原典講読『神の摂理』 263

 

(1) 原文


263.  Sed ut haec, quae nunc dicta sunt, clarius pateant, adjiciam illa quae in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino, ad finem ibi (n. 60, 61), allata sunt, quae haec sunt:


“Quod Deus et Homo in Domino secundum Doctrinam non sint duo, sed una Persona, et prorsus una, sicut anima et corpus unum sunt, patet clare a multis quae Ipse dixerat, ut, Quod Pater et Ipse unum sint: Quod omnia Patris sua sint, et omnia sua Patris: Quod Ipse in Patre, et Pater in Ipso sit: Quod omnia data sint in manum Ipsius: Quod Ipsi omnis potestas sit: Quod Deus caeli et terrae sit: Quod qui credit in Ipsum, vitam aeternam habeat; et quod qui non credit in Ipsum ira Dei maneat super illo: et porro, quod et Divinum et Humanum sublatum sit in caelum, et quod quoad utrumque sedeat ad dextram Dei, hoc est, quod omnipotens sit: et plura quae supra ex Verbo de Divino Humano Ipsius in multa copai allata sunt; quae omnia testantur, quod Deus sit unus tam Persona quam Essentia in quo Trinitas, et quod ille Deus sit Dominus.


[2.] Quod haec de Domino nunc primum evulgata sunt, est quia praedictum est in Apocalypsi (xxi. et xxii.), quod nova ecclesia in fine prioris instituenda sit, in qua hoc primarium erit. Haec ecclesia est quae per Novam Hierosolymam ibi intelligitur, in quam nemo intrare potest, nisi qui solum Dominum pro Deo caeli et terrae agnoscit; quare illa ecclesia ibi vocatur Uxor Agni. Et hoc possum annuntiare, quod universum caelum Dominum solum agnoscat, et quod qui non agnoscit non in caelum admittatur; caelum enim est caelum a Domino. Ipsa illa agnitio ex amore et fide, facit ut sint in Domino et Dominus in illis, ut Ipse docet apud Johannem,


 


 ‘In die illo cognoscetis, quod Ego in Patre meo, et vos in Me et Ego in vobis’ (xiv. 20);



tum apud eundem,


 


‘Manete in Me, etiam Ego in vobis:…. Ego sum vitis, vos palmites; qui manet in Me et Ego in illo, hic fert fructum multum; nam sine Me non potestis facere quicquam: nisi quis manserit in Me, ejectus est foras’ (xv. 4-6 tum xvii. 22, 23).


 


[3.] Quod hoc non prius e Verbo visum sit, est quia si prius visum fuisset, usque non receptum fuisset: nondum enim ultimum judicium fuit peractum; et ante illud potentia inferni valuit supra potentiam caeli; et homo est in medio inter caelum et infernum; quare si prius visum fuisset, diabolus, hoc est, infernum, eripuisset illud e cordibus illorum, et insuper profanavisset illud. Hic status potentiae inferni prorsus fractus est per ultimum judicium, quod nunc peractum est: post illud, ita nunc, omnis homo, qui vult illustrari et sapere is potest.”


 


(2) 直訳


Sed ut haec, quae nunc dicta sunt, clarius pateant, adjiciam illa quae in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino, ad finem ibi (n. 60, 61), allata sunt, quae haec sunt: しかし、これらを、それらは今、言われた、さらにはっきりと明らかにするために、私はそれらを加える(未来)、それらは『新しいエルサレムの教え、主について』の中に、そこの終わりに(60, 61)、提示されている、それらはこれらである―
“Quod Deus et Homo in Domino secundum Doctrinam non sint duo, sed una Persona, et prorsus una, sicut anima et corpus unum sunt, patet clare a multis quae Ipse dixerat, ut, Quod Pater et Ipse unum sint:
 「〔アタナシウス信条の〕教えにしたがって主の中の神と人間は二つではなく、しかし、一つの位格である、また完全に一つ〔である〕、霊魂と身体が一つであるように、多くのものからはっきりと明らかである、それらは主について言われた、例えば、父とその方は一つであること。


Quod omnia Patris sua sint, et omnia sua Patris: 父のすべてのものはわた(自分)のものである、またわたし(自分)のすべてのものは父の(ものである)こと


Quod Ipse in Patre, et Pater in Ipso sit: その方は父の中に、また父はその方の中にいること。


Quod omnia data sint in manum Ipsius: すべてのものはその方の名前の中に与えられていること。


Quod Ipsi omnis potestas sit: その方にすべての力があること。


Quod Deus caeli et terrae sit: 天と地の神であること。


Quod qui credit in Ipsum, vitam aeternam habeat; その方を信じる者は、永遠のいのちを持つこと。


et quod qui non credit in Ipsum ira Dei maneat super illo: また、その方を信じない者は、神の怒りがその者の上にとどまること。


et porro, quod et Divinum et Humanum sublatum sit in caelum, et quod quoad utrumque sedeat ad dextram Dei, hoc est, quod omnipotens sit: またさらに、〔主の〕神性と人間性とは、天界の中で上げられたこと、また両方に関して神の右に座ったこと、すなわち、全能であること。


et plura quae supra ex Verbo de Divino Humano Ipsius in multa copai allata sunt; また多くのことが、それらは神的人間性についてみことばから上に、多く多量に☆、提示されている。


ここのミスプリがあります、copaiはもちろんcopiaです。初版は正しいです。すぐわかりそうなミスプリですけど?


quae omnia testantur, quod Deus sit unus tam Persona quam Essentia in quo Trinitas, et quod ille Deus sit Dominus. それらすべてのものが証言する、神が位格も本質も一つであること、その中に三一性、またその神は主であること。


[2.] Quod haec de Domino nunc primum evulgata sunt, est quia praedictum est in Apocalypsi (xxi. et xxii.), quod nova ecclesia in fine prioris instituenda sit, in qua hoc primarium erit. [2.] 主についてこれらのことが今、初めて公けにされたことは、『黙示録』(2122)の中に予言されているからである、新しい教会が前のものの終わりに設立される(べき)こと、その中でこのことは☆主要なものであった。


「その中でこのことは」でははっきりしませんが、quaは直前のecclesiaのはずです。そして主要なものとは、その教会での主要な教えでしょう。その教えが「主についての教え」です。


Haec ecclesia est quae per Novam Hierosolymam ibi intelligitur, in quam nemo intrare potest, nisi qui solum Dominum pro Deo caeli et terrae agnoscit; この教会はそれである、新しいエルサレムによってそこに意味される、その中に、だれも入ることはできない、天と地の神として主だけを認める者でないなら。


quare illa ecclesia ibi vocatur Uxor Agni. それゆえ、その教会はそこに「小羊の妻」と呼ばれている。


Et hoc possum annuntiare, quod universum caelum Dominum solum agnoscat, et quod qui non agnoscit non in caelum admittatur; また、このことを私は告知する(公表する)☆ことができる、全天界は主だけを認めていること、また認めない者は天界に入れられないこと。 


蛇足ながら英語「アナウンス」はラテン語annuntioに由来します。


caelum enim est caelum a Domino. というのは、天界は主から天界であるから。


Ipsa illa agnitio ex amore et fide, facit ut sint in Domino et Dominus in illis, ut Ipse docet apud Johannem, 愛と信仰からのその承認(認識)のものが、主の中に、また彼らの中に主がいるようにする、その方が「ヨハネ(福音書)」で教えられるように、


`In die illo cognoscetis, quod Ego in Patre meo, et vos in Me et Ego in vobis’ (xiv. 20); 『その日には、あたがたは知ります、わたしがわたしの父の中に、またあなたがたがわたしの中に、またわたしがあなたがたの中に〔いる〕こと』(14:20)
tum apud eundem,
 さらに同書のもとに、


`Manete in Me, etiam Ego in vobis: 『わたしの中にとどまりなさい、わたしもまたあなたがたの中に〔とどまります〕。


…. Ego sum vitis, vos palmites; ……わたしはぶどうの木です、あなたがたは枝〔です〕。


qui manet in Me et Ego in illo, hic fert fructum multum; わたしの中に、またわたしがその者の中にとどまる者は、この者は多くの実をもたらします(結びます)


nam sine Me non potestis facere quicquam: なぜなら、わたしなしに、あなたがたは何も行なうことができないから。


nisi quis manserit in Me, ejectus est foras’ (xv. 4-6 tum xvii. 22, 23). だれかがわたしの中にとどまらないなら、外へ投げ出されます」(15:4-6さらに17:22, 23)


[3.] Quod hoc non prius e Verbo visum sit, est quia si prius visum fuisset, usque non receptum fuisset:  [3.] このことは前に、みことばから見られなかったこと、もし前に見られたなら、それでも(やはり)受け入れられなかったからである。


nondum enim ultimum judicium fuit peractum; というのは、まだ最後の審判がなし遂げられていなかったから。


et ante illud potentia inferni valuit supra potentiam caeli; また、その前に、地獄の力(勢力)は天界の力(勢力)(の上)にまさった。


et homo est in medio inter caelum et infernum; また、人間は天界と地獄の間の中央にいる。


quare si prius visum fuisset, diabolus, hoc est, infernum, eripuisset illud e cordibus illorum, et insuper profanavisset illud. それゆえ、前に見られたなら、悪魔は、すなわち、地獄はそれを彼らの心から取り去った(奪った)あろう、また加えてそれを冒涜した。


Hic status potentiae inferni prorsus fractus est per ultimum judicium, quod nunc peractum est: 地獄の力のこの状態が最後の審判によって完全に砕かれた、今やなし遂げられた。


post illud, ita nunc, omnis homo, qui vult illustrari et sapere is potest.” その後、したがって今や、すべての人間は、照らされることと賢明になることを欲する者は、彼はできる」。


 


(3) 訳文


263. しかし、ここで言われたことを、さらにはっきりと明らかにするために、私は、『新しいエルサレムの教え、主について』の終わりに示されていること(60, 61)をつけ加えよう、それらは次のものである―


 


 「〔アタナシウス信条の〕教えにしたがって、主の中の神と人間は二つではなく、しかし、一つの位格であり、霊魂と身体が一つであるように完全に一つであることは、主について言われた多くのものからはっきりと明らかである。例えば、父とその方は一つであること。父のすべてのものはわたしのものであり、わたしのすべてのものは父のものであること。その方は父の中に、また父はその方の中にいること。すべてのものはその方の名前の中に与えられていること。その方にすべての力があること。天地の神であること。その方を信じる者は永遠のいのちを持ち、その方を信じない者には神の怒りがその者の上にとどまること。またさらに、〔主の〕神性と人間性が天界に上げられ、両方に関して神の右に座ったこと、すなわち、全能であること。また、神的人間性について、みことばから前に多量に示されている多くのことがある。それらすべてのものが、神は位格も本質も一つであり、その中に三一性があること、またその神は主であることを証言している。


[2.] 主についてこれらのことが今、初めて公けにされたことは、『黙示録』(2122)の中に新しい教会が前のものの終わりに設立されるべきことが予言されているからであり、その〔教会〕中でこの〔主についての教え〕は主要なものであった。


 この教会がそこの新しいエルサレムによって意味され、その中には、天地の神として主だけを認める者でないなら、だれも入ることはできず、それゆえ、その教会はそこに「小羊の妻」と呼ばれている。


 また、私は、全天界が主だけを認めていること、また認めない者が天界に入れられないことを告知することができる。というのは、天界は主から天界であるから。愛と信仰からのその承認のものが、人々を主の中に、また彼らの中に主がいるようにする。そのことを、主は「ヨハネ福音書」で教えられている、


 


 『その日には、あたがたは、わたしがわたしの父の中に、またあなたがたがわたしの中に、わたしがあなたがたの中にいることを知ります』(14:20)


 さらに同書に、


 『わたしの中にとどまりなさい、わたしもまたあなたがたの中にとどまります。……わたしはぶどうの木で、あなたがたは枝です。わたしの中にとどまり、またわたしがその者の中にとどまる者は、多くの実を結びます。なぜなら、わたしなしに、あなたがたは何も行なうことができないからです。れでも、わたしの中にとどまらないなら、外へ投げ出されます」(15:4-6さらに17:22, 23)


 


[3.] このことが前に、みことばから見られなかったのは、もし前に見られたなら、やはり受け入れられなかったから、というのは、まだ最後の審判がなし遂げられていなかったからであり、その前に、地獄の力は天界の力にまさっていたからである。また、人間は天界と地獄の間の中央にいて、それゆえ、前に見られたなら、悪魔は、すなわち、地獄はそれを彼らの心から取り去り、また加えてそれを冒涜したあろう。


 地獄の力のこの状態が、今やなし遂げられた最後の審判によって完全に砕かれた。その後、したがって今や、照らされることと賢明になることを欲するすべての人間はできるのである。」

原典講読『神の摂理』 264(~[2])

 

(1) 原文


264.  (ii.) Quod contra Divinam Providentiam dubium possit inferri ex eo, quod huc usque nesciverint, quod in singulis Verbi sensus spiritualis sit, et quod sanctitas ejus inde sit. Potest enim contra Divinam Providentiam inferri dubium, dicendo, Cur hoc nunc primum revelatum est? tum cur per hunc aut per illum, et non per aliquem primatem ecclesiae? Sed sive primas sit, sive servus primatis, in beneplacito Domini est; scit qualis unus et qualis alter. Sed causa, quod ille sensus Verbi non prius revelatus sit, est, (1.) quia si prius, ecclesia profanavisset illum, et per id ipsam sanctitatem Verbi. (2.) Quod nec prius genuina vera a Domino revelata sint, in quibus spiritualis sensus Verbi est, quam postquam ultimum judicium peractum est, et nova ecclesia, quae per Sanctam Hierosolymam intelligitur, a Domino instauranda est. Sed haec singillatim lustrentur; [2.] Primum: Quod sensus spiritualis Verbi non prius revelatus sit, quia si prius, ecclesia profanavisset illum, et per id ipsam sanctitatem Verbi. Ecclesia non diu post instaurationem ejus versa est in Babyloniam, et postea in Philistaeam: et Babylonia quidem agnoscit Verbum, sed usque contemnit illud, dicendo quod Spiritus Sanctus aeque inspiret illos in supremo judicio illorum, sicut inspiravit prophetas. Quod agnoscant Verbum, est propter vicariatum stabilitum ex verbis Domini ad Petrum; at usque contemnunt illud, quia non concordat: ideo etiam ereptum est populo, et reconditur in monasteriis, ubi pauci id legunt. Quare si sensus spiritualis Verbi detectus fuisset, in quo est Dominus, et simul omnis sapientia angelica, profanaretur Verbum, non solum ut fit, in ultimis ejus, quae sunt quae in sensu litterae continentur, sed etiam in intimis ejus. [3.] Philistaea, per quam intelligitur fides separata a charitate, etiam sensum spiritualem Verbi profanavisset, quia salvationem ponit in aliquibus vocibus quas cogitent et loquantur, et non in bonis quae faciant, ut prius ostensum est; et sic salvificum facit quod non salvificum est, et insuper removet intellectum e credendis. Quid illis cum luce, in qua est sensus spiritualis Verbi? Numne verteretur in tenebras? cum sensus naturalis vertitur in illas, quid non sensus spiritualis? Quis eorum, qui se in fide separata a charitate, et in justificatione per illam solam, confirmavit, vult scire quid bonum vitae, quid amor in Dominum et erga proximum, quid charitas et quid bona charitatis, et quid bona opera, et quid facere, immo quid fides in sua essentia, et aliquod genuinum verum quod facit illam? Scribunt volumina, et solum id quod vocant fidem, confirmant; et omnia illa, quae nunc nominata sunt, dicunt fidei isti inesse. Ex quibus patet, quod si sensus spiritualis Verbi prius detectus fuisset, fieret secundum verba Domini apud Matthaeum,


 


“Si oculus tuus malus fuerit, totum corpus obtenebratum erit: si ergo lumen quod in te est, tenebrae fit, tenebrae quantae” (vi. 23):


per “oculum” in verbi sensu spirituali intelligitur intellectus. [4.] Alterum: Quod nec prius genuina vera a Domino revelata sint, in quibus sensus spiritualis Verbi est, et nova ecclesia, quae per sanctam Hierosolymam intelligitur, a Domino instauranda erat. Praedictum est a Domino in Apocalypsi, quod postquam ultimum judicium peractum est, genuina vera detegenda, nova ecclesia instauranda, et sensus spiritualis detegendus, essent. Quod ultimum judicium peractum sit, in opusculo De Ultimo Judicio, et dein in Continuatione ejus, ostensum est; et quod id intelligatur per caelum et terram quae transitura, in Apocalypsi (xxi. 1). Quod genuina vera tunc detegenda sint, praedicitur per haec verba in Apocalypsi:


“Dixit Sedens super throno, ecce nova omnia facio” (vers. 5; tum xix. 17, 18; xxi. 18-21; xxii. 1, 2).


 


Quod tunc sensus spiritualis Verbi revelandus sit (xix. 11-16): hoc intelligitur per “Equum album,” super quo Sedens vocabatur Verbum Dei, et qui erat Dominus dominorum et Rex regum (de qua re videatur opusculum de Equo albo). Quod per “sanctam Hierosolymam” intelligatur Nova Ecclesia, quae tunc a Domino instauranda est, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (n. 62-65), ubi id ostensum est. [5.] Ex his nunc patet, quod sensus spiritualis Verbi revelandus esset pro nova ecclesia quae solum Dominum agnoscet et colet, et Verbum Ipsius sanctum habebit, et Divina vera amabit, et fidem separatam a charitate rejiciet. Sed plura de hoc Verbi sensu videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 5-26, et seq.); et ibi, ut quid sensus spiritualis (n. 5-26). Quod sensus spiritualis sit in omnibus et singulis Verbi (n. 9-17). Quod ex sensu spirituali sit quod Verbum sit Divinitus inspiratum, et in omni voce sanctum (n. 18, 19). Quod sensus spiritualis hactenus ignotus fuerit, et cur non prius revelatus (n. 20-25). Quod sensus spiritualis non alicui posthac detur, nisi qui in genuinis veris a Domino est (n. 26). [6.] Ex his nunc constare potest, quod ex Divina Domini Providentia sit, quod sensus spiritualis usque ad hoc saeculum coram mundo latuerit, ac interea in caelo apud angelos, qui inde sapientiam suam hauriunt, reservatus fuerit. Ille sensus apud antiquos, qui ante Mosen vixerunt, notus fuit, et quoque excultus; sed quia posteri eorum, correspondentias, ex quibus solis Verbum eorum et inde religio constabat, verterunt in varias idololatrias, ac Aegyptii in magias, ille ex Divina Domini Providentia occlusus est; primum apud filios Israelis, et postea apud Christianos, propter causas, de quibus supra, et nunc primum pro Nova Domini Ecclesia apertus.


 


(2) 直訳


(ii.) Quod contra Divinam Providentiam dubium possit inferri ex eo, quod huc usque nesciverint, quod in singulis Verbi sensus spiritualis sit, et quod sanctitas ejus inde sit.   (ii.)「神的な摂理に反してこのことから疑いを持ち込む(もたらす)とができること、ここまで知らなかったこと、みことばの個々のものの中に霊的な意味があること、また、ここからその神聖さ(聖性)があること」―


Potest enim contra Divinam Providentiam inferri dubium, dicendo, Cur hoc nunc primum revelatum est? というのは、神的な摂理に反してこのことから疑いを持ち込む(もたらす)とができるから、言って、なぜ、このことが今、初めて啓示されるのか?


tum cur per hunc aut per illum, et non per aliquem primatem ecclesiae? なおまた、なぜこの者によってまたはあの者によって☆〔なのか〕、まただれか教会の高位聖職者によってでなく?


「あの者、この者」によって、婉曲的に自分(スヴェーデンボリ)を指しているのでしょう。


Sed sive primas sit, sive servus primatis, in beneplacito Domini est; しかし、あるいは高位聖職者(大司教)であるか、あるいは高位聖職者のしもべであるか、主の好みの中にある。


scit qualis unus et qualis alter. ある者がどんなものか、また他の者がどんなものか〔主は〕知っている。


Sed causa, quod ille sensus Verbi non prius revelatus sit, est,― しかし、理由は、みことばのその〔霊的な〕意味が前にでなく啓示されたこと、〔次のもので〕ある―


(1.) quia si prius, ecclesia profanavisset illum, et per id ipsam sanctitatem Verbi. (1.) なぜなら、もし前になら、教会はそれを冒涜したであろうから、また、それによってみことばの聖性そのものを。


(2.) Quod nec prius genuina vera a Domino revelata sint, in quibus spiritualis sensus Verbi est, quam postquam ultimum judicium peractum est, et nova ecclesia, quae per Sanctam Hierosolymam intelligitur, a Domino instauranda est. (2.) 主により純粋な真理が啓示される前でもないこと、その中にみことばの霊的な意味がある、最後の審判がなし遂げられた後よりも、また新しい教会が、それは「聖なる〔都、新しい〕エルサレム」〔黙示録21:2〕によって意味される、主により設立されるべきである。


Sed haec singillatim lustrentur; しかし、これらは一つずつ(個々に)調べられる。


[2.] Primum: Quod sensus spiritualis Verbi non prius revelatus sit, quia si prius, ecclesia profanavisset illum, et per id ipsam sanctitatem Verbi.― [2.] 第一:「みことばの霊的な意味は前に啓示されないこと、なぜなら、もし前になら、教会はそれを冒涜したであろうから、また、それによってみことばの聖性そのものを」


Ecclesia non diu post instaurationem ejus versa est in Babyloniam, et postea in Philistaeam: 教会は長い間でなく、その設立の後、バビロン〔神的な力を自分のものとする者〕に変わった、またその後、ぺリシテに。


et Babylonia quidem agnoscit Verbum, sed usque contemnit illud, dicendo quod Spiritus Sanctus aeque inspiret illos in supremo judicio illorum, sicut inspiravit prophetas. バビロンは確かにみことばを認める、しかし、それでもそれを見下す、言って、「聖霊」が等しく彼らを吹き込む、彼らの最高の判断の中で、預言者を吹き込んだように。


Quod agnoscant Verbum, est propter vicariatum stabilitum ex verbis Domini ad Petrum; みことばを認めることは、主のことばからペトロへ代理役を確定させるためである。


at usque contemnunt illud, quia non concordat: しかし、それでもそれを見下す、一致しない☆ので。


何が一致しないか、とは「彼らの言う〝聖霊のお告げ〟」と言っていることが違う、それでは具合が悪い、ということですね。


ideo etiam ereptum est populo, et reconditur in monasteriis, ubi pauci id legunt. それゆえ人々からもまた奪われた(取り去られた)、また修道院の中にしまい込まれた、その場所にわずかな者がそれを読む。


Quare si sensus spiritualis Verbi detectus fuisset, in quo est Dominus, et simul omnis sapientia angelica, profanaretur Verbum, non solum ut fit, in ultimis ejus, quae sunt quae in sensu litterae continentur, sed etiam in intimis ejus. それゆえ、もし、みことばの霊的な意味が明らかにされたなら、その中に主がいる、また一緒にすべての天使の知恵、みことばは冒涜されたであろう、生じるようにだけでなく、その最外部の〔意味の〕中で、それは文字通りの意味の中に含まれている、しかしまた、最内部の〔意味の〕中で。


 


(3) 訳文


264.  (ii.)「みことばの個々のものの中に霊的な意味があること、またここからその神聖さがあることを今まで知らなかったことから、神的な摂理に反する疑いをもたらすことができること」―


 というのは、「このことが、なぜ、今、初めて啓示されるのか?」、なおまた、「なぜあの者やこの者によってなのか、また教会の高位聖職者のだれかによってでないのか?」、と言って、このことから神的な摂理に反する疑いをもたらすことができるからである。しかし、高位聖職者であるか、あるいは高位聖職者のしもべであるかは、主の意のままである。ある者、また他の者がどんなものかは〔主が〕知られている。


 しかし、みことばのその〔霊的な〕意味が以前にではなく啓示されたことの理由は―


 (1.) もし前になら、教会はそれを冒涜し、それによってみことばの神聖さそのものを冒涜したであろうから。


 (2.) 主により、最後の審判がなし遂げられ、「聖なるエルサレム」によって意味されるまた新しい教会が主により設立され、みことばの霊的な意味が含まれる純粋な真理が啓示されよりも前ではなかった〔から〕。


 しかし、これらを一つずつ調べよう。


[2.] 第一:「みことばの霊的な意味は以前に啓示されなかったのは、もし前になら、教会はそれを冒涜し、それによってみことばの神聖さそのものを冒涜したであろうからである」


 教会はその設立の後、間もなくして、バビロンに、またその後、ぺリシテに変わった。バビロンは、みことばを認めるとはいえ、しかし、それでも、彼らの最高の判断の中で、「聖霊」が預言者に吹き込んだように、彼らにも等しく吹き込む、と言って。みことばを見下す。みことばを認めるのは、代理役を主のことばからペトロへ確定させるためである。しかし、それでも、一致しないので、それを見下す。それゆえ、人々からもまた奪われ、修道院の中にしまい込まれ、その場所で、わずかな者がそれを読んでいる。


 それゆえ、もし、みことばの霊的な意味が明らかにされたなら、その中に主がおられ、また一緒にすべての天使の知恵があるが、みことばは、文字通りの意味の中に含まれている最外部の意味の中で冒涜され、最内部の意味の中でもまた冒涜されたであろう。