原典講読『神の摂理』 250(~[2])

 

(1) 原文


250.  (ii.) Quod cultor sui et cultor naturae se contra Divinam Providentiam confirmet, cum videt impios ad honores evehi ac fieri magnates et primates; tum etiam abundare opibus, ac vivere in lautis et magnificis; et cultores Dei in contemptu et paupertate. Cultor sui et cultor naturae credit dignitates et opes esse summas et solas, ita ipsas felicitates, quae dari possunt; et si ex cultu ab infantia initiato aliquid cogitat de Deo, vocat illas benedictiones Divinas; et quamdiu ex illis non spirat altius, cogitat Deum esse, et quoque colit Ipsum; sed in cultu latet, quod ipse tunc nescit, ut a Deo evehatur ad dignitates adhuc superiores, et ad opes adhuc ampliores; et si in illas venit, abit cultus ejus ad exteriora magis et magis, usque dum elabitur, et tandem ut Deum [1]vilipendat et neget; simile facit, si a dignitate et opulentia, in quibus cor suum posuit, dejiceretur. Quid tunc dignitates et opes, nisi offendicula malis? [2.] Non autem bonis, quia hi non cor in illis ponunt, sed in usibus seu bonis, ad quae praestanda dignitates et opes inserviunt pro mediis. Quare per quod impii ad honores et opes promoveantur, et fiant magnates et primates, non alius potest se contra Divinam Providentiam confirmare, quam qui cultor sui et cultor naturae est. Praeterea, quid dignitas major et minor? et quid opulentia major et minor? Num aliud in se est quam quoddam imaginarium? Num faustior et felicior unus quam alter est? Numne dignitas apud magnatem, immo apud regem et imperatorem post annuum tempus spectatur aliter quam sicut commune quoddam, quod non amplius gaudio exaltat cor ejus, et quod etiam potest apud illum vilescere? Num illi ex suis dignitatibus in majori gradu felicitatis sunt, quam qui in minori, immo in minima dignitate sunt; sicut sunt coloni et quoque famuli illorum? Possunt hi in majori gradu felicitatis esse cum bene illis est, et contenti sunt sua sorte. Quis plus corde inquietus est, quis saepius indignatur, et quis gravius irascitur, quam amor sui? Hoc fit quoties non secundum cordis sui exaltationem honoratur, et quoties aliquid ei ad nutum et votum non succedit. Quid ergo dignitas, si non sit rei aut usus, nisi idea? Num talis idea potest in alia cogitatione esse quam in cogitatione de se et de mundo, ac ipsa in se quod mundus sit omne, ac aeternum sit nihil? [3.] Nunc aliquid dicetur de Divina Providentia, cur permittit, quod impii corde evehantur ad dignitates et lucrentur opes. Impii seu mali aeque possunt usus praestare sicut pii seu boni, immo ex fortiori igne, nam se spectant in usibus, ac honores ut usus; quare in quo gradu amor sui scandit, in eo accenditur libido faciendi usus suae gloriae causa. Talis ignis non datur apud pios seu bonos, nisi fomentatus sit subter ab honore. Quare Dominus impios corde, qui in dignitatibus sunt, per famam nominis eorum regit, et excitat ad faciendum usus communi seu patriae, societati seu civitati in qua sunt, et quoque concivi seu proximo cum quo sunt. Hoc est regimen Domini, quod vocatur Divina Providentia cum talibus: est enim Regnum Domini regnum usuum, et ubi non dantur nisi quam pauci qui usus praestant propter usus, facit ut cultores sui ad eminentiora officia evehantur, in quibus quisque ad bonum faciendum per suum amorem excitatur. [4.] Pone aliquod regnum infernale in mundo, tametsi non datur, ubi non nisi quam amores sui regnant (ipse amor sui est diabolus), annon quisque usus faciet ex igne amoris sui, et ex splendore gloriae suae, plus quam aliud regnum? At apud omnes illos ore fertur bonum publicum, sed corde bonum suum. Et quia quisque spectat principem suum ut major fiat, spirat enim ut maximus, num talis potest videre quod Deus sit? Est fumus sicut incendii qui circumstipat, per quem non potest aliquod verum spirituale in sua luce transire. Vidi illum fumum circum inferna talium. Accende lucernam, et inquire, quot in regnis hodie sunt, qui aspirant ad dignitates, qui non sunt amores sui et mundi. Num inter mille invenies quinquaginta, qui amores Dei sunt, et inter hos modo aliquos, qui ad dignitates aspirant? Cum itaque tam pauci numero sunt, qui amores Dei sunt, et tam multi qui amores sui et mundi, et cum hi amores ex suis ignibus plus usus praestant, quam amores Dei ex suis, quomodo tunc potest aliquis se confirmare per id quod mali in eminentia et opulentia prae bonis sint. [5.] Hoc etiam confirmatur per haec Domini verba:


“Laudavit Dominus oeconomum injustitiae, quod prudenter egerit: nam filii hujus saeculi prudentiores sunt supra filios lucis in generatione sua. Sic Ego vobis dico, Facite vobis amicos ex mammone injustitiae, ut quando defeceritis suscipiant vos in aeterna tabernacula (Luc. xvi. 8, 9):


quid per haec in sensu naturali intelligitur, patet: in sensu autem spirituali per “mammonem injustitiae” intelliguntur cognitiones veri et boni, quas mali possident, et quibus ad dignitates et opes sibi comparandas solum utuntur; illae cognitiones sunt, ex quibus boni seu filii lucis sibi amicos facient, et quae suscipient illos in aeterna tabernacula. Quod multi sint amores sui et mundi, ac pauci amores Dei, etiam docet Dominus his verbis:


“Lata porta et spatiosa via est, quae ducit ad interitum, et multi sunt qui intrant per illam: sed angusta et stricta via est, quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt illam (Matth. vii. 13, 14).


 


Quod dignitates et opes sint vel maledictiones vel benedictiones, et apud quos, videatur supra (n. 217).


@1 vilipendat pro “vilipendet”


 


(2) 直訳


(ii.) Quod cultor sui et cultor naturae se contra Divinam Providentiam confirmet, cum videt impios ad honores evehi ac fieri magnates et primates; (ii.) 自分自身と自然を礼拝する者は、不信心な者が称賛される地位へ昇進し、そして高官や高位聖職者なるとき、神的な摂理に反して確信すること。


tum etiam abundare opibus, ac vivere in lautis et magnificis; さらにまた、富に満ちあふれ、そして、ぜいたくに、堂々として生きる。


et cultores Dei in contemptu et paupertate.- また神の崇拝者が軽蔑と貧困の中に。


Cultor sui et cultor naturae credit dignitates et opes esse summas et solas, ita ipsas felicitates, quae dari possunt; 自分自身と自然を礼拝する者は、地位と富が最高のものとただひとつのものであると信じる、そのように幸福そのもの、それらが与えられることのできる。


et si ex cultu ab infantia initiato aliquid cogitat de Deo, vocat illas benedictiones Divinas; また、もし幼年期のはじめの何らかのものによる礼拝から神について考えるなら、それらを神的な祝福と呼ぶ。


et quamdiu ex illis non spirat altius, cogitat Deum esse, et quoque colit Ipsum; また、それらから高く吹かない☆かぎり、神がいると考える、そしてまたその方を礼拝する。


「高く吹く」で何のことかわかりますか? 「それら」が「地位と富」を指すので、想像がつくでしょう。「自慢する」ことですね。こうした場合はその場限りの意訳が必要でしょう。


sed in cultu latet, quod ipse tunc nescit, ut a Deo evehatur ad dignitates adhuc superiores, et ad opes adhuc ampliores; しかし、礼拝の中に隠れている、それは、その時、自分自身が知らない、神から地位へ高められるように、さらに(さらに)高いものに、また富へ、さらに(さらに)大量のもの〔富〕に。


et si in illas venit, abit cultus ejus ad exteriora magis et magis, usque dum elabitur, et tandem ut Deum [1]vilipendat et neget; また、もしそれらの中にやって来るなら、その礼拝はそれる、外的なものへさらにまたさらに、それでもそれる時、またついに神をさげすむ、また否定するように。


imile facit, si a dignitate et opulentia, in quibus cor suum posuit, dejiceretur. 同様のことをする、もし地位と富から、それらの中に自分の心を置いた、投げ落とされる。


Quid tunc dignitates et opes, nisi offendicula malis? その時、地位と富は何か? 悪い者につまずきの石でないなら。


[2.] Non autem bonis, quia hi non cor in illis ponunt, sed in usibus seu bonis, ad quae praestanda dignitates et opes inserviunt pro mediis. [2.] けれども、善い者に〔そんなことは〕ない、この者たちはそれらの中に心を置かないので、しかし、役立ちまたは善の中に、それらを遂行するため、地位と富は手段として仕える。


Quare per quod impii ad honores et opes promoveantur, et fiant magnates et primates, non alius potest se contra Divinam Providentiam confirmare, quam qui cultor sui et cultor naturae est. それゆえ、不信心な者が名誉と富に進められることによって、また高官や高位聖職者なる、他の者は自分自身に神的な摂理に反して確信することができない、自分自身を礼拝する者と自然を礼拝する者以外に。


Praeterea, quid dignitas major et minor? さらに、地位とは何か、大きいまた小さい?


et quid opulentia major et minor? また、富とは何か、大きいまた小さい?


Num aliud in se est quam quoddam imaginarium? 本質的に何らかのものであるのか、ある想像上のもの以外に?


Num faustior et felicior unus quam alter est? ある者はより幸せ、またより幸福であるのか、他の者よりも?


Numne dignitas apud magnatem, immo apud regem et imperatorem post annuum tempus spectatur aliter quam sicut commune quoddam, quod non amplius gaudio exaltat cor ejus, et quod etiam potest apud illum vilescere? 高官のもとの地位は、それどころか王と皇帝のもとの〔地位も〕、年の時間の後、普通のあるもののように以外に異なって眺められる、もはや彼の心は楽しさで高められないこと、またさらにまた彼らのもとで価値がなくなることができること。


Num illi ex suis dignitatibus in majori gradu felicitatis sunt, quam qui in minori, immo in minima dignitate sunt; 彼らは自分の地位から、大きな程度(段階)の幸福の中にいるのか、小さいもの〔地位〕の中にいる者よりも、それどころか、最小の地位の中にいる。


sicut sunt coloni et quoque famuli illorum? 農夫であるような、そしてまた彼らの召使い(使用人)


Possunt hi in majori gradu felicitatis esse cum bene illis est, et contenti sunt sua sorte. これらの者は大きな程度(段階)の幸福の中にいることができる、彼らによくある時、また自分の運命(割り当て)に満足している。


sorsで雑談します、(4) correspondancesortie(そっちえ)、参照。


Quis plus corde inquietus est, quis saepius indignatur, et quis gravius irascitur, quam amor sui? だれがより多く心で不安であるか、だれがしばしば憤慨するのか、まただれが重く怒るのか、自己愛以外に?


Hoc fit quoties non secundum cordis sui exaltationem honoratur, et quoties aliquid ei ad nutum et votum non succedit. このことは同じ回数だけ生じる、自分の心の高揚(得意)にしたがって尊敬されない、また同じ回数だけ、何かが彼に意のままにまた欲望、成功しない。


Quid ergo dignitas, si non sit rei aut usus, nisi idea? それゆえ☆1、地位とは何か、もし、物事☆2のものまたは役立ちのものでないなら、観念でないなら。


1 このergoを使った有名な文句がcogito, ergo sumです。おわかりですよね。


2 resの意味は「物、事」ですが、他にもいろいろあり、ここでは「実質、内容」の意味がふさわしいです。


Num talis idea potest in alia cogitatione esse quam in cogitatione de se et de mundo, ac ipsa in se quod mundus sit omne, ac aeternum sit nihil? このような観念が他の思考の中にあることできるのか、自分自身ついてまた世についての思考の中に以外に、そして〔その観念〕そのものは本質的に、世はすべてであること、また永遠は何ものでもない?


 


(3) 訳文


250. (ii.)「自分自身と自然を礼拝する者は、不信心な者が称賛される地位へ昇進し、そして高官や高位聖職者なり、さらにまた、富に満ちあふれ、そして、ぜいたくに、堂々として、また神の崇拝者が軽蔑と貧困の中に生きるとき、神的な摂理に反して確信すること」


 自分自身と自然を礼拝する者は、地位と富が、与えられることのできる最高でただひとつのもの、そのように幸福そのものであると信じる。もし幼年期の始まりの何らかの礼拝から、神について考えるなら、それらを神的な祝福と呼ぶ。また、それらから高慢とならないかぎり、神がいると考え、そしてまたその方を礼拝する。しかし、その礼拝の中に、その時、自分自身が知らない、神から〔それより〕さらに高い地位へ上げられ、またさらに多くの富を得ようとすることが隠れている。また、もしそれらの中にやって来るなら、その時、その礼拝はさらにまたさらにと外的なものへとそれ、ついには神をさげすみ、否定するようになる。もし自分の心を置いた地位と富から投げ落とされても、同様のことをする。その時、地位と富は、悪い者にとって、つまずきの石でないなら何か?


[2.] けれども、善い者に〔そのようなことは〕ない、この者たちはそれらの中に心を置かず、役立ちまたは善の中に置き、地位と富はそれらを遂行するための手段として仕えるからである。それゆえ、不信心な者が名誉と富に進められ、また高官や高位聖職者なるることによって、自分自身を礼拝する者と自然を礼拝する者以外の他の者は自分自身に神的な摂理に反して確信することができない。


 さらに、高かれ低かれ、地位とは何か? また、大きかれ小さいかれ、富とは何か? 本質的に想像上のものでないなら何なのか? 〔地位の高低、富の大小によって〕ある者は他の者よりも、より幸せ、より幸福なのか?


 高官のもとの地位は、それどころか王と皇帝のもとの〔地位も〕、数年後には、普通のものとしか見られず、もはや彼の心は楽しさで高められず、またさらにまた彼らのもとで価値がなくなることができる。彼らは自分の地位から、小ない地位の中にいる者よりも、それどころか、農夫であり、そしてまたその使用人であるような最小の地位の中にいる者よりも、大きな程度の幸福の中にいるのか? これらの者は、自分にとって好都合であり、また自分の運命に満足している時、大きな程度の幸福の中にいることができる。自己愛にいる者以外に、だれが心でより多くの不安があり、だれがしばしば憤慨し、まただれがきびしく怒るのか? このことは、自分の心が得意となっていても尊敬されないたびごとに、また何かが彼に意のままにまた欲望のままに成功しないたびに生じる。それゆえ、地位とは、もし、実質または役立ちに属するものでないなら、観念以外の何なのか? このような観念は、本質的に世がすべてであって、永遠なものは何もないといった自分自身ついてまた世についての思考の中でしか存在することができないのではないか?


 


(4) 雑談「correspondancesortie(そっちえ)


 パリに行ったことがある。そのときの利用交通機関は地下鉄だけである。パリ市全域が網羅されており、どこまで行こうと均一料金なので不便なことは何もない。普段、東京でもバスを利用しないのでなおさらである。唯一の欠点は地上の景色が見えないこと。でも迷うことなくすばやく着くことから問題とならない。


 さて、駅に到着して目に入る文字は、駅名はもちろんであるが、もっと大きな字でcorrespondancesortieと書いてある。パリで最初に覚えた言葉がこのsortieであった。意味が「出口は“そっちえ”」で非常にわかりやすい。地下鉄ではどっちへ行ったらよいかわからない、そのとき「乗り換え」はそちら、「出口」はこちら、の二つの表示が基本であろう。なるほどフランス人は合理的だ。


 この言葉を横目にしながらスヴェーデンボリの著作、そしてラテン語のことが頭をよぎる。スヴェーデンボリの基本的な神学用語「コレスポンデンス」はフランス語でもずばり「対応」であり、2番目の意味が「乗り換え、連絡」である(その他の意味もある)


 またフランス語でsortは運命、これはラテン語sors「くじ、運命」から来ている。「くじを引く」というラテン語sortiorからフラン語sortir「外に出る」、そしてsortie「出口」となった。


 ラテン語とフランス語は似通っている(ロマンス語の仲間)。それでフランス人がラテン語を勉強するのは楽だろう、と思う。

コメントを残す