(1) 原文
241. (i.) Quod sapientissimi hominum, Adamus et ejus Uxor, se passi sint a serpente seduci, et quod Deus hoc per Divinam suam Providentiam non averterit, est quia per Adamum et ejus uxorem non intelliguntur omnium primi homines in hoc mundo creati, sed homines Antiquissimae Ecclesiae, quorum nova creatio seu regeneratio ita descripta est; ipsa nova creatio seu regeneratio illorum in capite primo [Geneseos] per creationem Caeli et Terrae; sapientia ac intelligentia illorum per hortum Edenis; ac finis illius ecclesiae per esum ex arbore scientiae. Verbum enim in sinu suo est spirituale, continens arcana Divinae Sapientiae; ac ut illa contineantur, conscriptum est per meras correspondentias et repraesentationes. Ex quibus patet, quod illius ecclesiae homines, qui principio fuerunt sapientissimi, et in fine ex fastu propriae intelligentiae pessimi, non seducti sint ab aliquo serpente, sed ab amore sui, qui ibi est “caput serpentis,” quod Semen mulieris, hoc est, Dominus, proculcaturus est. [2.] Quis non potest ex ratione videre, quod alia, quam quae historice ibi in littera memorata sunt, intelligantur? Quis enim potest comprehendere, quod creatio mundi potuerit talis esse, sicut ibi describitur? quare etiam sudant eruditi in explicatione illorum, quae in primo capite sunt, fatentes tandem quod non intelligant; tum quod in horto seu paradiso illorum positae fuerint binae arbores, una vitae et una scientiae, et haec in offendiculum ut et, quod ex solo esu hujus arboris in tantum praevaricati sint, ut non solum illi, sed etiam universum genus humanum, posteritas illorum, damnationi obnoxii fierent; porro, quod aliquis serpens potuisset illos seducere: praeter alia ibi, ut quod uxor creata sit ex costa mariti; quod nuditatem suam agnoverint post lapsum, ac velaverint illam foliis ficus, et quod datae illis sint tunicae pellis ad velandum corpus; et quod positi sint cherubi cum ense flammante ad custodiendum viam ad arborem vitae. [3.] Haec omnia sunt repraesentativa, per quae describitur Antiquissimae Ecclesiae instauratio, status et ejus mutatio, et demum destructio: arcana omnium illorum, quae in sensu spirituali, qui est in singulis ibi, continentur, explicata videantur in Arcanis Caelestibus super Genesin et Exodum, Londini editis: ex quibus etiam constare potest, quod per “arborem vitae” ibi intelligatur Dominus quoad Divinam Ipsius Providentiam, et quod per “arborem scientiae” intelligatur homo quoad propriam prudentiam.
(2) 直訳
(i.) Quod sapientissimi hominum, Adamus et ejus Uxor, se passi sint a serpente seduci, et quod Deus hoc per Divinam suam Providentiam non averterit, est quia per Adamum et ejus uxorem non intelliguntur omnium primi homines in hoc mundo creati, sed homines Antiquissimae Ecclesiae, quorum nova creatio seu regeneratio ita descripta est; (i.) 「人間の最も賢明な者アダムと妻は、ヘビにより惑わされることを許したこと、また神はこのことを神的な摂理によって避けなかったこと」は、アダムと彼の妻によってこの世の中で創造されたすべての人類の最初の者が意味されないからである、しかし、最古代教会の人間が〔意味される〕、彼らの新しい創造、すなわち、再生がこのように記述されている。
ipsa nova creatio seu regeneratio illorum in capite primo [Geneseos] per creationem Caeli et Terrae; 彼らの新しい創造、すなわち、再生そのものが、「創世記」第1章の中で「天と地」の創造によって。
sapientia ac intelligentia illorum per hortum Edenis; 彼らの知恵と知性がエデンの園によって。
ac finis illius ecclesiae per esum ex arbore scientiae. そして、その教会の終わりが知識の木から食べることによって。
Verbum enim in sinu suo est spirituale, continens arcana Divinae Sapientiae; というのは、みことばは内部に霊的であるから、神的な知恵のアルカナを含んで。
ac ut illa contineantur, conscriptum est per meras correspondentias et repraesentationes. そして、それらが含まれるように、対応と表象そのものによって書かれている。
Ex quibus patet, quod illius ecclesiae homines, qui principio fuerunt sapientissimi, et in fine ex fastu propriae intelligentiae pessimi, non seducti sint ab aliquo serpente, sed ab amore sui, qui ibi est “caput serpentis,” quod Semen mulieris, hoc est, Dominus, proculcaturus est. これらから明らかである、その教会の人間が、その者は、最初は最も賢明であった、また終わりにはプロプリウムの知性の高慢から最悪なものに〔なった〕、あるヘビにより惑わされたのではない、しかし、自己愛により、それはそこに「ヘビの頭」である、それを女の「種(子孫)」は、すなわち、主、踏み付けなければならない。
[2.] Quis non potest ex ratione videre, quod alia, quam quae historice ibi in littera memorata sunt, intelligantur? [2.] だれが理性から見ることができないか? 他のものを、そこに文字の中に記録された歴史的なもの以外に。
Quis enim potest comprehendere, quod creatio mundi potuerit talis esse, sicut ibi describitur? というのは、だれが把握する(理解する)ことができるのか? 世の創造がこのようであることが可能であったこと、そこに記述されたように。
quare etiam sudant eruditi in explicatione illorum, quae in primo capite sunt, fatentes tandem quod non intelligant; それゆえ、さらにまた学者たちはそれらの説明に精いっぱい努力する、それらは第1章にある、疲れて☆、ついに理解できないことに。
☆ このままでは文章が完結していないように思えますが、意味は通っています。
tum quod in horto seu paradiso illorum positae fuerint binae arbores, una vitae et una scientiae, et haec in offendiculum; なおまた、その庭園、すなわち楽園の中に二つの木が置かれたこと、一つはいのちの〔木〕またもう一つは知識の、またこれはつまづき(の石)の中に☆。
☆ 「つまづき(の石)の中に」では意味が汲み取りづらいと思います。「つまづきの石として」と意訳すべきですね。
ut et, quod ex solo esu hujus arboris in tantum praevaricati sint, ut non solum illi, sed etiam universum genus humanum, posteritas illorum, damnationi obnoxii fierent; 例えばまた、この木から食べることだけから、こんな程度に罪を犯したこと、彼らだけでなく、しかしまた全人類が、彼らの子孫が、断罪を免れたかったような。
porro, quod aliquis serpens potuisset illos seducere: さらに、あるヘビが彼らを惑わすことができたこと。
praeter alia ibi, ut quod uxor creata sit ex costa mariti; 加えて、他のそこに、例えば、妻が夫の肋骨から創造されたこと。
quod nuditatem suam agnoverint post lapsum, ac velaverint illam foliis ficus, et quod datae illis sint tunicae pellis ad velandum corpus; 自分たちの裸を認めた、堕落後、そしてそれをイチジクの葉で隠した、また彼らに皮の下着(衣)が与えられたこと、身体をおおう(隠す)ために。
et quod positi sint cherubi cum ense flammante ad custodiendum viam ad arborem vitae. また、燃えるような剣とともにケルビムが置かれたこと、いのちの木への道を警戒するために。
[3.] Haec omnia sunt repraesentativa, per quae describitur Antiquissimae Ecclesiae instauratio, status et ejus mutatio, et demum destructio: [3.] これらすべてのものは表象するものである、それらによって最古代教会の設立、状態とその変化(変遷)、また最後に破滅が記述されている。
arcana omnium illorum, quae in sensu spirituali, qui est in singulis ibi, continentur, explicata videantur in Arcanis Caelestibus super Genesin et Exodum, Londini editis: それらのすべてのアルカナ(秘義)は、それらは霊的な意味の中に、それはそこに個々のものの中にある、含まれる、「創世記」と「出エジプト記」についての『天界の秘義』の中に説明されたものが見られる、ロンドンで出版された。
ex quibus etiam constare potest, quod per “arborem vitae” ibi intelligatur Dominus quoad Divinam Ipsius Providentiam, et quod per “arborem scientiae” intelligatur homo quoad propriam prudentiam. それらからもまた明らかにすることができる、「いのちの木」によってそこにその方の神的な摂理に関する主が意味されること、また「知識の木」によってプロプリウム(固有のもの)の思慮に関する人間が意味されること。
(3) 訳文
241. (i.) 「人間の最も賢明な者アダムと妻は、ヘビにより惑わされることを許したこと、また神はこのことを神的な摂理によって避けなかったこと」
これは、アダムと彼の妻によってこの世の中で創造されたすべての人類の最初の者が意味されないで、最古代教会の人間が意味され、彼らの新しい創造、すなわち、再生が次のように記述されているからである。「創世記」第1章の中で「天と地」の創造によって、彼らの新しい創造、すなわち、再生そのものが、エデンの園によって彼らの知恵と知性が、そして、知識の木から食べることによってその教会の終わりが〔記述されている〕。というのは、みことばは内部に霊的であり、神的な知恵のアルカナを含んでおり、そして、それらが含まれるように、対応と表象そのものによって書かれているから。
これらから、最初は最も賢明であったその教会の人間が、終わりにはプロプリウムの知性の高慢から最悪なものになったこと、あるヘビによってではなく、自己愛により惑わされたのであり、それはそこに「ヘビの頭」であり、それを女の「子孫」が、すなわち、主が踏み付けなければならないことが明らかである。
[2.] そこの文字の中に記録された歴史的なもの以外の他のものを、だれが理性から見ることができないか? というのは、世の創造がそこに記述されたように可能であったことを、だれが把握することができるのか? それゆえ、さらにまた、第1章にあるそれらの説明に精いっぱい努力する学者たちは、ついに理解できないことに疲れてしまう。また〔それらとは〕、その庭園、すなわち楽園の中に二つの木が、一つはいのちの〔木〕またもう一つは知識の木が、またこれはつまづきの石として置かれたこと。例えばまた、この木から食べることだけから、彼らだけでなく、しかしまた全人類が、彼らの子孫が、断罪を免れたかったような、これほどの罪を犯したこと。さらに、あるヘビが彼らを惑わすことができたこと。加えて、他のそこに、例えば、妻が夫の肋骨から創造されたこと。堕落後、自分たちの裸を認め、そしてそれをイチジクの葉で隠し、また身体をおおうために、彼らに皮の衣が与えられたこと。また、いのちの木への道を警戒するために、燃えるような剣とともにケルビムが置かれたこと。
[3.] これらすべては、それらによって最古代教会の設立、状態とその変遷、また最後に破滅が記述されているのものを表象するものである。そこの個々のものの中の霊的な意味に含まれるそれらのすべてのアルカナ(秘義)は、「創世記」と「出エジプト記」についてのロンドンで出版された『天界の秘義』の中に説明されたものが見られる。それらからもまた、「いのちの木」によって、そこにその方の神的な摂理に関する主が意味されること、また「知識の木」によってプロプリウム(固有のもの)の思慮に関する人間が意味されることを明らかにすることができる。