(1) 原文
252. (iv.) Quod cultor sui et cultor naturae se confirmet contra Divinam Providentiam, cum secundum suam perceptionem cogitat, quod victoriae stent a parte prudentiae, a parte prudentiae, et quandoque non a parte justitiae: tum quod non aliquid faciat, sive praefectus sit probus, sive sit improbus.- Quod videatur sicut victoriae stent a parte prudentiae, et quandoque non a parte justitiae, est quia homo judicat ex apparentia, ac favet parti uni plus quam alteri, et id cui favet per ratiocinia potest confirmare; nec scit quod justitia causae sit in caelo spiritualis, et in mundo naturalis, ut in mox antecedentibus dictum est, et quod conjungantur per nexum rerum praeteritarum et simul futurarum, quae soli Domino notae sunt. [2.] Quod nihil faciat sive praefectus sit probus sive sit improbus, est ex eadem causa, quae supra (n. 250) confirmata est, quod mali aeque ac boni usus faciant, et mali ex suo igne ardentius quam boni; imprimis in bellis, quia malus callidior et astutior est in machinandis dolis, et ex amore gloriae in voluptate occidendi et depraedandi, quos scit et declarat hostes, quam bonus; hic solum est in prudentia et zelo tutandi, ac raro in aliqua prudentia et zelo invadendi. Hoc simile est sicut cum spiritibus inferni et cum angelis caeli; spiritus inferni aggrediuntur, ac angeli caeli se tutantur. Ex his hoc conclusum fit, quod cuivis liceat tutari suam patriam et consocios contra invasores hostes, etiam per praefectos malos, sed quod non liceat absque causa se hostem facere: causa propter solam gloriam, est in se diabolica, nam est amoris sui.
(2) 直訳
(iv.) Quod cultor sui et cultor naturae se confirmet contra Divinam Providentiam, cum secundum suam perceptionem cogitat, quod victoriae stent a parte prudentiae, a parte prudentiae, et quandoque non a parte justitiae: (iv.) 自分自身を崇拝する者と自然を崇拝する者は、神的な摂理に反して確信すること、自分の知覚にしたがって考えるとき、勝利は思慮の側に立つこと、また時々、公正の側にない。
tum quod non aliquid faciat, sive praefectus sit probus, sive sit improbus.- さらにまた、何らかのものが生じないこと、あるいは統治者(将校)が正直であるか、あるいは不正直である〔にしても〕。
Quod videatur sicut victoriae stent a parte prudentiae, et quandoque non a parte justitiae, est quia homo judicat ex apparentia, ac favet parti uni plus quam alteri, et id cui favet per ratiocinia potest confirmare; 勝利が思慮の側に立つように見られること、また時々、公正の側にない、人間が外観から判断するからである、そして、一つの側に他の〔側〕よりもさらに好意を持つ、またそのことをそれを好意を持つ、(誤った)推論によって確信することができる。
nec scit quod justitia causae sit in caelo spiritualis, et in mundo naturalis, ut in mox antecedentibus dictum est, et quod conjungantur per nexum rerum praeteritarum et simul futurarum, quae soli Domino notae sunt. また知らない、理由の公平が天界の中で霊的であること、また世の中で自然的〔である〕、直前の先行するものの中で言われたように、また過去と同時に未来を結びつきの事柄によって結合されていること、それは主だけに知られている。
[2.] Quod nihil faciat sive praefectus sit probus sive sit improbus, est ex eadem causa, quae supra (n. 250) confirmata est, quod mali aeque ac boni usus faciant, et mali ex suo igne ardentius quam boni; [2.] 統治者(将校)があるいは正直であるかあるいは不正直である何も生じない(しない)ことは、同じ理由からである、それは上に確信された(250番)、悪い者も善い者と等しく役立ちを行なうこと、また悪い者は自分の火(熱情)から善い者よりもさらに熱烈に。
imprimis in bellis, quia malus callidior et astutior est in machinandis dolis, et ex amore gloriae in voluptate occidendi et depraedandi, quos scit et declarat hostes, quam bonus; 特に、戦争の中で、悪い者は欺くこと(策略)のたくらむことの中で狡猾で、悪賢いからである、また栄光への愛から殺害することと略奪することの快楽の中に〔いる〕、〔殺害し、略奪する〕彼らを知り、敵と宣言する、善い者よりも。
hic solum est in prudentia et zelo tutandi, ac raro in aliqua prudentia et zelo invadendi. この者(善い者)は守ろうとする思慮や熱意の中だけにいる、そしてまれに侵略しようとする何らかの思慮や熱意の中に。
Hoc simile est sicut cum spiritibus inferni et cum angelis caeli; このことは同様である、地獄の霊にと天界の天使にのように。
spiritus inferni aggrediuntur, ac angeli caeli se tutantur. 地獄の霊は襲う、そして天界の天使は(自分自身を)守る。
Ex his hoc conclusum fit, quod cuivis liceat tutari suam patriam et consocios contra invasores hostes, etiam per praefectos malos, sed quod non liceat absque causa se hostem facere: これらからこの結論が生ずる、それぞれの者に自分の祖国と仲間を敵の侵略者に対して守ることが許されること、さらにまた悪い者の統治者によって、しかし、理由なしに自分自身を国の敵とすることは許されないこと。
causa propter solam gloriam, est in se diabolica, nam est amoris sui. 栄光だけのため理由は、本質的に悪魔のものである、なぜなら、自己愛であるから。
(3) 訳文
252. (iv.) 「自分自身を崇拝する者と自然を崇拝する者は、自分の知覚にしたがって、勝利は思慮の側に立つこと、また時々、公正の側にない、さらにまた、統治者が正直であるかあるいは不正直であっても何も生じない、と考えるとき、神的な摂理に反して確信すること」
勝利が思慮の側に立ち、また時々、公正の側にないように見られることは、人間が外観から判断し、そして、一方の側に他方の側よりもさらに好意を抱き、また好意を抱く者のものを推論によって確信することができるからであり、また直前の先行するものの中で言われたように、公平の理由が天界の中では霊的であり、世の中で自然的であり、また過去と同時に未来を結びつきの事柄によって結合されていること知らないで、それは主だけに知られているからである。
[2.] 統治者が正直であるかあるいは不正直であるにしても何も生じないことは、前に確認された同じ理由からである(250番)。それは悪い者も善い者と等しく役立ちを行なうこと、また悪い者は自分の火(熱情)から善い者よりもさらに熱烈に行なうことである。特に、戦争では、悪い者は善い者よりも策略を狡猾に、悪賢しくたくらみ、また栄光への愛から殺害することと略奪することの快楽の中にいて、〔殺害し、略奪する〕彼らを知って、敵と宣言するからである。善い者は守ろうとする思慮や熱意の中だけにいて、侵略しようとする何らかの思慮や熱意の中にいることはまれである。このことは、地獄の霊と天界の天使に同様であり、地獄の霊は襲い、天界の天使は守る。
これらから結論されることは、それぞれの者に自分の祖国と仲間を敵の侵略者から守ることが、さらにまた悪い者の統治者によっても許されること、しかし、理由なしに自国の敵とすることは許されず、栄光だけを理由とすることは、自己愛であるので、本質的に悪魔のものであることである。