defraudant, et sic porro; また、姦淫を犯すとき第六☆の戒めについて決して考えなかったこと、ひそかに盗むことまたはだますとき第七の戒めについて、その他。
☆ このナンバリングに関連して「思うことがありました」ので、別記しましょう。
minus quod talia sint contra Divinam Legem, ita contra Deum. まして、このようなものが神的な律法に反していること、したがって神に反する。
[4.] Cum memoravi plura ex doctrinis ecclesiarum et ex Verbo confirmantia, quod fugere et aversari mala ut peccata sit ipsa religio Christiana, et quod cuivis fides sit sicut fugit et aversatur, conticuerunt: [4.] 私が多くのものを話しに出したとき、教会の教えから、またみことばから確認するものを、悪を罪として避けることと退けることがキリスト教そのものであること、またそれぞれの者に、避け、退けるかぎり信仰があること、〔彼らは〕黙った。
sed confirmati sunt, quod verum sit, cum viderent quod omnes explorarentur quoad vitam, et judicarentur secundum facta, et nemo secundum fidem separatam a vita, quoniam cuivis est fides secundum illam. しかし、確認された、真理であること、すべての者が生活に関して調べられることを見るとき、また行為にしたがって裁かれる、まただれも生活から分離した信仰にしたがって〔裁かれ〕ない、それぞれの者にそれにしたがって信仰があるので。
[5.] Quod Christianus orbis quoad maximam partem illud nesciverit, est ex lege Divinae Providentiae, quod cuique relinquatur ex libero secundum rationem agere (de qua, supra n. 71-99, et n. 100-128): [5.] キリスト教世界で、最大の部分に関してそのことを知らなかったことは、神的な摂理の法則からである、それぞれの者は理性にしたがって自由から行動することに残されること(それらについて、上の71-99番、また100-128番)。
tum ex lege, quod non aliquis immediate e caelo doceatur, sed mediate per Verbum, doctrinam et praedicationes ex illo (de quo n. 154-174): なおまた法則から、ある者は天界から直接に教えられないこと、しかし、間接的にみことばによって、教えとそれからの説教(それらについて154-174番)。
et quoque ex cunctis legibus permissionis, quae etiam sunt leges Divinae Providentiae. そしてまた、許しの法則のすべてから、それらもまた神的な摂理の法則である。
Plura de his videatur supra (n. 258). これらについて多くのことが上に見られる(258番)。
(3) 訳文
265.
(iii.)「悪を罪のように避けることがキリスト教そのものであることをここまで知らなかったことから神的な摂理に反する疑いをたらすことができること」
このことがキリスト教そのものであることは、『新しいエルサレムのための生活の教え』の中に最初から終わりまで示されている。また仁愛から分離した信仰だけが妨げとなっているのに、むしろ受け入れられているので、さらにまたそれらについても扱われている。
悪を罪として避けることがキリスト教そのものであることを知らなかった、と言われている。ほとんどすべての者が知らないからであるが、それでもなお、それぞれの者が知っているのである(前の258番に見られる)。それでも、ほとんどすべての者が知らないのは、〔仁愛から〕分離した信仰がそれを抹殺したからである。というのは、信仰のみが救い、何らかの善の働きまたは仁愛の善は救わないこと、なおまたもはや律法のくびきの下になく、しかし自由の中のいる、と言うからであり、このようなことを何回か聞いた者は、もはや生活の何らかの悪について考えず、生活の何らかの善についても考えない。さらにまただれでも人間は、自分の性質からこのことを〔心に〕抱く傾向があり、またいったん抱かれるなら、もはや自分の生活(いのち)の状態について考えないからである。これらが、知れらないことの理由である。
[2.] この知られないことが霊界で私に明らかにされた。
私は世からやって来る千人より多くの者に、「悪を罪として避けることが宗教そのものであることを知っているか」質問した。彼らは、「知らない、また、このことは今まで聞いたことのない新しいものであること、しかし、善は自分自身から行なうことはできないこと、また律法のくびきの下にないことを聞いている」と言った。
そのとき私は、「人間は自分自身を調べ、自分の罪を見、悔い改めを行ない、その後、新しい生活を始めなければならないこと、またそうでなければ、罪は赦されず、罪が赦されないなら、救われないこと、またこのことは聖餐に出席するたびごとに大きな声で朗誦されることを知らないのか?」と言った。彼らは、「それらには留意せず、聖餐を通して自分たちに罪の赦しがあり、また、信仰は、知らないうちに、他のものに働らいていることしか心に留めなかった」と答えた。
[3.] 同じく私は、「なぜ、あなたがたはあなたがたの幼児に十戒を教えているのか? 何の悪が避けるべき罪であるか知るためではないのか? 単に、それらを知り、信じ、また行なわないためなのか? それゆえ、なぜ、それは新しいことである言うのか?」と言った。このことにある者は、「知っている、それでも知らない。また、姦淫を犯すとき第六の戒めについて、ひそかに盗むかまたはだますとき第七の戒めについて、その他にことを決して考えなかった。まして、このようなものが神的な律法に、したがって神に反していることを考えなかった」としか答えることができなかった。
[4.] 私が、教会の教えから、またみことばから、悪を罪として避け、退けることがキリスト教そのものであり、またそれぞれの者に、避け、退けるかぎり信仰があることを確認する多くのものを話しに出したとき、彼らは黙ってしまった。しかし、すべての者が生活に関して調べられ、行為にしたがって裁かれ、また、それぞれの者に生活にしたがった信仰があるので、だれも生活から分離した信仰にしたがって裁かれないことを見るとき、真理であることが確認された。
[5.] キリスト教世界の大部分で、そのことを知らなかったことは、それぞれの者は理性にしたがって自由から行動するままにされるという神的な摂理の法則からである(それらについては、前の71-99番、また100-128番)。なおまた、天界から直接にではなく、みことば、教えとそれからの説教によって間接的に教えられるという法則からである(それらについては154-174番)。そしてまた、許しの法則のすべてからであり、それらもまた神的な摂理の法則である。
これらについて多くのことは前に見られる(258番)。