(1) 原文
194. In supradictis transactionibus etiam demonstratum est, quod amor vitae producat ex se amores subalternos, qui vocantur affectiones, et quod hae sint exteriores et interiores; et quod hae simul sumptae faciant sicut unum dominium seu regnum, in quo amor vitae est dominus seu rex: tum etiam demonstratum est, quod amores illi subalterni seu affectiones adjungant sibi consortes, unaquaevis suam, affectiones interiores consortes quae vocantur perceptiones, et affectiones exteriores consortes quae vocantur cogitationes, et quod unaquaevis cum sua consorte cohabitet, et vitae suae munia obeat: et quod talis sit conjunctio utriusque, qualis est Esse vitae cum Existere vitae, quae talis est, ut unum non sit aliquid nisi simul cum altero; quid enim est Esse vitae nisi existat? et quid est Existere vitae nisi ab Esse vitae? Tum quod talis sit conjunctio vitae, qualis est soni et harmoniae, tum soni et loquelae, in genere qualis est pulsus cordis et respirationis pulmonis: quae conjunctio talis est, ut unum absque altero non sit aliquid, et quod unum per conjunctionem cum altero fiat aliquid. Conjunctiones erunt vel in illis, vel fiunt per illa. Ut pro exemplo sonus: qui putat quod sonus sit aliquid, nisi in illo sit quod distinguit, fallitur; sonus etiam correspondet affectioni apud hominem; et quia in illo semper est aliquid quod distinguit, ideo ex sono hominis loquentis cognoscitur ejus amoris affectio; et ex variatione ejus, quae est loquela, ejus cogitatio. Inde est, quod angeli sapientiores solum ex sono loquentis percipiant amores vitae ejus, una cum quibusdam affectionibus, quae sunt derivationes. Haec dicta sunt, ut sciatur, quod non detur affectio absque sua cogitatione, nec cogitatio absque sua affectione. Sed plura de his supra in hac transactione, et in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia, videantur.
(2) 直訳
In supradictis transactionibus etiam demonstratum est, quod amor vitae producat ex se amores subalternos, qui vocantur affectiones, et quod hae sint exteriores et interiores; 上述の論文の中にもまた示されている、いのちの愛がそれ自体から副次的な(従属的な)愛を生み出すこと、それらは情愛と呼ばれる、またこれらは外的なものと内的なものであること。
et quod hae simul sumptae faciant sicut unum dominium seu regnum, in quo amor vitae est dominus seu rex: またこれらは一緒に取られて(ひとまとめにされて)一つの領域または国のようにつくっていること、その中でいのちの愛は主人または王であること。
tum etiam demonstratum est, quod amores illi subalterni seu affectiones adjungant sibi consortes, unaquaevis suam, affectiones interiores consortes quae vocantur perceptiones, et affectiones exteriores consortes quae vocantur cogitationes, et quod unaquaevis cum sua consorte cohabitet, et vitae suae munia obeat: なお(また)さらにまた示されている、それらの副次的な(従属的な)愛または情愛はそれ自体に仲間(配偶者)を接合させている、それぞれ自分のものを、内的な情愛の仲間(配偶者)は知覚と呼ばれる、また外的な情愛の仲間(配偶者)は思考と呼ばれる、またそれぞれはそれ自体の仲間(配偶者)と一緒に住む、またそれ自体のいのちの職務を果たす。
et quod talis sit conjunctio utriusque, qualis est Esse vitae cum Existere vitae, quae talis est, ut unum non sit aliquid nisi simul cum altero; またそれぞれはそのような☆結合であること、いのちのエッセがいのちのエキシステレとどのよう☆であるか〔によって〕、それはそのようである、一つが何ものでもないような、同時にもう一つのものとでないなら。
☆ 相関文「talis~qualis…」です。これを英訳がきっちり訳してないので、柳瀬訳も意味がぼやけたものになっています。
quid enim est Esse vitae nisi existat? というのは、いのちのエッセは存在するようにならないなら何か?
et quid est Existere vitae nisi ab Esse vitae? また、いのちのエキシステレ(存在するようになること)はいのちのエッセからでないなら何か?
Tum quod talis sit conjunctio vitae, qualis est soni et harmoniae, tum soni et loquelae, in genere qualis est pulsus cordis et respirationis pulmonis: なおまたいのちの結合はそのようであること、音(声)と調和する音の〔結合が〕どのようであるか〔によって〕、なおまた音(声)と話しの〔結合がどのようであるかによって〕、〔なおまた〕一般的に、心臓の鼓動と肺の呼吸がどのようであるか〔によって〕。
quae conjunctio talis est, ut unum absque altero non sit aliquid, et quod unum per conjunctionem cum altero fiat aliquid. その結合はそのようである、一つはもう一つなしに何ものでもないような、また、一つはもう一つのものとの結合によって何らかのものになること。
Conjunctiones erunt vel in illis, vel fiunt per illa. 結合はあるいはそれらの中にある(未来)、あるいはそれらによって行なわれる☆。
☆ ここの動詞fiuntはその前の動詞と合わせてfient(未来)とすべきだと思いますが、どうなんでしょうか? fientと解釈して訳しておきます。
Ut pro exemplo sonus: 例えば、例として音(声)。
qui putat quod sonus sit aliquid, nisi in illo sit quod distinguit, fallitur; 音(声)が何らかのものであることを考える者は、その中に区別する(識別する)ものがないなら、欺かれている(間違えている)。
sonus etiam correspondet affectioni apud hominem; さらにまた音(声)は人間のもとの情愛に対応する。
et quia in illo semper est aliquid quod distinguit, ideo ex sono hominis loquentis cognoscitur ejus amoris affectio; またその中に常に何らかのものがあるので、区別する(識別する)もの、それゆえ、人間の話し方の音(声)から、彼の愛の情愛が知られる。
et ex variatione ejus, quae est loquela, ejus cogitatio. またその変化から、それは話し方である、その思考が〔知られる〕。
Inde est, quod angeli sapientiores solum ex sono loquentis percipiant amores vitae ejus, una cum quibusdam affectionibus, quae sunt derivationes. ここからである、さらに賢明な天使たちは話す音(声)だけから、彼のいのちの愛を知覚する、それらの情愛と一緒に、それらは派生物である。
Haec dicta sunt, ut sciatur, quod non detur affectio absque sua cogitatione, nec cogitatio absque sua affectione. これらが言われた、知られるように、情愛はその思考なしに存在しないこと、思考もその情愛なしに〔存在し〕ない。
Sed plura de his supra in hac transactione, et in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia, videantur. しかし、これらについて多くのことは上に、この論文の中に、また『神的な愛と神的な知恵についての天使の知恵』の中に、見られる。
(3) 訳文
194. この著作の上述のもの中にもまた、いのちの愛がそれ自体から情愛と呼ばれる副次的な愛を生み出すこと、またこれらは外的なものと内的なものであること、またこれらはひとまとめにされて一つの領域または国のようにつくっており、その中でいのちの愛は主人または王であることが示されている。なおさらにまた次のことが示されている。それらの副次的な愛または情愛は、それ自体にそれぞれ自体の配偶者を接合させており、内的な情愛の配偶者は知覚と呼ばれ、また外的な情愛の配偶者は思考と呼ばれ、またそれぞれはそれ自体の配偶者と一緒に住み、それ自体のいのちの職務を果たすこと。またそれぞれは、いのちのエッセがいのちのエキシステレとどのようであるかによって、そのような結合であること、またそれは、一つがもう一つのものと同時でないなら、何ものでもないようなものであること。というのは、いのちのエッセは存在するようにならないなら、何なのか? また、いのちのエキシステレ(存在するようになること)はいのちのエッセからでないなら何なのか?
なおまた、いのちの結合は、音と調和する音の結合がどのようであるかによって、なおまた声と話しの結合がどのようであるかによって、一般的には、心臓の鼓動と肺の呼吸がどのようであるかによって、そのようである。その結合は、一つはもう一つなしに何ものでもないような、また、一つはもう一つのものとの結合によって何らかのものになるようなものである。結合は、それらの中になくてはならないか、あるいはそれらによって行なわれなくてはならない。
声を例としよう― 声が、その中に識別されるものがないなら、何ものでもないと考える者は、欺かれている。さらにまた声は人間のもとの情愛に対応している。またその中に常に識別される何らかのものがあるので、それゆえ、人間の話し方の声から、彼の愛の情愛が知られ、また話し方であるその変化から、彼の思考が知られる。ここから、賢明な天使たちは話す声だけから、彼のいのちの愛を、それらの派生物である情愛と一緒に知覚する。
これらは、情愛はその思考なしに存在せず、思考もその情愛なしに存在しないことが知られるために言われた。しかし、これらについて多くのことは、この著作の前のものの中に、また『神的な愛と神的な知恵についての天使の知恵』の中に見られる。