原典講読『神の摂理』 217(~[3.])

 

(1) 原文


217.  Nunc tria illa momenta per se illustranda sunt. Primo: Quod honores et opes sint benedictiones, et quod sint maledictiones. Communis experientia testatur, quod tam pii quam impii, sive tam justi quam injusti, hoc est, tam boni quam mali, in dignitatibus et opibus sint; et tamen a nemine negari potest, quin impii et injusti, hoc est, mali in infernum veniant, ac pii et justi, hoc est, boni in caelum. Quoniam hoc verum est, sequitur quod dignitates et divitiae, seu honores et opes, sint vel benedictiones vel maledictiones, et quod apud bonos sint benedictiones, et quod apud malos sint maledictiones. In opere De Caelo et Inferno, Londini, anno 1758, edito (n. 357-365), ostensum est, quod tam divites quam pauperes, et tam magni quam parvi, in caelo sint, et quoque in inferno; ex quo patet, quod dignitates et divitiae apud illos qui in caelo sunt, in mundo fuerint benedictiones, et quod apud illos qui in inferno sunt, in mundo fuerint maledictiones. [2.] Unde autem est, quod sint benedictiones, et unde est quod sint maledictiones, quisque potest, si modo aliquid de ea re ex ratione cogitat, scire; quod nempe sint benedictiones apud illos, qui non cor in illis ponunt, et quod sint maledictiones apud illos qui cor in illis ponunt. Cor ponere in illis, est se amare in illis, et cor non ponere in illis, est usus et non se amare in illis. Quid et quale discrimen inter binos illos amores est, supra (n. 215) dictum est: quibus addendum est, quod dignitates et opes quosdam seducant, et quosdam non seducant: seducunt dum excitant amores proprii hominis, qui est amor sui, qui quod sit amor inferni, qui vocatur diabolus, supra etiam dictum est; at non seducunt, dum illum amorem non excitant. [3.] Quod tam mali quam boni evehantur ad honores, et promoveantur ad opes, est quia mali aeque ac boni usus faciunt, sed mali propter honores et lucra suae personae, at boni propter honores et lucra ipsius rei; hi spectant honores et lucra rei, ut causas principales, ac honores et lucra suae personae ut causas instrumentales; mali autem spectant honores et lucra personae ut causas principales, ac honores et lucra rei ut causas instrumentales. Sed quis non videt, quod persona, ejus functio et honor, sit propter rem, quam administrat, et non vicissim? Quis non videt, quod judex sit propter justitiam, magistratus propter rem communem, et rex propter regnum, et non vicissim? Quare etiam quisque in dignitate et honore, secundum leges regni, est secundum rei dignitatem, in cujus functione est: et quod discrimen sit sicut inter principale et instrumentale? Ille qui honorem rei sibi seu suae personae tribuit, apparet in mundo spirituali, dum id repraesentatur, sicut homo inversus corpore, pedibus sursum et capite deorsum. [4.] Secundo: Quod dignitates et opes, quando sunt benedictiones, sint spirituales ac aeternae; et quod quando sunt maledictiones, sint temporariae et caducae. Dignitates et opes in caelo sunt sicut in mundo, nam sunt ibi regimina, et inde administrationes et functiones, et quoque sunt negotiationes, et inde opes, quoniam sunt societates et coetus. Universum caelum distinctum est in bina regna, quorum unum vocatur regnum caeleste, alterum regnum spirituale; et unumquodvis regnum in innumeras societates, majores et minores, quae omnes et in quibus omnes secundum differentias amoris et inde sapientiae, ordinatae sunt; societates regni caelestis secundum differentias amoris caelestis, qui est amor in Dominum; et societates regni spiritualis secundum differentias amoris spiritualis, qui est amor erga proximum. Quia tales societates sunt, et omnes qui in illis sunt, fuerunt homines in mundo, et inde apud se retinent amores quos in mundo habuerunt, cum differentia quod illi tunc spirituales sint, et quod ipsae dignitates et opes sint spirituales in regno spirituali, ac caelestes in regno caelesti; consequenter quod illis dignitates et opes prae aliis sint, quibus amor et sapientia prae aliis sunt, qui sunt, quibus dignitates et opes fuerunt benedictiones in mundo. [5.] Ex his constare potest, quales sunt dignitates et opes spirituales, quod sint rei et non personae. Persona quidem [1]quae in dignitate ibi est, in magnificentia et gloria est, qualis est regum in terris; sed usque non spectant ipsam dignitatem ut aliquid, sed usus, in quorum administratione et functione sunt. Recipiunt quidem honores, quisque suae dignitatis, at ipsi non tribuunt sibi illos, sed ipsis usibus; et quia omnes usus sunt a Domino, tribuunt illos Domino, a quo: tales itaque sunt dignitates et opes spirituales, quae aeternae sunt. [6.] Aliter vero fit illis, quibus dignitates et opes in mundo fuerunt maledictiones; hi quia illas sibi tribuerunt, et non usibus, et quia non voluerunt quod usus dominarentur super illos, sed illi super usus, quos reputaverunt ut usus, quantum suo honori et suae gloriae inserviverunt, ideo in inferno sunt, et ibi vilia mancipia, in contemptu et miseria; quare quia dignitates et opes illae pereunt, dicuntur temporariae et caducae. De his et illis ita docet Dominus,


 


“Ne reponite vobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea corrumpit, et ubi fures perfodiunt et furantur: recondite autem vobis thesauros in caelo, ubi neque aerugo neque tinea corrumpit, et ubi fures non perfodiunt, neque furantur; nam ubi est thesaurus vester,..etiam est cor vestrum” (Matth. vi. 19-21).


 


[7.] Tertio: Quod dignitates et opes quae sunt maledictiones, respective ad dignitates et opes quae sunt benedictiones, sint sicut non aliquid ad omne; et sicut quod non in se est, ad id quod in se est. Omne quod perit, et non fit aliquid, intus in se non est aliquid, est quidem extus aliquid, immo apparet sicut multum, et quibusdam sicut omne, quamdiu durat, sed non intus in se. Est sicut superficies, intra quam non est aliquid; et est sicut persona theatri in regia veste, dum ludus finitur: at quod manet in aeternum, id in se perpetuo est aliquid, ita omne; et quoque Est, quia non desinit esse.


@1 quae (cum Doctore Tafel) pro “qui”


 


(2) 直訳


Nunc tria illa momenta per se illustranda sunt. そこでこれらの三つの段階がそれ自体から(単独に☆)説明されなければならない。


per seは「独力で、単独に」という熟語ですが、ここは「別々に」と意訳するのがふさわしいようです。


Primo: 第一に:


Quod honores et opes sint benedictiones, et quod sint maledictiones. 「名誉と富は祝福であること、また呪いであること」


Communis experientia testatur, quod tam pii quam impii, sive tam justi quam injusti, hoc est, tam boni quam mali, in dignitatibus et opibus sint; 一般の(普通の)験が証言する、不信心な者と同様に☆敬虔な者が、あるいは不正な者と同様に正しい者が、すなわち、悪い者と同様に善い者が、地位と富の中にあること。


tam A quam Bの意味は「Bと同様にAは」「Bと同じくAは」であり、通常Aが強調されます。しかし、この逆にBが強調されている例もありました(ここがそれに該当するでしょう)。どちらとも言えませんので、文脈で訳してください。ぼやかして「ABも」と訳しておけば無難です。


et tamen a nemine negari potest, quin impii et injusti, hoc est, mali in infernum veniant, ac pii et justi, hoc est, boni in caelum. またそれでも、だれによっても否定されることができない、不信心なものと不正な者でなくては、すなわち、悪い者が地獄にやって来る、そして敬虔な者と正しい者が、すなわち、善い者が天界に。


Quoniam hoc verum est, sequitur quod dignitates et divitiae, seu honores et opes, sint vel benedictiones vel maledictiones, et quod apud bonos sint benedictiones, et quod apud malos sint maledictiones. このことが真実であるので、~ということになる、地位と裕福は、すなわち、名誉と富は、あるいは祝福である、あるいは呪い、また善い者のもとで祝福であること、また悪い者のもとで呪いであること。


In opere De Caelo et Inferno, Londini, anno 1758, edito (n. 357-365), ostensum est, quod tam divites quam pauperes, et tam magni quam parvi, in caelo sint, et quoque in inferno; 著作『天界と地獄』、ロンドン、1758年出版の中で(357-365)、示されている、富める者も☆貧しい者も☆、また高位の者も劣る者も、天界の中にいること、そしてまた地獄の中に。


前記tam A quam B参照。


ex quo patet, quod dignitates et divitiae apud illos qui in caelo sunt, in mundo fuerint benedictiones, et quod apud illos qui in inferno sunt, in mundo fuerint maledictiones. そのことから明らかである、地位と裕福()彼らのもとで、天界の中にいる者、世の中で祝福であった、また彼らのもとで、地獄の中にいる者、世の中で呪いであったこと。


[2.] Unde autem est, quod sint benedictiones, et unde est quod sint maledictiones, quisque potest, si modo aliquid de ea re ex ratione cogitat, scire; [2.] けれども、どこからであるか、祝福であること、またどこからであるか、呪いであること、だれでもできる、もし単にそれらの事柄について何らかのものを理性から考えるなら、知ること。


quod nempe sint benedictiones apud illos, qui non cor in illis ponunt, et quod sint maledictiones apud illos qui cor in illis ponunt. すなわち、彼らのもとで祝福であること、心を☆それらの中に置かない者、また彼らのもとで呪いであること、心をそれらの中に置く者。


まったく初級の注釈です。第三変化の中性名詞の主格形と対格形は同じです(cor)


Cor ponere in illis, est se amare in illis, et cor non ponere in illis, est usus et non se amare in illis. 心をそれらの中に置くことは、それらの中で自分自身を愛することである、またそれらの中に置かないことは、それらの中で自分自身でなく、役立ちを愛することである。


Quid et quale discrimen inter binos illos amores est, supra (n. 215) dictum est: これらの二つの愛の間の相違が何でどんなものかは、上に(215)言われている。


quibus addendum est, quod dignitates et opes quosdam seducant, et quosdam non seducant: それらに言いたされなければならない、地位と富はある者を惑わすこと、またある者を惑わさない。


seducunt dum excitant amores proprii hominis, qui est amor sui, qui quod sit amor inferni, qui vocatur diabolus, supra etiam dictum est; 人間のプロプリウムの愛を刺激する(かきたてる)、惑わす、それは自己愛である、それが地獄の愛であることは、それは悪魔と呼ばれる、上にもまた言われている。


at non seducunt, dum illum amorem non excitant. しかし、惑わさない、その愛を刺激しない(かきたてない)時。


[3.] Quod tam mali quam boni evehantur ad honores, et promoveantur ad opes, est quia mali aeque ac boni usus faciunt, sed mali propter honores et lucra suae personae, at boni propter honores et lucra ipsius rei; [3.] 悪い者も善い者も名誉へ高められること、また富へ進められる、悪い者は善い者と等しく、役立ちを行なうからである、しかし、悪い者は自分の人物の名誉と利益のために、しかし、善い者は事柄そのものの名誉と利益のために。


hi spectant honores et lucra rei, ut causas principales, ac honores et lucra suae personae ut causas instrumentales; これらの者は事柄の名誉と利益に目を向ける(眺める)、主要な理由(原因)として、そしてその人物の名誉と利益を手段となる理由(原因)として。


mali autem spectant honores et lucra personae ut causas principales, ac honores et lucra rei ut causas instrumentales. しかしながら、悪い者は人物の名誉と利益を主要な理由として眺める(目を向ける)、そして事柄の名誉と利益を手段となる理由(原因)として。


Sed quis non videt, quod persona, ejus functio et honor, sit propter rem, quam administrat, et non vicissim? しかし、だれが見ないか? 人物は、彼の職務と名誉は、事柄のためにあること、それを執行する、また逆ではない。


Quis non videt, quod judex sit propter justitiam, magistratus propter rem communem, et rex propter regnum, et non vicissim? だれが見ないか? 裁判官は公正(正義)のためであること、行政長官は公共の事柄ののため、また王は王国のため、また逆ではない。


Quare etiam quisque in dignitate et honore, secundum leges regni, est secundum rei dignitatem, in cujus functione est: それゆえ、さらにまた、地位と名誉の中のそれぞれの者は、王国の法律にしたがって、事柄の地位(尊厳)にしたがっている、彼の職務の中にいる。


et quod discrim sit sicut inter principale et instrumentale? また、相違が主要なものと手段となるものの間のようである?


Ille qui honorem rei sibi seu suae personae tribuit, apparet in mundo spirituali, dum id repraesentatur, sicut homo inversus corpore, pedibus sursum et capite deorsum. 彼は、事柄の名誉を自分自身に、または自分の人物に帰する者、霊界の中で見られる、それが表象される時、身体を逆にした(=さかさまにした)間のように、足で上方に、また頭で下方に。


 


(3) 訳文


217. そこで、これらの三つの段階が別々に説明されなければならない。


第一に:「名誉と富は祝福であること、また呪いであること」


 普段の験が、敬虔な者も不信心な者も、あるいは正しい者も不正な者も、すなわち、善い者も悪い者も、地位と富の中にあることを証言している。またそれでも、だれによっても、不信心なものと不正な者、すなわち、悪い者でなくては地獄にやって来ることはなく、そして敬虔な者と正しい者が、すなわち、善い者が天界にやって来ることは否定されることができない。このことが真実であるので、地位と裕福は、すなわち、名誉と富は、祝福であるかあるいは呪いであり、また善い者のもとで祝福であり、悪い者のもとで呪いであることがいえる。


  ロンドンで1758年に出版された著作『天界と地獄』の中で、富める者も貧しい者も、また高位の者も劣る者も、天界の中に、そしてまた地獄の中にいることが示されている(357-365)。そのことから、地位と富は、天界の中にいる者のもとで、世では祝福であったこと、また地獄の中にいる者のもとで、世では呪いであったことが明らかである。


[2.] けれども、祝福であることがどこからか、また呪いであることがどこからか、だれでも、それらの事柄について何らかのものを理性から考えるだけで、知ることできる。すなわち、心をそれらの中に置かない者のもとで祝福であること、また心をそれらの中に置く者のもとで呪いであることである。心をそれらの中に置くことは、それらの中で自分自身を愛することであり、またそれらの中に置かないことは、それらの中で自分自身でなく、役立ちを愛することである。これらの二つの愛の間の相違が何であり、どんなものかは、前に言われている(215)。それらに、地位と富はある者を惑わし、またある者を惑わさないことを言いたされなければならない。人間の自己愛であるプロプリウムの愛を刺激する、惑わし、それが悪魔と呼ばれる地獄の愛であることは、前にもまた言われている。しかし、その愛を刺激しない時、惑わさない。


[3.] 悪い者も善い者も名誉へ高められ、また富へと進められるのは、悪い者は善い者と等しく、役立ちを行なうからである、しかし、悪い者は自分という人物の名誉と利益のために、しかし、善い者は事柄そのものの名誉と利益のためにである。これらの者は、事柄の名誉と利益を主要な理由として、そしてその人物の名誉と利益を手段となる理由として、それらに目を向ける。しかしながら、悪い者は人物の名誉と利益を主要な理由として、そして事柄の名誉と利益を手段となる理由として、それらに目を向ける


 しかし、人物は、彼の職務と名誉は、執行する事柄のためにあり、またその逆ではないことを、だれが見ないか? 裁判官は公正のため、行政長官は公共の事柄ののため、また王は王国のためにあり、また逆ではないことを、だれが見ないか? それゆえ、さらにまた、地位と名誉の中のそれぞれの者は、王国の法律にしたがって、事柄の地位(尊厳)にしたがって、彼の職務の中にいる。また、主要なものと手段となるものの間のような相違がある〔ことをだれが見ないか〕?


 事柄の名誉を自分自身に、または自分という人物に帰する者は、霊界の中で、それが表象される時、足を上に頭を下にして、身体をさかさまにした人間のように見られる。

コメントを残す