原典講読『神の摂理』 220(~[3.])

 

(1) 原文


220.  (iv.) Quod temporariorum ac aeternorum conjunctio apud hominem sit Divina Domini Providentia. Sed haec quia non in primam intellectus perceptionem possunt cadere, nisi prius redigantur in ordinem, ac secundum illum evolvantur et demonstrentur, quare hic erit illorum ordo:


(i.) Quod ex Divina Providentia sit, quod homo per mortem exuat naturalia ac temporaria, ac induat spiritualia ac aeterna.


(ii.) Quod Dominus per Divinum suam Providentiam conjungat Se naturalibus per spiritualia, ac temporariis per aeterna, secundum usus.


(iii.) Quod Dominus conjugat Se usibus per correspondentias, et sic per apparentias secundum confirmationes ab homine.


(iv.) Quod talis conjunctio temporariorum ac aeternorum sit Divina Providentia.


 


Sed haec mittentur in clariorem lucem per explicationes. [2.] Primum: Quod ex Divina Providentia sit quod homo per mortem exuat naturalia et temporaria, ac induat spiritualia ac aeterna. Naturalia et temporaria sunt extrema ac ultima, in quae homo primum intrat, quod fit cum nascitur, ob causam ut dein possit introduci in interiora et superior; extrema enim ac ultima sunt continentia; et haec sunt in naturali mundo. Inde est quod nullus angelus et spiritus immediate creatus sit, sed quod omnes illi primum nati sint homines, et sic introducti; inde illis sunt extrema ac ultima, quae in se sunt fixa et stata; intra quae et a quibus interiora in nexu possunt contineri. [3.] Sed homo primum induit crassiora naturae; ejus corpus ex illis est; sed haec per mortem exuit, ac retinet puriora naturae, quae proxima spiritualibus sunt, et haec sunt tunc ejus continentia. Praeterea in extremis seu ultimis sunt omnia interioria seu superiora simul, ut prius in suis locis ostensum est; quare omnis operatio Domini est a primis et ultimis simul, ita in pleno. Sed quia extrema ac ultima naturae non possunt recipere spiritualia ac aeterna, ad quae mens humana formata est, sicut illa in se sunt, et tamen homo natus est ut fiat spiritualis ac vivat in aeternum, ideo homo illa exuit, et retinet modo naturalia interiora, quae spiritualibus et caelestibus conveniunt et concordant, ac illis inserviunt pro continentibus; hoc fit per rejectionem temporariorum et naturalium ultimorum, quae est mors corporis. [4.] Secundum: Quod Dominus per Divinam suam Providentiam Se conjungat naturalibus per spiritualia, ac temporariis per aeterna, secundum usus. Naturalia et temporaria non sunt solum illa quae propria naturae sunt, sed etiam illa quae propria hominum sunt in mundo naturali. Haec et illa exuit homo per mortem, ac induit spiritualia ac aeterna illis correspondentia. Quod induat haec secundum usus, multis in antecedentibus ostensum est. Naturalia quae propria naturae sunt, se referunt in genere ad tempora et spatia, et in specie ad illa quae super tellure conspiciuntur, haec homo per mortem relinquit, ac loco illorum accipit spiritualia, quae quoad faciem externam seu apparentiam similia sunt, sed non quoad faciem internam et ipsam essentiam; de qua re etiam supra actum est. [5.] Temporaria, quae propria hominum in mundo naturali sunt, in genere se referunt ad dignitates et opes, et in specie ad cujusvis hominis necessitates, quae sunt victus, amictus et habitatio. Haec quoque exuuntur et relinquuntur per mortem, ac induuntur et accipiuntur talia, quae quoad externam faciem seu apparentiam similia sunt, non autem quoad internam faciem et quoad essentiam. Omnia haec suam internam faciem et essentiam habent ex usibus temporariorum in mundo. Usus sunt bona quae vocantur bona charitatis. Ex his constare potest, quod Dominus per Divinam suam Providentiam conjungat naturalibus et temporariis spiritualia ac aeterna secundum usus. [6.] Tertium: Quod Dominus conjungat Se usibus per correspondentias, et sic per apparentias secundum confirmationes illarum ab homine. Sed quia haec non possunt non videri obscura illis qui nondum claram notionem ceperunt, quid correspondentia et quid apparentia, quare illa per exemplum illustranda et sic explicanda sunt. Omnia Verbi sunt merae correspondentiae spiritualium et caelestium; et quia correspondentiae sunt, etiam apparentiae sunt: hoc est, omnia Verbi sunt Divina Bona Divini Amoris ac Divina Vera Divinae Sapientiae, quae nuda sunt in se, sed in Verbi sensu litterae investita: quare apparent sicut homo in veste, quae statui amoris et sapientiae ejus correspondet. Ex quo patet, quod si homo confirmat apparentias, sit simile sicut confirmet quod vestes sint homines; inde apparentiae fiunt fallaciae. Aliter si homo inquirit veritates et has videt in apparentiis. [7.] Nunc quia omnes usus, seu vera et bona charitatis, quae homo facit proximo, illa vel faciat secundum apparentias, vel secundum ipsas veritates in Verbo, si illa secundum apparentias apud se confirmatas facit, in fallaciis est, at si secundum veritates, illa facit sicut oportet. Ex his constare potest, quid intelligitur per quod Dominus se conjungat usibus per correspondentias et sic per apparentias secundum confirmationes illarum ab homine. [8.] Quartum: Quod talis conjunctio temporariorum ac aeternorum sit Divina Providentia. Haec ut in quadam luce coram intellectu sistantur, illustranda sunt per bina exempla; per unum quod concernit dignitates et honores, et per alterum quod concernit divitias et opes. Utraque sunt in externa forma naturales et temporariae; in interna autem forma sunt spirituales et aeternae. Dignitates cum honoribus illarum naturales et temporariae sunt, quando homo spectat se quoad personam in illis, et non rempublicam et usus in illis; tunc enim homo non potest aliter secum interius cogitare, quam quod respublica sit propter se et non ille propter rempublicam. Est sicut rex qui cogitat quod regnum et omnes homines ibi sint propter se, et non ille propter regnum et homines ejus. [9.] At eaedem dignitates cum honoribus illarum, spirituales ac aeternae sunt, quando homo spectat se quoad personam propter rempublicam et usus, et non haec propter se. Si hoc facit, tunc homo est in veritate et in essentia dignatatis suae et honoris sui; si autem illud, tunc est in correspondentia et apparentia; quas si apud se confirmat, est in fallaciis, et non aliter in conjunctione cum Domino, quam sicut illi qui in falsis sunt et inde malis, nam fallaciae sunt falsa cum quibus mala se conjungunt. Praestiterunt quidem usus et bona, sed a se et non a Domino, ita se ipsos posuerunt loco Domini. [10.] Simile est cum divitiis et opibus, quae etiam naturales et temporariae, tum spirituales et aeternae sunt. Divitiae et opes sunt naturales et temporariae apud illos qui unice illas et se in illis spectant et in his duobus omne suum volupe et jucundum; at eaedem sunt spirituales et aeternae apud illos qui spectant usus bonos in illis, et in his interius volupe et jucundum; apud hos etiam exterius volupe et jucundum fit spirituale, ac temporarium fit aeternum: quare etiam hi post mortem in caelo sunt, et ibi in palatiis, quorum formae utensiles splendent ex auro et ex lapidibus pretiosis; quae tamen non aliter spectant quam externa splendentia ac pellucentia ab internis, quae sunt usus, ex quibus illis sunt ipsa voluptas et jucunditas, quae in se sunt faustitas et felicitas caeli. Sors contraria est illis, qui spectaverunt divitias et opes solum propter illas et propter se, ita propter externa et non simul interna; ita secundum apparentias, et non secundum essentias illarum: illi dum exuunt illas, quod fit dum moriuntur, induunt interna illarum; quae quia non spiritualia sunt, non possunt esse nisi quam infernalia; nam sive unum sive alterum inest, non potest utrumque simul; unde pro divitiis sunt illis egestates, et pro opibus miseriae. [11.] Per usus intelliguntur non solum necessaria vitae, quae se referunt ad victum, amictum et habitationem pro se et suis, sed etiam intelligitur bonum patriae, bonum societatis, et bonum concivis. Tale bonum est negotiatio, cum illa est amor finalis, ac pecunia amor medius inserviens, modo negotiator defraudationes et malas artes ut peccata fugit et aversatur. Aliter cum pecunia est amor finalis, ac negotiatio amor medius inserviens; nam hoc est avaritia, quae est radix malorum (de qua videatur Luc. xii. 15, et parabola de illa, vers. 16-21).


 


(2) 直訳


(iv.) Quod temporariorum ac aeternorum conjunctio apud hominem sit Divina Domini Providentia.― (iv.) 「人間のもとの一時的なものの、そして永遠のものの結合が主の神的な摂理であること」―


Sed haec quia non in primam intellectus perceptionem possunt cadere, nisi prius redigantur in ordinem, ac secundum illum evolvantur et demonstrentur, quare hic erit illorum ordo: しかし、これらは理解力の最初の知覚の中に落ち込むことができないので、前もって順序の中に(=正しく)整えられないなら、そしてそれらにしたがって説明され、示される、それゆえ、ここにそれらの順序で存在する(未来)
(i.) Quod ex Divina Providentia sit, quod homo per mortem exuat naturalia ac temporaria, ac induat spiritualia ac aeterna.
 (i.)  神的な摂理からであること、人間が死によって自然的なものと一時的なものを脱ぐ(捨てる)こと、そして霊的なものと永遠なものを着る(まとう)こと。


(ii.) Quod Dominus per Divinum suam Providentiam conjungat Se naturalibus per spiritualia, ac temporariis per aeterna, secundum usus. (ii.) 主はご自分の神的な摂理によってご自分自身を霊的なものによって自然的なものに、そして永遠なものによって一時的なものを結合されること、役立ちにしたがって。


(iii.) Quod Dominus conjugat Se usibus per correspondentias, et sic per apparentias secundum confirmationes ab homine. (iii.) 主はご自分自身を役立ちに対応によって結合されること、またこのように人間による確信にしたがって外観によって。


(iv.) Quod talis conjunctio temporariorum ac aeternorum sit Divina Providentia. (iv.) このような一時的なものと永遠なものの結合が神的な摂理であること。


 


Sed haec mittentur in clariorem lucem per explicationes. しかし、これらはより明るい光の中に、説明によって送られる(未来)


[2.] Primum: [2.] 第一に:


Quod ex Divina Providentia sit quod homo per mortem exuat naturalia et temporaria, ac induat spiritualia ac aeterna. 「人間が死によって自然的なものと一時的なものを捨て、そして霊的なものと永遠なものをまとうのは、神的な摂理からであること」


Naturalia et temporaria sunt extrema ac ultima, in quae homo primum intrat, quod fit cum nascitur, ob causam ut dein possit introduci in interiora et superior; 自然的なものと一時的なものは最外部のものと最外部のもの(最後のもの)である、それらの中に人間は最初に入る、そのことは生まれたとき生じる、理由のために、その後、内的なものと上のものの中に導き入れられることができるために。


extrema enim ac ultima sunt continentia; というのは、最外部のものと最外部のもの(最後のもの)は容器であるから。


et haec sunt in naturali mundo. また、これらは自然界の中にある。


Inde est quod nullus angelus et spiritus immediate creatus sit, sed quod omnes illi primum nati sint homines, et sic introducti; ここからである、天使と霊はだれも直接に創造されないこと、しかし、すべての者は、彼らは人間に生まれた、またこうして導き入れられる。


inde illis sunt extrema ac ultima, quae in se sunt fixa et stata; ここから、彼らに最外部のものと最外部のもの(最後のもの)がある、それらは本質的に固定したものと不変のものである。


intra quae et a quibus interiora in nexu possunt contineri. それらの内部にまたそれらから、内的なものは結びつき(関係)の中で保たれる(含まれる)とができる。


[3.] Sed homo primum induit crassiora naturae; [3.] しかし、人間は最初に自然のさらに粗悪なものを着る。


ejus corpus ex illis est; それらから彼の身体がある。


sed haec per mortem exuit, ac retinet puriora naturae, quae proxima spiritualibus sunt, et haec sunt tunc ejus continentia. しかし、これらを死によって脱ぐ(捨てる)、そして自然のさらに純粋なものを保持する、それらは霊的なものに最も近いものである、これらがその時、彼の容器である。


Praeterea in extremis seu ultimis sunt omnia interioria seu superiora simul, ut prius in suis locis ostensum est; 加えて(さらに)、最外部のものまたは最外部のもの(最終のもの)中に内的なまたは上のものすべてのものが同時にある、前にその個所に示されているように。


quare omnis operatio Domini est a primis et ultimis simul, ita in pleno. 主のすべての働きは、最初と最後のものから同時であるので、このように(したがって)満ちている(完全である)


Sed quia extrema ac ultima naturae non possunt recipere spiritualia ac aeterna, ad quae mens humana formata est, sicut illa in se sunt, et tamen homo natus est ut fiat spiritualis ac vivat in aeternum, ideo homo illa exuit, et retinet modo naturalia interiora, quae spiritualibus et caelestibus conveniunt et concordant, ac illis inserviunt pro continentibus; しかし、自然の最外部と最後のものは霊的なものと永遠なものを受け入れることができないので、それへ人間の心は形作られている、それらが本質的に存在するように、またそれでも人間は霊的になり、そして永遠に生きるように生まれている、それゆえ、人間はそれらを脱(捨てる)、また内的な自然的なものだけを保持する、それらは霊的なものと天的なものに一致し(似合う)、一致する(調和する)そしてそれらに容器として仕える。


hoc fit per rejectionem temporariorum et naturalium ultimorum, quae est mors corporis. このことは一時的なものと自然的な最外部のものの捨てることによって生じる、それは身体の死である。


 


(3) 訳文


220.  (iv.) 「人間のもとの一時的なものと永遠のものの結合が主の神的な摂理であること」―


 しかし、これらは前もって順序正しく整えられ、そしてそれらにしたがって説明され、示されないなら、理解力の最初の知覚の中に落ち込むことができないので、それゆえ、ここに次の順序で〔示すことに〕する。


 (i.) 人間が死によって自然的なものと一時的なものを捨て、そして霊的なものと永遠なものをまとうのは、神的な摂理からであること。


 (ii.) 主はご自分の神的な摂理によって、役立ちにしたがって、ご自分自身を霊的なものによって自然的なものに、そして永遠なものによって一時的なものを結合されること。


 (iii.) 主は、ご自分自身を対応によって役立ちに、またこのように人間による外観の確信にしたがって結合されること。


 (iv.) このような一時的なものと永遠なものの結合が神的な摂理であること。


 


 しかし、これらを説明によって明るい光の中に送り出そう。


[2.] 第一に:「人間が死によって自然的なものと一時的なものを捨て、そして霊的なものと永遠なものをまとうのは、神的な摂理からであること」


 自然的なものと一時的なものは最外部のものと最後のものであり、それらの中に人間は最初に入り、そのことは生まれたとき生じるが、その理由は、その後、内的なものと上のものの中に導き入れられることができるためである。というのは、最外部のものと最後のものは容器であり、これらは自然界の中にあるるから


 ここから、天使と霊はだれも直接に創造されない、しかし、人間に生まれたすべての者は、こうして導き入れられるのである。ここから、彼らに最外部のものと最後のものがあり、それらは本質的に固定したものと不変のものである。それらの内部にまたそれらから、内的なものは結びつきの中に保たれることができる。


[3.] しかし、人間は最初に自然の粗悪なものを着、それらから彼の身体がある。しかし、これらを死によって脱ぎ捨て、そして霊的なものに最も近いものである自然の純粋なものを保持し、それらがその時、彼の容器である。加えて、最外部のものまたは最終のものの中に内的なまたは上のもののすべてのものが、前にその個所に示されているように、同時に存在する。主のすべての働きは、最初と最後のものから同時であるので、このように完全である。しかし、自然の最外部と最後のものは、人間の心がそれへと形作られている霊的なものと永遠なものを、それらが本質的に存在するように受け入れることができないので、またそれでも人間は霊的になり、そして永遠に生きるように生まれているので、それゆえ、人間はそれらを脱ぎ捨て、また、霊的なものと天的なものに一致し、調和し、そしてそれらに容器として仕える内的な自然的なものだけを保持する。このことは一時的なものと自然的な最外部のものの捨てることによって生じる、それは身体の死である。