(1) 原文
256. (iii.) Quod mere naturalis homo contra Divinam Providentiam se confirmet, cum videt, quod religio Christiana sit modo in orbis habitabilis parte minore, quae vocatur Europa, et quod ibi sit divisa.― Quod religio Christiana sit modo in orbis habitabilis parte minore, quae vocatur Europa, est quia non accommodata fuit geniis Orientalium, sicut religio Mahumedana, quae mixta est, ut mox supra ostensum est; et religio non accommodata non recipitur. Ut pro exemplo; religio quae sancit, quod non liceat plures uxores ducere, non recipitur, sed rejicitur ab illis qui a saeculis retro polygami fuerunt; ita quoque in quibusdam aliis religionis Christianae sancitis. [2.] Nec refert, sive minor pars mundi sive major illam receperit, modo sint populi, apud quos Verbum est; nam inde usque est lux illis qui extra ecclesiam sunt, et non habent Verbum, ut in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 104-113), ostensum est: et quod mirabile est, ubi Verbum sancte legitur, ac Dominus ex Verbo colitur, ibi est Dominus cum caelo; causa est, quia Dominus est Verbum, ac Verbum est Divinum Verum, quod facit caelum; quare Dominus dicit,
“Ubi duo aut tres congregati sunt in nomine meo, ibi sum in medio eorum” (Matth. xviii. 20):
ita fieri potest cum Verbo in multis locis orbis habitabilis ab Europaeis, quia illis est commercium super universum terrarum orbem, et ubivis ab illis vel legitur vel a Verbo docetur. Hoc apparet sicut inventum, sed usque est verum. [3.] Quod religio Christiana sit divisa, est quia haec ex Verbo est, ac Verbum per meras correspondentias conscriptum est; et correspondentiae sunt quoad multam partem apparentiae veri, in quibus tamen genuina vera latent inclusa; et quia doctrina ecclesiae ex sensu litterae Verbi, qui talis est, haurienda est, non potuit aliter quam in ecclesia existere lites, controversiae et dissensiones, imprimis quoad intellectum Verbi, non autem quoad ipsum Verbum, et quoad ipsum Divinum Domini; ubivis enim agnoscitur quod Verbum sit sanctum, et quod Domino sit Divinum, et haec duo sunt essentialia ecclesiae: quare etiam qui Divinum Domini negant, qui sunt qui vocantur Sociniani, ab ecclesia excommunicati sunt; et qui negant sanctitatem Verbi, non pro Christianis reputantur. His adjiciam aliquod memorabile de Verbo, ex quo potest concludi, quod Verbum interius sit ipsum Divinum Verum, ac intime Dominus: [4.] dum aliquis spiritus aperit Verbum, et eo fricat faciem aut vestem suam, tunc facies aut vestis ejus ex sola fricatione tam candide lucet sicut luna aut sicut stella, et hoc in conspectu omnium quos offendit; hoc testatur, quod non detur aliquod sanctius in mundo, quam Verbum. Quod Verbum per meras correspondentias conscriptum sit, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 5-26). Quod doctrina ecclesiae ex sensu litterae Verbi haurienda sit, et per illum confirmanda (n. 50-61, ibi). Quod haereses ex sensu litterae Verbi captari possint, sed quod confirmare illas damnosum [1]sit (n. 91-97). Quod ecclesia sit ex Verbo, et quod talis sit, qualis ei intellectus Verbi est (n. 76-79).
@1 sit pro “fit”
(2) 直訳
(iii.) Quod mere naturalis homo contra Divinam Providentiam se confirmet, cum videt, quod religio Christiana sit modo in orbis habitabilis parte minore, quae vocatur Europa, et quod ibi sit divisa.― (iii.)「単に自然的な人間は神的な真理に反して自分自身を確信すること、〕また、キリスト教が地球の中の住むに適した小さい部分にだけあること、それはヨーロッパと呼ばれる、またそこに分裂していることを見るとき」―
Quod religio Christiana sit modo in orbis habitabilis parte minore, quae vocatur Europa, est quia non accommodata fuit geniis Orientalium, sicut religio Mahumedana, quae mixta est, ut mox supra ostensum est; キリスト教が地球の中の住むに適した小さい部分にだけあることは、それはヨーロッパと呼ばれる、東洋人の性格に適合しなかったからである、ムハンマドの宗教(イスラム教)のように、それは混合したもの〔宗教〕である、すぐ上に示されたように。
et religio non accommodata non recipitur. また、適合しない宗教は、受け入れられない。
Ut pro exemplo; 例えば、例として。
religio quae sancit, quod non liceat plures uxores ducere, non recipitur, sed rejicitur ab illis qui a saeculis retro polygami fuerunt; 宗教、それは規定する、多くの妻をめとることは許さないこと、受け入れられない、しかし、彼らから追い払われる(拒否される)、その者はこれまで数代(世紀)から一夫多妻であった。
ita quoque in quibusdam aliis religionis Christianae sancitis. このようにキリスト教の規定の他の何らかのものの中に。
[2.] Nec refert, sive minor pars mundi sive major illam receperit, modo sint populi, apud quos Verbum est; [2.] 重要でもない、あるいは世の少ない部分に、あるいは多い〔部分に〕それが受け入れられているか、人々がいるかぎり、みことばがその者のもとにある。
nam inde usque est lux illis qui extra ecclesiam sunt, et non habent Verbum, ut in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 104-113), ostensum est: なぜなら、それでもここから彼らに光があるから、その者は教会の外にいる、またみことばを持たない、『新しいエルサレムの教え、聖書について』(104-113番)の中に、示されているように。
et quod mirabile est, ubi Verbum sancte legitur, ac Dominus ex Verbo colitur, ibi est Dominus cum caelo; また、驚くべきことであること、みことばが敬意をもって(信心深く)読まれる場所に、そして主がみことばから崇拝される、そこに天界とともに主がいる。
causa est, quia Dominus est Verbum, ac Verbum est Divinum Verum, quod facit caelum; 理由である、主はみことばであるので、そして、みことばは神的な真理である、それが天界をつくる。
quare Dominus dicit, それゆえ、主は言われる、
“Ubi duo aut tres congregati sunt in nomine meo, ibi sum in medio eorum” (Matth. xviii. 20): 「ふたりまたは三人がわたしの名前の中に集まる場所に、そこにわたしは彼らの真ん中にいる」(マタイ18:20)。
ita fieri potest cum Verbo in multis locis orbis habitabilis ab Europaeis, quia illis est commercium super universum terrarum orbem, et ubivis ab illis vel legitur vel a Verbo docetur. みことばにこのようになることができる、住むに適した多くの場所の中にヨーロッパ人から、彼らに交際(交流)があるので、地球の全地の上に、またどこでも彼らによりあるいは読まれるかあるいは教えられる、みことばから。
Hoc apparet sicut inventum, sed usque est verum. このことは作りごとのように見える、しかし、それでも真理である。
[3.] Quod religio Christiana sit divisa, est quia haec ex Verbo est, ac Verbum per meras correspondentias conscriptum est; [3.] キリスト教が分裂していることは、これはみことばからであるからである、そして、みことばは対応そのものによって書かれている。
et correspondentiae sunt quoad multam partem apparentiae veri, in quibus tamen genuina vera latent inclusa; また真理の外観の多くの部分に関して対応であること、それでもなお、それらの中に純粋な真理が包まれて隠れている。
et quia doctrina ecclesiae ex sensu litterae Verbi, qui talis est, haurienda est, non potuit aliter quam in ecclesia existere lites, controversiae et dissensiones, imprimis quoad intellectum Verbi, non autem quoad ipsum Verbum, et quoad ipsum Divinum Domini; また、教会の教えは、みことばの文字通りの意味から、それは〔直前に述べた〕そのようである、汲み取られなければならない、教会の中に論争、論戦と(意見の)衝突が存在するようになること以外に異なってできない、特に、みことばの理解に関して、けれども、みことばそのものに関して、また主の神性そのものに関して〔そのような争いは〕ない。
ubivis enim agnoscitur quod Verbum sit sanctum, et quod Domino sit Divinum, et haec duo sunt essentialia ecclesiae: というのは、どこでも、みことばが聖なるものであることが認められているから、また、主に神性があること、またこれら二つのものが教会の本質的なものであること。
quare etiam qui Divinum Domini negant, qui sunt qui vocantur Sociniani, ab ecclesia excommunicati sunt; それゆえ、さらにまた主の神性を否定する者は、その者はソッツィーニの信奉者と呼ばれる、教会から追放される。
et qui negant sanctitatem Verbi, non pro Christianis reputantur. また、みことばの神聖さを否定する者は、キリスト教徒として見なされない。
His adjiciam aliquod memorabile de Verbo, ex quo potest concludi, quod Verbum interius sit ipsum Divinum Verum, ac intime Dominus: これらに私はみことばについて何らかの注目すべきこと(記憶に値すること)を付け加える(未来)、そのことから結論されることができる、みことばは内部で神的な真理そのものであること、そして最内部で主―
[4.] dum aliquis spiritus aperit Verbum, et eo fricat faciem aut vestem suam, tunc facies aut vestis ejus ex sola fricatione tam candide lucet sicut luna aut sicut stella, et hoc in conspectu omnium quos offendit; [4.] ある霊がみことばを開く時、またそれによって自分の顔または衣服をこする、その時、彼の顔または衣服はこのように白く輝いて光を放つ、月のようにまたは星のように、またこのことはすべての者の視野の中で、その者に出会う。
hoc testatur, quod non detur aliquod sanctius in mundo, quam Verbum. このことは証しする、世の中に聖なる何らかのものが存在しないこと、みことばよりも。
Quod Verbum per meras correspondentias conscriptum sit, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 5-26). みことばが対応そのものによって書かれていることは、『新しいエルサレムの教え、聖書について』の中に見られる(5-26番)。
Quod doctrina ecclesiae ex sensu litterae Verbi haurienda sit, et per illum confirmanda (n. 50-61, ibi). 教会の教えは、みことばの文字通りの意味から汲み取られること、またそれによって確信しなければならない(50-61番、そこに)。
Quod haereses ex sensu litterae Verbi captari possint, sed quod confirmare illas damnosum [1]sit (n. 91-97). みことばの文字通りの意味から異端を捕えることができる、しかし、それを確信することは有害である(91-97番)。
Quod ecclesia sit ex Verbo, et quod talis sit, qualis ei intellectus Verbi est (n. 76-79). 教会はみことばからであること、またそのようなものであること、彼にみことばの理解がどんなものであるか〔によって〕(76-79番)。
@1 sit pro “fit” 注1 「fit」の代わりにsit
(3) 訳文
256. (iii.)「単に自然的な人間は、キリスト教が地球の中のヨーロッパと呼ばれる住むに適した小さい部分にだけあること、またそこで分裂していることを見るとき、神的な真理に反して確信すること」
キリスト教が地球の中のヨーロッパと呼ばれる住むに適した小さい部分にだけあることは、すぐ前に示されたように混合した宗教であるムハンマドの宗教(イスラム教)のように、それが東洋人の性格に適合しなかったからであり、また、適合しない宗教は、受け入れられないからである。
例として、多くの妻をめとることを許さないことを規定する宗教は受け入れられず、これまで数代も一夫多妻であった者から拒否される。キリスト教の他の何らかの規定もこのようである。
[2.] 世の少ない部分に、あるいは多い部分に宗教が受け入れられているかどうかは、その者のもとに、みことばがある人々がいるかぎり重要ではない。なぜなら、教会の外にいて、みことばを持たなくても、『新しいエルサレムの教え、聖書について』(104-113番)の中に示されているように、それでも、そこから彼らに光があるから。また、驚くべきことであるが、みことばが信心深く読まれ、主がみことばから崇拝される場所に、天界とともに主がいるのである。その理由は、主は、みことばであられ、みことばは神的な真理であり、それが天界をつくるからである。それゆえ、主は言われている、
「ふたりまたは三人がわたしの名前の中で集まる所に、そこにわたしは彼らの真ん中にいる」(マタイ18:20)。
みことばがこのようなものになることができるのは、住むに適した多くの場所の中に、ヨーロッパ人から地球の全地の上の彼らと交流があり、どこでも彼らにより、みことばが読まれるかあるいは教えられるからである。
これは作りごとのように見えるが、しかし、それでも真理である。
[3.] キリスト教が分裂しているのは、みことばからであり、みことばが対応そのものによって書かれており、多くの部分に関して真理の外観は対応であり、それでもなお、それらの中に純粋な真理が包まれて隠れているからである。また、教会の教えは、みことばの文字通りの意味から、汲み取られなければならないようなものであり、教会の中に論争、論戦、意見の衝突が、特に、みことばの理解に関して存在するようにしかならないからである、けれども、みことばそのものに関して、また主の神性そのものに関して〔そのような争いは〕ない。というのは、どこでも、みことばが聖なるものであること、主に神性があること、またこれら二つのものが教会の本質的なものであることが認められているから。それゆえまた、ソッツィーニの信奉者と呼ばれる主の神性を否定する者は教会から追放される。
また、みことばの神聖さを否定する者は、キリスト教徒として見なされない。
これらに私は、みことばについてある注目すべきことを付け加えよう、そのことから、みことばは内部で神的な真理そのものであり、そして最内部では主であることが結論されることができる―
[4.] ある霊が、みことばを開き、またそれによって自分の顔または衣服をこする時、彼の顔または衣服は月のようにまた星のように白く輝いて光を放ち、またこのことは出会うすべての者に見られる。このことは、世の中に、みことばよりも聖なるものが存在しないことを証ししている。
みことばが対応そのものによって書かれていることは、『新しいエルサレムの教え、聖書について』の中に見られる(5-26番)。教会の教えは、みことばの文字通りの意味から汲み取られ、またそれによって確信しなければならないこと(同書50-61番)。みことばの文字通りの意味から異端をつかむことができるが、しかし、それを確信することは有害である(91-97番)。教会は、みことばからのものであり、みことばの理解がどんなものであるかによって、そのようなものであること(76-79番)。