原典講読『神の摂理』 227(~[2.])

 

(1) 原文


227.  Hae sunt causae, propter quas tale enorme existit; sed illae, quia in obscuro sunt ex ignorantia illarum, explicandae sunt, ut coram intellectu pateant. Primo: Quod quicquid homo ex voluntate cogitat, loquitur et agit, approprietur ei et remaneat, tam bonum quam malum. Hoc ostensum est supra (n. 78-81): est enim homini memoria externa seu naturalis, ac est memoria interna seu spiritualis. Huic memoriae inscripta sunt omnia et singula quaecunque in mundo ex voluntate cogitaverat, locutus est, et egerat, et tam omnia et singula, ut non desit quicquam. Haec memoria est liber vitae ejus, qui post mortem aperitur, et secundum quem judicatur. De hac memoria plura in opere De Caelo et Inferno (n. 461-465), ab ipsa experientia sunt adducta. [2.] Secundo: Sed quod Dominus per Divinam suam Providentiam continue prospiciat et disponat, ut malum sit per se, et bonum per se, et sic quod separari possint. Unusquisque homo tam in malo est quam in bono, in malo enim est a se, et in bono a Domino; et homo non potest vivere nisi sit in utroque; nam si in solo se esset et sic in solo malo, non aliquid vitae haberet; et si in solo Domino et sic in solo bono, nec aliquid vitae haberet, nam homo in hoc vitae foret sicut suffocatus continue trahens animam, velut moribundus in agone; et in illo vitae foret exstinctus, nam malum absque omni bono in se est mortuum; quare unusquisque homo in utroque est: sed differentia est, quod unus sit interius in Domino, et exterius quasi in se, ac alter interius in se, sed exterius quasi in Domino; et hic est in malo, et ille in bono, attamen uterque in utroque. Quod etiam malus sit, est quia est in bono vitae civilis et moralis, et quoque exterius in aliquo bono vitae spiritualis; praeter quod a Domino teneatur in rationalitate et libertate, quod possit in bono esse; hoc bonum est, per quod omnis homo, etiam malus, ducitur a Domino. Ex his videri potest, quod Dominus separet malum et bonum, ut unum sit interius ac alterum exterius, et sic prospiciat ne commisceantur. [3.] Tertio: Sed quod hoc non fieri possit, si homo primum agnoscit vera fidei, et vivit secundum illa, ac postea recedit ac negat illa. Hoc patet a nunc dictis; ex primo, quod omnia quae homo ex voluntate cogitat, loquitur et agit, approprientur ei ac remaneant; et ex altero, quod Dominus per Divinam suam Providentiam continue prospiciat et disponat ut bonum per se sit, ac malum per se, ac separari possint. Separantur etiam a Domino post mortem; apud illos qui interius mali sunt et exterius boni sunt, aufertur bonum, et sic relinquuntur suo malo; vicissim apud illos qui interius boni sunt, et exterius sicut alii homines conquisiverunt opes, ambiverunt dignitates, delectati sunt variis mundanis, et faverunt aliquibus concupiscentiis; apud hos tamen bonum et malum non commixta sunt, sed separata sicut internum et externum; ita in externa forma in multis similes malis fuerunt, non tamen in interna. Vicissim etiam mali, qui in externa forma apparuerunt sicut boni, in pietate, cultu, loquela et factis, et tamen in interna forma mali fuerunt, apud hos quoque separatum est malum a bono. At apud illos, qui prius agnoverunt vera fidei, et vixerunt secundum illa, et postea in contrarium abiverunt, ac rejecerunt illa, et imprimis si negaverunt illa, bona et mala non amplius separata sunt, sed commixta; nam homo talis appropriavit sibi bonum, et quoque appropriavit sibi malum, et sic conjunxit et commiscuit illa. [4.] Quarto: Quod tunc commisceat bonum et malum, usque adeo, ut non separari possint, sequitur ex nunc dictis: et si non separari potest malum a bono, ac bonum a malo, non potest esse in caelo nec in inferno. Unusquisque homo, vel in uno vel in altero erit; non potest esse in utroque; et sic nunc foret in caelo, nunc in inferno, et dum in caelo ageret pro inferno, et dum in inferno ageret pro caelo; ita destrueret vitam omnium qui circum illum sunt, vitam caelestem apud angelos, et vitam infernalem apud diabolos; ex quo vita cujusvis periret; nam vita cuivis erit sua; non vivit quisquam in vita aliena, minus in opposita. Inde est, quod Dominus apud omnem hominem post obitum, dum fit spiritus seu homo spiritualis, separet bonum a malo ac malum a bono; bonum a malo apud illos qui interius in malo sunt, ac malum a bono apud illos qui interius in bono sunt; quod est secundum Ipsius verba,


 


“Omni habenti dabitur ut abundet; et ab eo qui [non] habet, etiam quod habet auferetur (Matth. xiii. 12; xxv. 29; Marc. iv. 25; Luc. viii. 18; xix. 26).


 


[5.] Quinto: Quia bonum et malum apud unumquemvis hominem separanda sunt, et apud talem separari nequeunt, quod ideo quoad omne vere humanum destruatur. Vere humanum est cuivis ex rationalitate, quod possit videre et scire, si vult, quid verum et quid bonum, et quoque quod possit ex libertate velle, cogitare, loqui et facere id, ut prius ostensum est. Sed haec libertas cum sua rationalitate destructa est apud illos, qui apud se commiscuerunt bonum et malum, nam illi non possunt ex bono videre malum, nec ex malo cognoscere bonum, unum enim faciunt; inde illis non rationalitas in facultate seu in potentia est amplius, et inde nec aliqua libertas: quae causa est, quod sint sicut mere deliria phantastica, ut supra dictum est, et non magis appareant ut homines, sed ut ossa aliqua cute obducta; et inde cum nominantur, non dicuntur ille aut illa, sed illud. Talis sors est illis, qui hoc modo commiscent sancta profanis. At sunt plura profanationis genera, quae usque non talia sunt; de quibus in subsequenti articulo.


 


(2) 直訳


Hae sunt causae, propter quas tale enorme existit; これらが理由である、それらのためにこのような憎むべきことが存在するようになる。


sed illae, quia in obscuro sunt ex ignorantia illarum, explicandae sunt, ut coram intellectu pateant. しかしそれらは、それらの無知から暗い(不明瞭)の中にあるので、説明されなければならない、理解力の前で明らかであるように。


Primo: 第一に:


Quod quicquid homo ex voluntate cogitat, loquitur et agit, approprietur ei et remaneat, tam bonum quam malum.― 「どんなものでも人間が意志から考え、話し、行なうものは、善でも悪でも、彼に専有され、残ること」


Hoc ostensum est supra (n. 78-81): このことは上に(78-81)に示されている。


est enim homini memoria externa seu naturalis, ac est memoria interna seu spiritualis. というのは、人間に外なるまたは自然的な記憶があるから、そして内なるまたは霊的な記憶がある。


Huic memoriae inscripta sunt omnia et singula quaecunque in mundo ex voluntate cogitaverat, locutus est, et egerat, et tam omnia et singula, ut non desit quicquam. この記憶にすべてと個々のものが刻み込まれている、どんなものでも世の中で意志から考え、話し、また行なった、またこれほどにすべてと個々のものが、どんなものも欠けていないように。


Haec memoria est liber vitae ejus, qui post mortem aperitur, et secundum quem judicatur. この記憶が彼の「いのちの書」である、それは、死後、開かれる、またそれにしたがって裁かれる。


De hac memoria plura in opere De Caelo et Inferno (n. 461-465), ab ipsa experientia sunt adducta. この記憶について多くのものが著作『天界と地獄』(461-465)の中に、経験そのものから提示されている。


[2.] Secundo: [2.] 第二に:


Sed quod Dominus per Divinam suam Providentiam continue prospiciat et disponat, ut malum sit per se, et bonum per se, et sic quod separari possint.― 「しかし、主はご自分の神的な摂理によって、悪がそれ自体によって、また善がそれ自体によって、このように分離されることができるよう絶えず備え、整えられること」


Unusquisque homo tam in malo est quam in bono, in malo enim est a se, et in bono a Domino; それぞれの人間は、悪の中にも、善の中にもいる、というのは自分自身から悪の中にいるから、また善の中に主から。


et homo non potest vivere nisi sit in utroque; また、人間は両方の中にいないなら、生きることができない。


nam si in solo se esset et sic in solo malo, non aliquid vitae haberet; なぜなら、もし、自分自身だけの中に、こうして悪だけの中にいた☆1なら、いのちの何らかのものを持たなかった☆から。


et si in solo Domino et sic in solo bono, nec aliquid vitae haberet, nam homo in hoc vitae foret sicut suffocatus continue trahens animam, velut moribundus in agone; また、もし、主だけの中に、このように善だけの中に〔いた☆1〕なら、いのちの何らかのものも持たなかった☆〔から〕、なぜなら、「この〔後者〕いのち」の中の人間は窒息するように(息を)やっと呼吸し☆2続けていた☆1、苦しみ(もがき)の中で死ぬことを欲するから。


条件文なので接続法未完了です。「現在」の事実に反します。


2 trahoにはanimam trahereで「呼吸する」「やっと呼吸する」「あえぐ」という意味があります。


et in illo vitae foret exstinctus, nam malum absque omni bono in se est mortuum; また「その〔前者〕いのち」の中で〔人間は〕消滅(されること)になった☆1、なぜなら、すべての善なしに悪は本質的に死んだものであるから。


1 世にある文法書では接続法未完了3人称単数essetの別形がforetとされます(このforetはあまり使用されない、とも書いてあるものもあります)。しかし、スヴェーデンボリはこの個所のようにforetをよく使います。ここで私にわからないことがあります。同じ文脈で、このようにessetforetが同居しています。この両者は使い分けられているのでしょうか? 使い分けをしているとしたら、どのようにでしょうか? 他の用例も見なければわかならいのでしょうが、このような使い方は非常に珍しいと思います。それで、私にわかりません。(専門的な知識がないとわからないのではないでしょうか)


quare unusquisque homo in utroque est: それゆえ、それぞれの人間は両方の中にいる。


sed differentia est, quod unus sit interius in Domino, et exterius quasi in se, ac alter interius in se, sed exterius quasi in Domino; しかし、相違がある、一方は内部(内的)いる、主の中に、また外部(外的)に、いわば自分自身の中に、そしてもう一方は内部(内的)に自分自身の中に、しかし、外部(外的)に、いわば主の中に。


et hic est in malo, et ille in bono, attamen uterque in utroque. またこれ〔後者〕は悪の中にいる、またそれ〔前者〕は善の中に、それにもかかわらず、両方()とも〔善と悪の〕両方の中に。


Quod etiam malus sit, est quia est in bono vitae civilis et moralis, et quoque exterius in aliquo bono vitae spiritualis; 悪の中にもまたいることは、市民的な生活(いのち)と道徳的な〔生活の〕善の中にいるからである、そしてまた、外部(外的)に霊的な生活(いのち)の何らかのものの中に。


praeter quod a Domino teneatur in rationalitate et libertate, quod possit in bono esse; 加えて、主により推理力と自由の中に保たれること、善の中にいることができること。


hoc bonum est, per quod omnis homo, etiam malus, ducitur a Domino. これは善である、それによってすべての人間が、悪い者もまた、主により導かれる。


Ex his videri potest, quod Dominus separet malum et bonum, ut unum sit interius ac alterum exterius, et sic prospiciat ne commisceantur. これらから見られることができる、主が悪と善を分離すること、一つが内的であるように、そしてもう一つが外的であるように、またこのように混ぜられないように見張る(備える)


 


(3) 訳文


227. これらが、それらのためにこのような憎むべきことが存在するようになる理由である。しかしそれらは、それらの無知から不明瞭さの中にあるので、理解力の前で明らかであるように説明されなければならない。


第一に:「どんなものでも人間が意志から考え、話し、行なうものは、善でも悪でも、彼に専有され、残ること」


 このことは前にに示されている(78-81)。というのは、人間に外なるまたは自然的な記憶があり、そして内なるまたは霊的な記憶があるから。この記憶に、どんなものでも世の中で意志から考え、話し、また行なったすべてと個々のものが、どんなものも欠けていなほどにすべてと個々のものが刻み込まれている。この記憶が彼の「いのちの書」であり、それは、死後、開かれ、またそれにしたがって裁かれる。この記憶について多くのものが著作『天界と地獄』(461-465)の中に、経験そのものから示されている。


[2.] 第二に:「しかし、主はご自分の神的な摂理によって、悪がそれ自体によって、また善がそれ自体によって、このように分離されることができるよう絶えず備え、整えられること」


 それぞれの人間は、悪の中にも善の中にもいる、というのは、自分自身から悪の中に、主から善の中にいるから。また、人間は〔善と悪の〕両方の中にいないなら、生きることができない。なぜなら、もし、自分自身だけの中に、こうして悪だけの中にいるなら、いのちの何らかのものを持たないから。また、もし、主だけの中に、このように善だけの中にいるなら、いのちの何らかのものも持たないから、なぜなら、「後者のいのち」の中の人間は窒息するようにあえぎ続けて、苦しみの中で死ぬことを欲するからである。また「前者のいのち」の中で〔人間は〕消滅する、なぜなら、善のまったくない悪は本質的に死んだものであるから。それゆえ、それぞれの人間は〔善と悪の〕両方の中にいる。しかし、相違があって、一方は内部で(内的に) 主の中に、また外部で(外的に)いわば自分自身の中に、そしてもう一方は内部で(内的に)自分自身の中に、しかし、外部で(外的に)いわば主の中にいる。また後者は悪の中に、前者は善の中にいる、それにもかかわらず、両とも〔善と悪の〕両方の中にいる。


 悪の中にもまたいるのは、市民的な生活と道徳的な生活の善の中に、そしてまた、外部で(外的に)霊的な生活の何らかのものの中にいるからである加えて、主により推理力と自由の中に保たれ、善の中にいることができる〔からである〕。これは善であって、それによってすべての人間が、悪い者もまた、主により導かれる。


 これらから、主が、一つが内的であるように、そしてもう一つが外的であるように、またこのように混ぜられないように悪と善を分離することを備えられていることを見ることができる。