原典講読『神の摂理』 254(訳文なし)

 

(1) 原文


254.  (i.) Quod mere naturalis homo contra Divinam Providentiam se confirmet, cum spectat ad religiosa variarum gentium, quod dentur qui prorsus ignorant Deum, quodque dentur qui adorant solem et lunam, tum qui idola et sculptilia. Illi qui ex his deducunt argumenta contra Divinam Providentiam, non sciunt arcana caeli, quae innumerabilia sunt, quorum vix unum homo novit; inter illa etiam est, quod homo non immediate doceatur e caelo, sed mediate, de qua re videatur supra (n. 154-174); et quia mediate, et non potuit per emissarios ad omnes qui in universo terrarum orbe habitant, venire Evangelium, sed usque potuit religio per varias vias etiam ad gentes, quae in angulis mundi sunt, traduci, quare hoc per Divinam Providentiam factum est. Nam non est alicui homini religio ex se, sed per alium, qui vel ipse vel ex aliis per traducem sciverunt ex Verbo, quod Deus sit, quod caelum et infernum sint, quod vita post mortem sit, et quod Deus colendus sit, ut beatus fiat. [2.] Quod religio transplantata sit in universum orbem ex Verbo Vetusto, et dein Israelitico, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 101-103), et quod nisi Verbum fuisset, nemo scivisset Deum, caelum et infernum, vitam post mortem, minus Dominum (n. 114-118 ibi). Cum semel religio implantata est, ducitur gens illa a Domino secundum religionis suae praecepta et dogmata; et providit Dominus, ut in unaquavis religione sint praecepta, qualia sunt in decalogo; ut quod Deus colendus sit, nomen Ipsius non profanandum, festum habendum, honorandi parentes, non occidendum, non adulterium committendum, non furandum, non false testandum. Gens quae illa praecepta facit Divina, ac vivit secundum illa ex religione, salvatur, ut mox supra (n. 253) dictum est: pleraeque etiam gentes a Christianismo remotae illas leges non ut civiles, sed ut Divinas spectant, et sanctas habent. Quod homo per vitam secundum illa praecepta salvetur, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae ex praeceptis Decalogi, a principio ad finem. [3.] Inter arcana caeli etiam hoc est, quod caelum angelicum coram Domino sit sicut unus Homo, cujus anima et vita est Dominus, et quod ille Divinus Homo sit in omni forma homo, non modo quoad membra et organa externa, sed etiam quoad membra et organa interna, quae plura sunt, tum etiam quoad cutes, membranas, cartilagines et ossa; at haec et illa in Homine isto non sunt materialia, sed sunt spiritualia: et provisum est a Domino, ut quoque illi, ad quos Evangelium non potuit venire, sed solum religio, etiam locum in Divino illo Homine, hoc est, in caelo, habere possent, constituendo illa, quae vocantur cutes, membranae, cartilagines et ossa; et quod similiter ac alii in caelesti gaudio essent: nam non refert, si in gaudio quale est angelis supremi caeli, seu in gaudio quale est angelis ultimi caeli; nam quisque qui in caelum venit, in summum sui cordis gaudium venit; non sustinet superius, in hoc enim suffocaretur. [4.] Est comparative sicut agricola et rex: agricola potest in summo gaudio esse, cum incedit veste nova ex rudi lana, et accumbit ad mensam, super qua est caro suilla, frustum bovis, caseus, cerevisia et vinum adustum; hic angustaretur corde, si sicut rex indueretur purpura, serico, auro et argento, et apponeretur ei mensa, super qua lautitiae ac opiparae dapes multi generis cum vino nobili. Ex quo patet, quod ultimis sicut primis sit felicitas caelestis, cuivis in suo gradu; ita quoque illis qui extra Christianum orbem sunt, modo fugiant mala ut peccata contra Deum, quia contra religionem. [5.] Sunt pauci, qui prorsus ignorant Deum: quod hi, si moralem vitam egerunt, post mortem instruantur ab angelis, et in morali sua vita recipiant spirituale, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 116). Similiter qui solem et lunam adorant, et credunt ibi esse Deum; non sciunt aliud, quare id non illis pro peccato imputatur, nam dicit Dominus,


 


“Si caeci essetis,” hoc est, si non sciretis, “non haberetis peccatum” (Joh. ix. 41).


 


Plures autem sunt, qui colunt idola et sculptilia, etiam in Christiano orbe. Hoc quidem est idololatricum, sed non apud omnes; sunt enim quibus sculptilia inserviunt pro medio excitandi cogitationem de Deo; ex influxu enim e caelo est, ut qui Deum agnoscit velit videre Ipsum, et hi quia non possunt elevare mentem super sensualia, sicut interiores spirituales, ideo ex sculptili seu imagine exsuscitant illud. Illi qui hoc faciunt, et non adorant ipsum sculptile ut Deum, si etiam ex religione vivunt praecepta decalogi, salvantur. [6.] Ex his patet, quod quia Dominus vult omnium salutem, providerit etiam ut quisque aliquem locum in caelo possit habere, si bene vivit. Quod caelum coram Domino sit sicut unus Homo, et quod inde caelum correspondeat omnibus et singulis quae apud hominem sunt; et quod etiam sint qui referunt cutes, membranas, cartilagines et ossa, videatur in opere De Caelo et Inferno, Londini, 1758, edito (n. 59-102); tum in Arcanis Caelestibus (n. 5552-[1]5569); et quoque supra (n. 201-204).


 @1 5569 pro “5564”


 


(2) 直訳


(i.) Quod mere naturalis homo contra Divinam Providentiam se confirmet, cum spectat ad religiosa variarum gentium, quod dentur qui prorsus ignorant Deum, quodque dentur qui adorant solem et lunam, tum qui idola et sculptilia.― (i.) 単なる自然的な人間は神的な摂理に反して自分自身を確信させること、いろいろな国民の宗教(宗教的信念の体系)を眺めるとき、神をまったく知らない者が存在すること、そして、太陽や月を、なおまた、偶像と彫像を崇拝する者が存在すること。


Illi qui ex his deducunt argumenta contra Divinam Providentiam, non sciunt arcana caeli, quae innumerabilia sunt, quorum vix unum homo novit; 彼らは、これらから神的な摂理に反する論拠を導き出す者、天界のアルカナを知らない、それらは無数にある、それらのほとんど一つも人間は知らない。


inter illa etiam est, quod homo non immediate doceatur e caelo, sed mediate, de qua re videatur supra (n. 154-174); それらの〔アルカナの〕間にもまた存在する、人間は天界から直接に教えられないこと、しかし、間接的に、それらの事柄について上に見られる(154-174)


et quia mediate, et non potuit per emissarios ad omnes qui in universo terrarum orbe habitant, venire Evangelium, sed usque potuit religio per varias vias etiam ad gentes, quae in angulis mundi sunt, traduci, quare hoc per Divinam Providentiam factum est. また間接的に〔教えられる〕ので、また宣教師によってすべての者が、地球の全地に住む者、福音にやって来ることができない、しかし、それでも宗教はいろいろな道を通って国民にもまたやって来ることができる、それらは世の隅にいる、導かれること〔ができる〕、それゆえ、このことは神的な摂理によって生じている。


Nam non est alicui homini religio ex se, sed per alium, qui vel ipse vel ex aliis per traducem sciverunt ex Verbo, quod Deus sit, quod caelum et infernum sint, quod vita post mortem sit, et quod Deus colendus sit, ut beatus fiat. なぜなら、ある人間に宗教は自分自身から存在しないから、しかし、他の者によって、その者はあるいは自分自身かあるいは他の者から接ぎ木を通してみことばから知った、神が存在すること、天界と地獄が存在すること、死後の生活があること、また神を礼拝しなければならないこと、幸運(祝福)が生ずるように。


[2.] Quod religio transplantata sit in universum orbem ex Verbo Vetusto, et dein Israelitico, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 101-103), et quod nisi Verbum fuisset, nemo scivisset Deum, caelum et infernum, vitam post mortem, minus Dominum (n. 114-118 ibi). [2.] 宗教が古代のみことばから全地球(世界)に移植されたことは、またその後、イスラエルの〔みことば〕、『新しいエルサレムの教え、聖書について』の中に見られる(101-103)、また、みことばがなかったなら、だれも神を知らなかったこと、天界と地獄、死後の生活、まして主を(114-118番、そこに)


Cum semel religio implantata est, ducitur gens illa a Domino secundum religionis suae praecepta et dogmata; いったん宗教が移植されたとき、その国民は主により自分の宗教の戒めと教義にしたがって導かれる。


et providit Dominus, ut in unaquavis religione sint praecepta, qualia sunt in decalogo; また主は備えらる、それぞれの(どの)宗教の中に、戒めがあるように、十戒の中にあるようなもの。


ut quod Deus colendus sit, nomen Ipsius non profanandum, festum habendum, honorandi parentes, non occidendum, non adulterium committendum, non furandum, non false testandum. 例えば、神を礼拝すべきこと、その方の名前を冒涜してはならない、祝祭日を持つべき、両親を敬わなければならない、殺してはならない、姦淫を犯してはならない、盗んではならない、偽って証言してはならない。


Gens quae illa praecepta facit Divina, ac vivit secundum illa ex religione, salvatur, ut mox supra (n. 253) dictum est: 国民、それらは、それらの戒めを神的なものとする、そして宗教からそれらにしたがって生きる、救われる、すぐ上に言われたように(253)


pleraeque etiam gentes a Christianismo remotae illas leges non ut civiles, sed ut Divinas spectant, et sanctas habent. さらにまた、キリスト教から遠く離れた大部分の国民は、それらの法律を市民のもののようにでなく、しかし、神的なもののように眺める、また聖なるものを抱く。


Quod homo per vitam secundum illa praecepta salvetur, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae ex praeceptis Decalogi, a principio ad finem. 人間がそれらの戒めにしたがった生活によって救われることは、『十戒の戒めからの新しいエルサレムの教え』の中に見られる、最初から最後まで。


[3.] Inter arcana caeli etiam hoc est, quod caelum angelicum coram Domino sit sicut unus Homo, cujus anima et vita est Dominus, et quod ille Divinus Homo sit in omni forma homo, non modo quoad membra et organa externa, sed etiam quoad membra et organa interna, quae plura sunt, tum etiam quoad cutes, membranas, cartilagines et ossa; [3.] 天界のアルカナの間にこのこともまたある、天使の天界は主の前に一人の「人間」のようであること、その霊魂といのちは主である、またその神的な人間はすべての形の中で人間であること、外なる肢体や器官に関してだけでなく、しかしまた内なる肢体や器官に関しても、それらは多くのものである、他にもまた、皮膚、膜、軟骨と骨に関して。


at haec et illa in Homine isto non sunt materialia, sed sunt spiritualia: しかし、その「人間」の中のこれらとそれらは物質的なものではない、しかし、霊的なものである。


et provisum est a Domino, ut quoque illi, ad quos Evangelium non potuit venire, sed solum religio, etiam locum in Divino illo Homine, hoc est, in caelo, habere possent, constituendo illa, quae vocantur cutes, membranae, cartilagines et ossa; また主により備えられている、彼らもまた、彼らに福音がやって来ることができなかった、しかし、宗教だけ、さらにまたその神的な人間の中に場所を、すなわち、天界の中に、持つことができるように、それらを構成して、それらは皮膚、膜、軟骨と骨と呼ばれる。


et quod similiter ac alii in caelesti gaudio esset: また同様であること、ほかに☆他の者に、天界の楽しさにいた。


ここのacは相違を示し「~よりほかの」という意味ですが、訳出する必要はないでしょう。


nam non refert, si in gaudio quale est angelis supremi caeli, seu in gaudio quale est angelis ultimi caeli; なぜなら、重要でない(関わりがない)から、もし、最高の天界の天使にあるような楽しさの中に、または最も低い天界の天使にあるような楽しさの中に〔いても〕。


nam quisque qui in caelum venit, in summum sui cordis gaudium venit; なぜなら、それぞれの者は、天界の中にやって来る者、自分の心の最高の楽しさの中にやって来るから。


non sustinet superius, in hoc enim suffocaretur. さらに上のもの〔楽しさ〕を保たない(受けない)、というのはこの中で窒息するから。


[4.] Est comparative sicut agricola et rex: [4.] 比べれば農夫と王のようである―


agricola potest in summo gaudio esse, cum incedit veste nova ex rudi lana, et accumbit ad mensam, super qua est caro suilla, frustum bovis, caseus, cerevisia et vinum adustum; 農夫は最大の楽しさの中にいることがいることができる、粗製の羊毛の新しい服で歩き回るとき、また食卓につく、その上にブタの肉がある、牛の肉片、チーズ、ビールと温めたワイン。


hic angustaretur corde, si sicut rex indueretur purpura, serico, auro et argento, et apponeretur ei mensa, super qua lautitiae ac opiparae dapes multi generis cum vino nobili. この者は心で悩まされる、もし王のように紫色の服を着せられるなら、絹を、金と銀を、また彼に食卓が据えられる、その上に多くの種類のうまいものそして豊富なご馳走、高貴な(上等の)ワインとともに。


Ex quo patet, quod ultimis sicut primis sit felicitas caelestis, cuivis in suo gradu; そのことから明らかである、最初の者にのように最後の者に天界の幸福があること、それぞれの者に自分の段階の中で。


ita quoque illis qui extra Christianum orbem sunt, modo fugiant mala ut peccata contra Deum, quia contra religionem. そのように(したがって)た、キリスト教世界の外にいる者に、宗教に反するからと、悪を神に反する罪として避けるかぎり。


[5.] Sunt pauci, qui prorsus ignorant Deum: [5.] わずかな者がいる、その者はまったく神を知らない。


quod hi, si moralem vitam egerunt, post mortem instruantur ab angelis, et in morali sua vita recipiant spirituale, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 116). この者は、もし道徳的な生活を送ったなら、死後に天使により教えられる、また自分の道徳的ないのちの中に霊的なものを受けることは、『新しいエルサレムの教え、聖書について』の中に見られる(116)


Similiter qui solem et lunam adorant, et credunt ibi esse Deum; 同様〔である〕、太陽と月を崇拝する者、またそこに神がいると信じる。


non sciunt aliud, quare id non illis pro peccato imputatur, nam dicit Dominus, 何らかのものを知らない、それゆえ、そのことは彼らに罪として転嫁されない、なぜなら、主は言われるから、


“Si caeci essetis,” hoc est, si non sciretis, “non haberetis peccatum” (Joh. ix. 41). 「もしあなたがたが盲目であったなら」すなわち、もしあなたがたが知らなかったなら、「あなたがたは罪を持たなかった」(ヨハネ9:41)


Plures autem sunt, qui colunt idola et sculptilia, etiam in Christiano orbe. けれども、多くの者がいる、その者は偶像と彫像を礼拝する、キリスト教世界の中にもまた。


Hoc quidem est idololatricum, sed non apud omnes; このことは確かに偶像崇拝的なものである、しかし、すべての者のもとにではない。


sunt enim quibus sculptilia inserviunt pro medio excitandi cogitationem de Deo; というのは、それらの者に彫像が神についての思考を引き起こす手段として役立つから。


ex influxu enim e caelo est, ut qui Deum agnoscit velit videre Ipsum, et hi quia non possunt elevare mentem super sensualia, sicut interiores spirituales, ideo ex sculptili seu imagine exsusciant illud. というのは、天界からの流入からであるから、神を認める者がその方を見ることを欲するように、またこれらの者は心を感覚的なものの上に高揚させることができないので、内的に霊的である者のように、それゆえ、彫像または像からそれを引き起こす。


Illi qui hoc faciunt, et non adorant ipsum sculptile ut Deum, si etiam ex religione vivunt praecepta decalogi, salvantur. 彼らは、このことを行なう者、また彫像そのものを神として崇拝しない者、もし宗教からもまた十戒の戒めに生きるなら、救われる。


[6.] Ex his patet, quod quia Dominus vult omnium salutem, providerit etiam ut quisque aliquem locum in caelo possit habere, si bene vivit. [6.] これらから明らかである、主はすべての者の救いを望まれているので、さらにまたそれぞれの者が天界の中に何らかの場所を持つように備えられていること、もし善く生きる☆なら。


「善く生きる」について私の書いたものがありますので、「雑感」としてこのあとに紹介します。何年か前に最後の担任であった卒業生へのはなむけの言葉でした。


Quod caelum coram Domino sit sicut unus Homo, et quod inde caelum correspondeat omnibus et singulis quae apud hominem sunt; 天界は主の前に一人の「人間」のようであること、またここから天界はすべてと個々のものに対応すること、それらは人間のもとにある。


et quod etiam sint qui referunt cutes, membranas, cartilagines et ossa, videatur in opere De Caelo et Inferno, Lonini, 1758, edito (n. 59-102); また、さらにまた皮膚、膜、軟骨と骨に関わりがある者がいることは、著作『天界と地獄』の中に見られる(59-102)、ロンドン1758年出版。


tum in Arcanis Caelestibus (n. 5552-[1]5569); なおまた『天界の秘義』(5552-5569)の中に。


et quoque supra (n. 201-204). そしてまた、上に(201-204)


@1 5569 pro “5564” 注1 5564」の代わりに5569

原典講読『神の摂理』 254(訳文)

 

(3) 訳文


254.  (i.)「単なる自然的な人間は、いろいろな国民の宗教を、神をまったく知らない者が存在すること、そして、太陽や月を、なおまた、偶像と彫像を崇拝する者が存在することを眺めるとき、神的な摂理に反して確信すること」


 これらから神的な摂理に反する論拠を導き出す者は、無数にあり、それらのほとんど一つすら人間の知らない天界のアルカナを知らない。それらのアルカナには、人間は天界から直接に教えられないで、間接的に教えられることがあり、それについては前に見られる(154-174)。また間接的に教えられ、また宣教師によって地球の全地に住むすべての者が福音にやって来ることができず、しかし、それでも宗教はいろいろな道を通って世の隅にいる国民にもまたやって来ることができるので導かれることができ、それゆえ、このことは神的な摂理によって生じている。なぜなら、ある人間に宗教は自分自身から存在せず、しかし、神が存在すること、天界と地獄が存在すること、死後の生活があること、また幸運が生ずるように神を礼拝しなければならないことを、その者自身かあるいは他の者から接ぎ木を通してみことばから知った他の者によってであるから。


[2.] 宗教が古代のみことばから、またその後、イスラエルのみことばから、全世界に移植されたことは、『新しいエルサレムの教え、聖書について』の中に(101-103)、また、みことばがなかったなら、だれも神を、天界と地獄、死後の生活、まして主を知らなかったことも見られる(同書114-118)


 いったん宗教が移植されたなら、その国民は主により自分の宗教の戒めと教義にしたがって導かれる。また主は、どの宗教の中にも、十戒の中にあるような戒めがあるように備えられている。例えば、神を礼拝すべきこと、その方の名前を冒涜してはならない、祝日を持つべきこと、両親を敬わなければならない、殺してはならない、姦淫を犯してはならない、盗んではならない、偽って証言してはならないことである。すぐ前に言われたように(253)それらの国民は、それらの戒めを神的なものとし、そして宗教からそれらにしたがって生き、救われる。さらにまた、キリスト教から遠く離れた大部分の国民は、それらの法律を市民のもののようにでなく、しかし、神的なもののように眺め、またそれに聖なるものを抱く。人間がそれらの戒めにしたがった生活によって救われることは、『十戒の戒めからの新しいエルサレムの教え』の最初から最後までの中に見られる。


[3.] 天界のアルカナの間に次のこともまたある。天使の天界は主の前に一人の「人間」のようであり、その霊魂といのちは主であり、またその神的な人間は多くのものである外なる肢体や器官に関してだけでなく、しかしまた内なる肢体や器官に関しても、他にもまた、皮膚、膜、軟骨と骨に関して、すべての形の中で人間であることである。しかし、その「人間」の中のそれらは物質的なものではなく、霊的なものである。また主により、福音がやって来ることができず、宗教だけにいた者にも、さらにまたその神的な人間の中に、すなわち、天界の中に、皮膚、膜、軟骨と骨と呼ばれるものを構成してその場所を持つことができるように備えられている。天界の楽しさにいた他の者にもまた同様である。なぜなら、最高の天界の天使にあるような楽しさの中にいても、または最も低い天界の天使にあるような楽しさの中にいても、それは重要でないから。なぜなら、天界の中にやって来る者それぞれの者は、自分の心の最高の楽しさの中にやって来て、さらに上なる楽しさ受けず、その楽しさの中では息苦しくなるからである。


[4.] 比べれば、農夫と王のようである―


 農夫は、粗製の羊毛の新しい服で歩き回り、また、ブタの肉、牛の肉片、チーズ、ビールと温めたワインがある食卓につくとき最大の楽しさの中にいることができる。この者は、もし王のように紫色の服を、絹を、金と銀を着せられるなら、また食卓の上に高貴なワインとともに多くの種類のうまいものそして豊富なご馳走が据えられるなら、心が悩まされる。


このことから、最初の者のように最後の者にも、それぞれの者に自分の段階の中で、したがってまた、キリスト教世界の外にいる者に、宗教に反するからと悪を神に反する罪として避けるかぎり、天界の幸福があることが明らかである。


[5.] わずかながら、まったく神を知らない者がいる。この者は、もし道徳的な生活を送ったなら、死後に天使により教えられ、また自分の道徳的ないのちの中に霊的なものを受けることは、『新しいエルサレムの教え、聖書について』の中に見られる(116)。太陽と月を崇拝する者、またそこに神がいると信じる者も同様である。何らかのものを知らず、それゆえ、そのことは彼らに罪として転嫁されない、なぜなら、主は言われるから、


 


 「もしあなたがたが盲目であったなら」すなわち、もしあなたがたが知らなかったなら、「あなたがたに罪はない」(ヨハネ9:41)


 


 けれども、キリスト教世界の中にもまた偶像と彫像を礼拝する多くの者がいる。このことは確かに偶像崇拝的であるが、しかし、すべての者のもとにはない。というのは、それらの者には、彫像が神についての思考を引き起こす手段として役立つから。というのは、天界からの流入から、神を認める者がその方を見ることを欲するように、またこれらの者は内的に霊的である者のように心を感覚的なものの上に高揚させることができないので、それゆえ、彫像または像からそれを引き起こすからである。このことを行ない、また彫像そのものを神として崇拝しない者は、もし宗教からもまた十戒の戒めに生きるなら、救われる。


[6.] これらから、主はすべての者の救いを望まれているので、さらにまた、もし善く生きるなら、それぞれの者が天界の中に何らかの場所を持つよう備えられていることが明らかである。


 天界は主の前に一人の「人間」のようであること、またここから天界は人間のもとにあるすべてと個々のものに対応すること、さらにまた皮膚、膜、軟骨と骨に関わりがある者がいることは、ロンドンで1758年に出版した著作『天界と地獄』(59-102)の中に、なおまた『天界の秘義』(5552-5569)の中に、そしてまた、前に(201-204)見られる。

雑感「善く生きるとは」

 

 「善く生きる」について以前、200538(すなわちほぼ6年前のこと)、「卒業記念文集」の最後に載せたものがあるので以下に紹介します。最後の担任であり、思い出深いクラスでした。なお「じゃお」とは4年間、ほぼ毎週出した『クラス通信』の名称あり、その名前から「じゃお組」と称しました。


 さらに付言すれば「オヤジ」の逆読みが「じゃお」です。ラテン語についてはクラス通信で何度も述べました(都立四谷商業高等学校定時制はその後、廃校となりました)


 


 


Bis vivit qui bene vivit. 「よく生きる者は二度生きる」


                       担任 鈴木泰之


 


 やはり、ラテン語で締めくくりましょう。英訳すれば“He lives twice who lives well.”


この言葉の意味、「二度生きる」の意味はよくわからない。けれど、よくわからないほうが、その意味をいろいろと思い巡らすことになり、かえってよいのかもしれない。


 


 さて、卒業である。人生には明確にある段階を終えたと思えるときがある。それが「卒業」のように外面的なこともあれば、「私の青春時代は終わった」のように内面的なこともある。そのときに、何を思うか? どのように締めくくるのか?


 


 「私の高校時代とは何だったのだろうか?」 こうした気持ちは、今はわくまい。五、六年して、十数年して振り返り、はじめてわかることもある。


 なつかしく、いとおしく思い出すこともあれば、振り返ってみるほどのものもなく、思い出したくもないかもしれない。その違いは何だろう?


 


 「よく生きたか」、すなわち、月並みな言葉で言えば、「充実した高校時代を送ったか」によるだろう。


 よく生きたとき、追憶の中に、生き生きと楽しい思い出となって、そのときの出来事がその人の中でもう一度「生きる」。逆に、よく生きなかったら、思い出すこともなく、そのまま死んでしまう。


 


 この言葉は、もう一つ別の観点から読み取れる。私は人生の中でいろいろな人に出会ってきた。もう亡くなってしまった人もいる。その人が「よく生きた」人であるとき、「立派な人だったなあ」と思えるとき、その人は私の心の中で生きている。すなわち、その人はその人自身の人生を送り、なおまた私の中に、よい思い出となってもう一度、「二度」生きる。たとえばかつての恋人は私の中に永遠に生きている。


 


 高校時代を「よく生きた」人は、それでよし。不本意ながら、「よく生きなかったかな」と思う人は、これから「よく生き」ようとすればよい。よく生きた人、すなわち、この四谷商業定時制で、いろいろと貴重な経験をした生徒は、その経験を次に生かすことができるであろう。そういう意味でも、その経験が「二度生きる」ことになる。


 


 「二度生きるんだ」の気持ちで、巣立っていってほしい。これを「じゃお組」生徒への最後のはなむけの言葉としよう。


 


(表題の読みは「ビス・ウィウィット・クィ・ベネ・ウィウィット」)

原典講読『神の摂理』 255(~[2])

 

(1) 原文


255.  (ii.) Quod mere naturalis homo contra Divinam Providentiam se confirmet, cum spectat religiosum Mahumedanum, quod a tot imperiis et regnis receptum sit. Quod hoc religiosum receptum sit a pluribus regnis quam religio Christiana, potest scandalo esse illis, qui de Divina Providentia cogitant, et simul credunt, quod non aliquis salvari possit, nisi qui Christianus natus est, ita ubi Verbum est, et per id Dominus notus est. Ast religiosum mahumedanum non est scandalum illis qui credunt quod omnia sint Divinae Providentiae: hi inquirunt in quo est, et quoque inveniunt; est in eo, quod Mahumedana religio agnoscat Dominum pro Filio Dei, Sapientissimo hominum, proque Maximo Propheta, qui in mundum venit ut doceret homines: plurima pars illorum Ipsum majorem Mahumede faciunt. [2.] Ut plene sciatur, quod illud religiosum ex Divina Domini Providentia exsuscitatum sit ad delendum idololatrias plurium gentium, in aliquo ordine dicetur, quare primum de origine idololatriarum. Ante illud religiosum fuit cultus idolorum communis in toto terrarum orbe. Causa fuit, quia ecclesiae ante adventum Domini fuerunt omnes ecclesiae repraesentativae. Talis etiam fuit Ecclesia Israelitica; ibi tentorium, vestes Aharonis, sacrificia, omnia templi Hierosolymitani, et quoque statuta repraesentabant. Et apud antiquos fuit scientia correspondentiarum, quae etiam est repraesentationum, ipsa scientia sapientium, imprimis exculta in Aegypto; inde illorum hieroglyphica. Ex illa scientia sciverunt, quid significabant omnis generis animalia, tum quid omnis generis arbores, ut et quid montes, colles, fluvii, fontes, et quoque quid sol, luna, stellae; et quia omnis cultus illorum erat repraesentativus consistens ex meris correspondentiis, ideo super montibus et collibus, et quoque in lucis et hortis, habuerunt cultus, ac ideo fontes sanctificabant, et ad solem orientem in adorationibus Dei vertebant facies; et insuper sculptiles equos, boves, vitulos, agnos, immo aves, pisces, serpentes, fecerunt, et hos posuerunt domi et alibi in ordine secundum spiritualia ecclesiae, quibus correspondebant seu quae repraesentabant. Similia etiam posuerunt in suis templis, ut in reminiscentiam revocarent sancta quae significabant. [3.] Post tempus, quando scientia correspondentiarum oblitterata fuit, incepit posteritas colere ipsa sculptilia ut in se sancta, nescientes quod antiqui parentes illorum non viderint aliquid sancti in illis, sed solum quod secundum correspondentias repraesentarent et inde significarent sancta. Inde ortae sunt idololatriae, quae impleverunt totum terrarum orbem, tam Asiaticum cum insulis circum, quam Africanum et Europaeum. Ut omnes illae idololatriae exstirparentur, ex Divina Domini Providentia factum est, ut nova religio geniis Orientalium accommodata auspicaretur; in qua aliquid ex utroque Testamento Verbi foret, et quae doceret quod Dominus in mundum venerit, et quod Ille esset maximus Propheta, sapientissimus omnium, et Filius Dei: hoc factum est per Mahumedem, ex quo religio ista vocata est Religio Mahumedana. [4.] Haec religio ex Divina Domini Providentia exsuscitata est, ac geniis Orientalium, ut dictum est, accommodata, ob finem ut deleret idololatrias tot gentium, ac daret aliquam cognitionem de Domino, antequam in mundum spiritualem venirent; quae religio non recepta fuisset a tot regnis, et potuisset idololatrias exstirpare, nisi conveniens et adaequata ideis cogitationum et vitae omnium illorum facta fuisset. Quod non agnoverit Dominum pro Deo caeli et terrae, erat causa quia Orientales agnoverunt Deum Creatorem Universi, et non comprehendere potuerunt, quod Ille in mundum venerit, et assumpserit Humanum; sicut nec illud comprehendunt Christiani, qui ideo in cogitatione sua separant Divinum Ipsius ab Humano Ipsius, ac Divinum ponunt juxta Patrem in caelo, ac Humanum Ipsius non sciunt ubi. [5.] Ex his videri potest, quod Mahumedana Religio etiam ex Divina Domini Providentia orta sit; et quod omnes illi ex ea religione, qui Dominum pro Filio Dei agnoscunt, et simul secundum praecepta decalogi, quae etiam illis sunt, vivunt, fugiendo mala ut peccata, in caelum, quod vocatur Caelum Mahumedanum, veniant. Hoc caelum etiam divisum est in tres caelos, supremum, medium et infimum. In supremo caelo sunt, qui Dominum unum cum Patre agnoscunt, et sic Ipsum solum Deum: in altero caelo sunt qui abdicant plures uxores, et cum una vivunt; et in ultimo, qui initiantur. Plura de hac religione videantur in Continuatione de Ultimo Judicio, et de Mundo Spirituali (n. 68-72), ubi de Mahumedanis et de Mahumede actum est.


 


(2) 直訳


(ii.) Quod mere naturalis homo contra Divinam Providentiam se confirmet, cum spectat religiosum Mahumedanum, quod a tot imperiis et regnis receptum sit.― (ii.)「単なる自然的な人間は神的な摂理に反して自分自身を確信すること、イスラム教の宗教がこれほど多くの帝国と王国に受け入れられていることを眺めるとき」―


Quod hoc religiosum receptum sit a pluribus regnis quam religio Christiana, potest scandalo esse illis, qui de Divina Providentia cogitant, et simul credunt, quod non aliquis salvari possit, nisi qui Christianus natus est, ita ubi Verbum est, et per id Dominus notus est. この宗教的信念の体系が多くの王国によりキリスト教よりも受け入れられていることは、彼らにつまずきの石となることができる、神的な摂理について考える者、また同時に信じる、ある者は救われることができないこと、キリスト教徒に生まれた者でないなら、このようにそこにみことばがある、またそれによって主が知られている。


Ast religiosum mahumedanum non est scandalum illis qui credunt quod omnia sint Divinae Providentiae: しかし、イスラムの宗教的信念の体系は彼らにつまずきの石でない、その者はすべてのものは神的な摂理に属することを信じる。


hi inquirunt in quo est, et quoque inveniunt; これらの者は捜し求める、どこの中にあるか☆、そしてまた見つける。


「どこにあるか」とは「つまずきの石とならないこと」が「どうしてか」ということです。そしてイスラム教では主を最大の預言者としており、これがかえってつまずきの石となっていないことです。


est in eo, quod Mahumedana religio agnoscat Dominum pro Filio Dei, Sapientissimo hominum, proque Maximo Propheta, qui in mundum venit ut doceret homines: そのことの中にある、イスラム教は主を神の子として認めること、人間の最大に賢い者、最大の預言者としても、その者は人間を教えるために世に来た。


plurima pars illorum Ipsum majorem Mahumede faciunt. 彼らの大部分は、その方をムハンマド〔よりも〕偉大とする。


[2.] Ut plene sciatur, quod illud religiosum ex Divina Domini Providentia exsuscitatum sit ad delendum idololatrias plurium gentium, in aliquo ordine dicetur, quare primum de origine idololatriarum. [2.] 十分に知られるように、その宗教的信念の体系が主の神的な摂理から引き起こされたこと、多くの国民の偶像崇拝を滅ぼす(廃止する)めに、何らかの順序の中で言われる(未来)、それゆえ、最初に偶像崇拝の起源について。


Ante illud religiosum fuit cultus idolorum communis in toto terrarum orbe. その宗教的信念の体系の前に、偶像の礼拝が普遍的であった全地の地球の中に。


Causa fuit, quia ecclesiae ante adventum Domini fuerunt omnes ecclesiae repraesentativae. 理由があった、主の来臨前の教会はすべて表象的な教会であった。


Talis etiam fuit Ecclesia Israelitica; イスラエル教会もまたこのようなものであった。


ibi tentorium, vestes Aharonis, sacrificia, omnia templi Hierosolymitani, et quoque statuta repraesentabant. そこに、天幕、アロンの衣服、いけにえ、エルサレムの神殿のすべてのもの、そしてまた法令は表象した。


Et apud antiquos fuit scientia correspondentiarum, quae etiam est repraesentationum, ipsa scientia sapientium, imprimis exculta in Aegypto; また、古代人のもとに対応の知識があった、それもまた表象のものである、知恵の知識そのもの、特にエジプトで発達した☆。


分詞excultaの辞書形はexcoloです。


inde illorum hieroglyphica. ここから、彼らの象形文字。


Ex illa scientia sciverunt, quid significabant omnis generis animalia, tum quid omnis generis arbores, ut et quid montes, colles, fluvii, fontes, et quoque quid sol, luna, stellae; その知識から知られた、すべての種類の動物が何を意味したか、なおまたすべての種類の木が何を、例えば、また何が山か、丘、川、泉、さらにまた、何が太陽か、月、星。


et quia omnis cultus illorum erat repraesentativus consistens ex meris correspondentiis, ideo super montibus et collibus, et quoque in lucis et hortis, habuerunt cultus, ac ideo fontes sanctificabant, et ad solem orientem in adorationibus Dei vertebant facies; また彼らのすべての礼拝は対応そのものから構成される表象的なものであったので、それゆえ、山や丘の上で、そしてまた杜(もり)や庭園の中で、礼拝を持った、そしてそれゆえ、泉を聖別した(神聖なものとした)、また太陽の昇るところへ神の礼拝の中で顔を(向きを)えた。


et insuper sculptiles equos, boves, vitulos, agnos, immo aves, pisces, serpentes, fecerunt, et hos posuerunt domi et alibi in ordine secundum spiritualia ecclesiae, quibus correspondebant seu quae repraesentabant. また加えて、馬、牛、子牛、子羊、それどころか鳥、魚、ヘビの彫像をつくった、またこれらを家や他のところに置いた、教会の霊的なものにしたがった順序の中で、それらによって対応した、すなわち、それらが表象した。


Similia etiam posuerunt in suis templis, ut in reminiscentiam revocarent sancta quae significabant. 同様のものもまた自分たちの神殿の中に置いた、それらが意味した聖なるものを記憶の中に呼びもどすために。


 


(3) 訳文


255.


(ii.)「単なる自然的な人間は、イスラム教の宗教がこれほど多くの帝国と王国に受け入れられていることを眺めるとき、神的な摂理に反して確信すること」


 この宗教的信念が多くの王国によりキリスト教よりも受け入れられていることは、神的な摂理について、キリスト教徒に生まれた者でないなら、このようにそこにみことばがあり、またそれによって主が知られていないなら救われることができない、と考え、また同時に信じる者には、つまずきの石となることができる。しかし、イスラムの宗教的信念は、すべてのものは神的な摂理に属することを信じる者に、つまずきの石ではない。これらの者は〔つまずきの石とならないことが〕どこにあるか捜し求め、そしてまた次のことにあることを見つける。イスラム教が、主を神の子として、人間で最大に賢い者、人間を教えるために世に来た最大の預言者としても認めていることである。彼らの大部分は、その方をムハンマド〔よりも〕偉大としている。


[2.] その宗教的信念が、多くの国民の偶像崇拝を廃止するために主の神的な摂理から引き起こされたことが、十分に知られるように、何らかの順序で言わなければならない、それゆえ、最初に偶像崇拝の起源について〔述べよう〕。その宗教的信念の前に、偶像の礼拝は地球の全地の中で普遍的であった。その理由は、主の来臨前の教会はすべて表象的な教会であったことである。イスラエル教会もまたこのようなものであった。そこでは、天幕、アロンの衣服、いけにえ、エルサレムの神殿のすべてのもの、そしてまた法令は、表象するものであった。また、古代人のもとに対応の知識があり、それもまた特にエジプトで発達した表象するもの、知恵の知識そのものであり、ここから、彼らの象形文字があった。


その知識から、すべての種類の動物が、なおまたすべての種類の木が何を、例えばまた、山、丘、川、泉が何を、さらにまた、太陽か、月、星が何を意味したか知られた。また彼らのすべての礼拝は対応そのものから構成される表象的なものであったので、それゆえ、山や丘の上で、そしてまた杜(もり)や庭園の中で、礼拝をもち、そしてそれゆえ、泉を神聖なものとし、また神の礼拝の中では太陽の昇るところへ顔を向けた。また加えて、馬、牛、子牛、子羊、それどころか鳥、魚、ヘビの彫像をつくり、またこれらを家や他のところに、教会の霊的なものにしたがった順序で置き、それらによって対応させた、すなわち、それらで表象した。それらが意味した聖なるものを記憶に呼びもどすために、同じようなものを自分たちの神殿の中にもまた置いた。