原典講読『神の摂理』 251( ~[3])

 

(1) 原文


251.  (iii.) Quod cultor sui et cultor naturae contra Divinam Providentiam se confirmet, cum cogitat quod permittantur bella, et tunc tot hominum neces, ac opum illorum depraedationes. Ex Divina Providentia non est, ut bella existant, quia unita sunt cum homicidiis, depraedationibus, violentiis, saevitiis, et aliis malis enormibus, quae e diametro contra Christianam charitatem sunt: sed usque non possunt non permitti, quia amor vitae hominum, post antiquissimos, qui intelliguntur per Adamum et ejus uxorem (de quibus supra, n. 241), talis factus est, ut dominari velit super alios, et tandem super omnes, ac ut possidere velit mundi opes, et tandem omnes. Hi bini amores non possunt in vinculis teneri, cum secundum Divinam Providentiam est, ut cuivis liceat ex libero secundum rationem agere (de qua videatur supra, n. 71-[1]99); et quod absque permissionibus homo non possit a Domino duci a malo, ita non reformari et salvari; nam nisi permitteretur ut mala erumpant, homo non videret illa, ita non agnosceret illa, et sic non adduci posset ad resistendum illis. Inde est, quod per aliquam Providentiam non possint mala inhiberi; nam sic manerent inclusa, et sicut morbus, qui vocatur cancer et gangraena, circumvagarentur et consumerent omne vitale humanum. [2.] Est enim homo ex nativitate sicut exiguum infernum, inter quod et inter caelum est pepetuum dissidium. Nullus homo ex suo inferno potest extrahi a Domino, nisi videat quod ibi sit, et nisi velit educi; et hoc non fieri potest absque permissionibus, quarum causae sunt leges Divinae Providentiae. Ex hac causa est, quod bella minora et majora sint; minora inter praediorum possessores et inter vicinos eorum, et majora inter regnorum monarchas et inter horum vicinos. Minus et majus non facit aliud discrimen, quam quod minus intra limites teneatur per leges gentis, et majus per leges gentium; et quod tam minus quam majus suas leges velit transgredi, sed quod minus non possit, et quod majus possit, at usque non ultra possibile. [3.] Quod bella majora, quia unita sunt cum homicidiis, depraedationibus, violentiis, et saevitiis, non inhibeantur a Domino apud reges et duces, non in initio, nec in progressione, sed in fine, dum potentia unius aut alterius ita invalida facta est, ut ei periculum interitus immineat, sunt plures causae, quae in thesauro Divinae Sapientiae reconditae sunt; ex quibus aliquae mihi revelatae sunt; inter quas haec est: quod omnia bella, quantumvis civilia sunt, sint repraesentativa statuum ecclesiae in caelo, et quod correspondentiae sint. Talia fuerunt omnia bella in Verbo descripta, et quoque talia sunt omnia bella hodie. Bella in Verbo descripta sunt illa quae filii Israelis cum variis gentibus, ut cum Emorraeis, Ammonitis, Moabitis, Philistaeis, Syris, Aegyptiis, Chaldaeis, Assyriis, gesserunt; et cum filii Israelis, qui repraesentaverunt ecclesiam, recesserunt a praeceptis et statutis, et lapsi sunt in mala, quae per gentes illas significabantur, unaquaevis enim gens cum qua filii Israelis bellum gesserunt, significabat aliquod genus mali, tunc per illam gentem puniti sunt. Prout, cum profanarent sancta ecclesiae per foedas idololatrias, puniti sunt per Assyrios et Chaldaeos, quoniam per Assyriam et Chaldaeam significatur profanatio sancti. Quid per bella cum Philistaeis significatum est, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Fide (n. 50-54). [4.] Similia repraesentantur per bella hodie, ubicunque sunt; omnia enim quae in mundo naturali fiunt, correspondent spiritualibus in mundo spirituali, et omnia spiritualia concernunt ecclesiam. Non scitur in hoc mundo, quaenam regna in orbe Christiano referunt Moabitas et Ammonitas, quaenam Syros et Philistaeos, et quaenam Chaldaeos et Assyrios, et reliquos cum quibus filii Israelis bella gesserunt; at usque sunt qui illos referunt. Sed qualis ecclesia est in terris, et quaenam mala sunt iii quae labitur, et propter quae per bella punitur, prorsus non videri potest in mundo naturali, quoniam in hoc mundo solum externa patent, quae non faciunt ecclesiam; sed videtur in mundo spirituali, ubi interna, in quibus ipsa ecclesia est, apparent; ac ibi omnes secundum varios suos status conjunguntur. Conflictus horum in mundo spirituali correspondent bellis, quae utrimque a Domino secundum Divinam Ipsius Providentiam correspondenter reguntur. [5.] Quod bella in mundo per Divinam Domini Providentiam regantur, spiritualis homo agnoscit, at non naturalis homo, solum cum indicitur festum propter victoriam, quod tunc possit super genubus Deo gratias agere quod victoriam dederit, et quoque paucis vocibus antequam proelium init; at cum redit in se, tunc victoriam vel adscribit ducis prudentiae, vel alicui consilio aut rei in medio proelio, de quo nihil cogitaverant, ex quo tamen victoria. [6.] Quod Divina Providentia, quae vocatur Fortuna, sit in singularissimis rerum etiam levium, videatur supra (n. 212); si in illis agnoscis Divinam Providentiam, omnino in rebus belli agnosces illam. Vocantur etiam successus et res belli feliciter gestae, communi voce fortuna belli, et haec est Divina Providentia, imprimis in consiliis et meditationibus ducis, tametsi ille tunc et postea suae prudentiae addicaret omnia ejus. Sed hoc faciat si velit, nam in plena libertate cogitandi est pro Divina Providentia et contra illam, immo pro Deo et contra Illum; at sciat quod ne hilum consilii et meditationis sit ab ipso; influit omne vel a caelo vel ab inferno, ab inferno ex permissione, a caelo ex Providentia.


 @1 99 pro “97”


 


(2) 直訳


(iii.) Quod cultor sui et cultor naturae contra Divinam Providentiam se confirmet, cum cogitat quod permittantur bella, et tunc tot hominum neces, ac opum illorum depraedationes.—  (iii.) 「自分自身と自然を礼拝する者は、神的な摂理に反対して信すること。戦争が許され、またその時、これほど多くの人間の死、また彼らの財産の略奪のことを考えるとき」


Ex Divina Providentia non est, ut bella existant, quia unita sunt cum homicidiis, depraedationibus, violentiis, saevitiis, et aliis malis enormibus, quae e diametro contra Christianam charitatem sunt: 神的な摂理からではない、戦争が起こること、結合しているので、殺害、略奪、暴力、残酷、また憎むべきその他の悪と、それらは正反対にキリスト教の仁愛に反している。


sed usque non possunt non permitti, quia amor vitae hominum, post antiquissimos, qui intelliguntur per Adamum et ejus uxorem (de quibus supra, n. 241), talis factus est, ut dominari velit super alios, et tandem super omnes, ac ut possidere velit mundi opes, et tandem omnes. しかしそれでも、許されないことができない、人間のいのちの愛は、最古代の〔者の〕後、その者によってアダムと彼の妻が意味される(それらについて上の241番に)、このようなものになったからである、他の者の上に支配することを欲する、またついにすべての者の上に、そして世の富を所有することを欲するように、またついにすべてのものを。


Hi bini amores non possunt in vinculis teneri, cum secundum Divinam Providentiam est, ut cuivis liceat ex libero secundum rationem agere (de qua videatur supra, n. 71-[1]99); これら二つの愛は束縛(抑制)の中に保たれることができない、そのとき神的な摂理にしたがっている、それぞれの者に理性にしたがって自由の中で行動することが許されているように(そのことについては上に見られる、71-99)


et quod absque permissionibus homo non possit a Domino duci a malo, ita non reformari et salvari; また、許しなしに人間は主により悪から導かれることができないこと、このように改心されること、また救われること。


nam nisi permitteretur ut mala erumpant, homo non videret illa, ita non agnosceret illa, et sic non adduci posset ad resistendum illis. なぜなら、悪が突発することが許されないなら、人間はそれ〔悪〕を見ない、このようにそれを認めない、またこうして引き起こされることができない、それに抵抗することへ向けて。


Inde est, quod per aliquam Providentiam non possint mala inhiberi; ここからである、何らかの摂理によって悪が妨げられることができないこと。


nam sic manerent inclusa, et sicut morbus, qui vocatur cancer et gangraena, circumvagarentur et consumerent omne vitale humanum. なぜなら、このように閉じ込められてとどまる☆、また疾患(病気)ように、それは癌(がん)と壊疽(えそ)呼ばれる、歩き回り、また人間の生命力のすべてを滅ぼす(消耗する)


このままでは文章として不備だと感じます。すなわちnamsicがうまく結びついた文章とは思えません。これでよいとするなら、文の後半でうまくまとめなくてはならないでしょう、スヴェーデンボリもこのような文章を書くのでしょうか?


[2.] Est enim homo ex nativitate sicut exiguum infernum, inter quod et inter caelum est pepetuum dissidium. [2.] というのは、人間は生来から小さい地獄のようであるから、その間にまた天界の間に絶え間ない☆不一致がある。


本文のpepetuumperpetuumのミスプリ。初版が正しいです。


Nullus homo ex suo inferno potest extrahi a Domino, nisi videat quod ibi sit, et nisi velit educi; 人間はだれも自分の地獄から引き出されることができない、主により、そこにいることを見ないなら、また導き出されることを欲しないなら。


et hoc non fieri potest absque permissionibus, quarum causae sunt leges Divinae Providentiae. またこのことは許しなしに行なわれることができない、その〔許しの〕理由が神的な摂理の法則である。


Ex hac causa est, quod bella minora et majora sint; この理由からである、小さいまた大きい戦争があること。


minora inter praediorum possessores et inter vicinos eorum, et majora inter regnorum monarchas et inter horum vicinos. 小さいもの〔戦争〕は地所の所有者の間と彼の隣人の間、また大きいものは国の君主の間とその隣人の間。


Minus et majus non facit aliud discrimen, quam quod minus intra limites teneatur per leges gentis, et majus per leges gentium; より小さいものとより大きいものは何らかの相違は生じない、より小さいものは国民の法律によって限度が保たれること以外に、またより大きいものは諸国民の法律によって。


et quod tam minus quam majus suas leges velit transgredi, sed quod minus non possit, et quod majus possit, at usque non ultra possibile. また、より小さいものもより大きいものも自分たちの法律を越える(破る)ことを欲する、しかし、より小さいものはできないこと、またより大きいものはできる、しかしそれでも、可能であることを越えない☆。


「可能であることを越えない」とは、逆にいえば「可能性の範囲内で」です。


[3.] Quod bella majora, quia unita sunt cum homicidiis, depraedationibus, violentiis, et saevitiis, non inhibeantur a Domino apud reges et duces, non in initio, nec in progressione, sed in fine, dum potentia unius aut alterius ita invalida facta est, ut ei periculum interitus immineat, sunt plures causae, quae in thesauro Divinae Sapientiae reconditae sunt; [3.] 大きい戦争が、殺害、略奪、暴力、また残酷と結びついているので、主により妨げられない、王と大公のもとで、始まりの中でない、進行の中でない、しかし、終わりの中で、一方のまたはもう一方の力がこのように弱くなる時、彼に死の危険が減らされるように、多くの理由がある、それらは神的な知恵の宝庫に隠されている。


ex quibus aliquae mihi revelatae sunt; それらから何らかのもの私に示された。


inter quas haec est: それらの間にこれがある―


quod omnia bella, quantumvis civilia sunt, sint repraesentativa statuum ecclesiae in caelo, et quod correspondentiae sint. すべての戦争は、市民的なものであるとはいえ、天界の中の教会の状態の表象であること、また対応するものであること。


Talia fuerunt omnia bella in Verbo descripta, et quoque talia sunt omnia bella hodie. みことばの中に述べられているすべての戦争はそのようなものであった、そしてまた今日のすべての戦争はそのようなものである。


Bella in Verbo descripta sunt illa quae filii Israelis cum variis gentibus, ut cum Emorraeis, Ammonitis, Moabitis, Philistaeis, Syris, Aegyptiis, Chaldaeis, Assyriis, gesserunt; みことばの中で述べられた戦争はそれらである、それらはイスラエルの子たち(民族)いろいろな国民と、例えば、エモリ人、アンモン人、モアブ人、ペリシテ人、シリア人、エジプト人、カルデア人、アッシリア人と、行なった。


et cum filii Israelis, qui repraesentaverunt ecclesiam, recesserunt a praeceptis et statutis, et lapsi sunt in mala, quae per gentes illas significabantur, unaquaevis enim gens cum qua filii Israelis bellum gesserunt, significabat aliquod genus mali, tunc per illam gentem puniti sunt. またイスラエルの子たち(民族)が、その者たちは教会を表象した、戒めと法令からそれ、また悪の中に堕落したとき、それら〔悪〕はそれらの国民によって意味された、というのは、イスラエルの子たち(民族)と戦争と行なったそれぞれの国民は悪の何らかの種類を意味したから、その時、その国民によって罰せられた。


Prout, cum profanarent sancta ecclesiae per foedas idololatrias, puniti sunt per Assyrios et Chaldaeos, quoniam per Assyriam et Chaldaeam significatur profanatio sancti. 例えば、不潔な偶像崇拝によって教会の聖なるものが汚された(冒涜された)とき、アッシリア人とカルデア人によって罰せられた、アッシリアとカルデアによって聖なるものの冒涜が意味されるので。


Quid per bella cum Philistaeis significatum est, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Fide (n. 50-54). ぺリシテ人との戦争によって何が意味されるかは、『新しいエルサレムの教え、信仰について』(50-54)に見られる。


 


(3) 訳文


251.  (iii.) 「自分自身と自然を礼拝する者は、戦争が許され、またその時、これほど多くの人間が死に、また彼らの財産が略奪されることを考えるとき、神的な摂理に反対して信すること」


 戦争が起こるのは、殺害、略奪、暴力、残酷、また憎むべきその他の悪と結合しており、それらは真っ向からキリスト教の仁愛に反しているので、神的な摂理からではない。しかしそれでも、許されことができる。人間のいのちの愛は、アダムと彼の妻によって意味される最古代の者の後(それらについて前の241番〔参照〕)、他の者をまた最後にはすべての者を支配することを欲し、世の富をまた最後にはにすべての富を所有することを欲するようなものになったからである。これら二つの愛は、束縛の中に保たれることができず、そのとき、それぞれの者に理性にしたがって自由の中で行動することが許されているように(そのことについては前の71-99番に見られる)、神的な摂理にしたがっている。また、許しなしに人間は主により悪から導かれ、したがって改心し、救われることができない。なぜなら、悪が突発することが許されないなら、人間はその悪を見ず、したがってそれを認めず、またこうしてそれに抵抗することができないから。ここから、何らかの摂理によって悪が妨げられることはできない。なぜなら、このように閉じ込められてとどまるなら、癌(がん)と壊疽(えそ)呼ばれる疾患ように、それは歩き回り、人間の生命力のすべてを滅ぼすから。


[2.] 人間は生来から小さい地獄のようでので、その地獄と天界の間に絶え間ない不一致がある。人間はだれも、主により、その地獄にいることを見ないなら、また導き出されることを欲しないなら、自分の地獄から引き出されることができない。またこのことは許しなしに行なわれることができず、その〔許しの〕理由が神的な摂理の法則である。


 この理由から、小なり大なりの戦争がある。小さいものは地所の所有者と彼の隣人の間に、また大きいものは国の君主とその隣国の間にある。小さいものと大きいものに、小さいものは国の法律によって、また大きいものは諸国民の法律によって限度が保たれること以外に、何ら相違はない。また、小さいものも大きいものもその法律を破ろうとするが、しかし、小さいものはできず、また大きいものはできるが、しかしそれでも、可能性の範囲内である。


[3.] 大きい戦争が、殺害、略奪、暴力、また残酷と結びついているので、主により妨げられず、王と大公のもとで、始まりの中でなく、進行中でもなく、しかし、一方のまたはもう一方の力が弱くなり、彼に死の危険が減らされるような終わりの中で〔戦争が終わりにされ〕、〔それには〕多くの理由があり、それらは神的な知恵の宝庫に隠されている。それらから何らかのもの私に示された。それらの間に次のものがある―


 すべての戦争は、市民的なものであるとはいえ、天界の中の教会の状態の表象であり、また対応するものであること。みことばの中に述べられているすべての戦争はそのようなものであったし、また今日のすべての戦争もそのようなものである。みことばの中で述べられた戦争は、イスラエル民族がいろいろな国民と、例えば、エモリ人、アンモン人、モアブ人、ペリシテ人、シリア人、エジプト人、カルデア人、アッシリア人と行なったものである。また教会を表象したイスラエル民族が、戒めと法令からそれ、悪の中に堕落したとき、イスラエル民族と戦争を行なった国民によって罰せられた。それらの悪がそれらの国民によって意味されたからである、というのは、それぞれの国民は何らかの種類の悪を意味したから。例えば、不潔な偶像崇拝によって教会の聖なるものが冒涜されたとき、アッシリアとカルデアによって聖なるものの冒涜が意味されるので、アッシリア人とカルデア人によって罰せられた。ぺリシテ人との戦争によって何が意味されるかは、『新しいエルサレムの教え、信仰について』(50-54)に見られる。

コメントを残す