原典講読「神の摂理』 212, 213

 

(1) 原文


212.  Quis non Fortunam nominat? et quis non agnoscit illam, quia illam nominat, et quia aliquid de illa ab experientia scit? Sed quis scit quid illa? Quod sit aliquid, quia est et quia datur, non negari potest; et non potest aliquid esse et dari absque causa; sed causa hujus alicujus seu fortunae ignoratur. Ne autem negetur ex sola ignorata causa, sume talos aut chartulas lusorias, et lude, aut consule ludificatores; quis horum negat fortunam? hi enim cum illa et haec cum illis mirabiliter ludunt. Quis potest contra illam, si obnixa est, agere? Ridetne tunc prudentiam et sapientiam? Estne dum volvis talos et versas chartulas, sicut illa sciat et disponat volutiones et versationes poplitum manus, ad favendum uni plus quam alteri ex quadam causa? Num causa potest aliunde dari, quam ex Divina Providentia in ultimis, ubi illa per constantias et inconstantias cum prudentia humana mirifice agit, et simul se occultat? [2.] Quod gentiles olim Fortunam agnoverint, et templum ei struxerint, etiam Itali Romae, notum est. De hac Fortuna, quae est, ut dictum, Divina Providentia in ultimis, multa scire datum est quae non licet manifestare: ex quibus mihi patuit, quod non sit illusio mentis, nec ludificatio naturae, nec aliquid absque causa, hoc enim non est aliquid, sed quod sit testificatio ocularis, quod Divina Providentia sit in singularissimis cogitationum et actionum hominis. Cum Divina Providentia datur in singularissimis rerum tam vilium et levium, quid non in singularissimis rerum non vilium et levium, quae sunt res pacis et belli in mundo, ac res salutis et vitae in caelo?


 


(2) 直訳


Quis non Fortunam nominat? だれが運(運命の神、偶然の神☆)を名前を上げないか(のことを言わないか)


[2.]の記事参照。


et quis non agnoscit illam, quia illam nominat, et quia aliquid de illa ab experientia scit? また、だれがそれを認めないか? それを前を上げる(のことを言う)ので、またそれについて経験から何らかのものを知っているので。


Sed quis scit quid illa? しかし、だれが知っている、それが何か?


Quod sit aliquid, quia est et quia datur, non negari potest; 何らかのものがあることは、存在する☆ので、また存在する☆ので、否定されることができない。


daturは「存在する」という意味で、sumと同じになっていまいます。原形はdoであり、「与える」から「与えられる」→「もたらされる」→「存在する」となります。ここは「与えられる」と訳しておきましょう。


et non potest aliquid esse et dari absque causa; また、何らかのものは原因(理由)しに存在することと存在すること(与えられること)はできない。


sed causa hujus alicujus seu fortunae ignoratur. しかし、あるもののまたは運のこの原因は知れらない。


Ne autem negetur ex sola ignorata causa, sume talos aut chartulas lusorias, et lude, aut consule ludificatores; しかしながら、知られない〔という〕理由(原因)けから否定されないように、サイコロまたはトランプ(直訳:遊びのカード)を取れ、また遊べ、または賭けごとをする者に助言を求めよ(諮れ)


quis horum negat fortunam? だれがこれらの運を否定するか?


hi enim cum illa et haec cum illis mirabiliter ludunt. というのは、彼らはこれら〔運〕と、またそれらは彼らと不思議に遊ぶから。


Quis potest contra illam, si obnixa est, agere? だれがそれ〔運〕に反して、もし、頑固なものがあるなら、なし遂げることができるか?☆


わかりづらい訳となっていますが「運に逆らえない」ということです。


Ridetne tunc prudentiam et sapientiam? その時、嘲笑しないか? 思慮と知恵を。


Estne dum volvis talos et versas chartulas, sicut illa sciat et disponat volutiones et versationes poplitum manus, ad favendum uni plus quam alteri ex quadam causa? 存在しないか? あなたがサイコロを振り(転がす)、あなたがカルタ(カード)をめくる(ひっくり返す)時、それらを知って、配列するように、手の手首の回転とひねりを、ある理由(原因)からある者に好意を持つように向けて、他の者よりも。


Num causa potest aliunde dari, quam ex Divina Providentia in ultimis, ubi illa per constantias et inconstantias cum prudentia humana mirifice agit, et simul se occultat? 理由(原因)は他のところから与えられることができるか? 最外部における(最終的なものでの)神的な摂理から以外に、そこにそれ〔摂理〕は不変なものと変化するものによって、人間の思慮とともに不思議な方法で働く、また同時にそれ自体を隠す。


[2.] Quod gentiles olim Fortunam agnoverint, et templum ei struxerint, etiam Itali Romae, notum est. [2.] 昔、異邦人たちは運命の女神☆を認めており、またそれに神殿を建築したこと、ローマのイタリア人もまた、知られている。


大文字なのでローマ神話のフォルトゥーナ(Fortuna)、「運命の女神」ですね。


De hac Fortuna, quae est, ut dictum, Divina Providentia in ultimis, multa scire datum est quae non licet manifestare: この運命の女神について、それは、言われたように、最外部における(最終的なものでの)的な摂理である、多くのものを知ることが与えられた、それを示すことは許されていない。


ex quibus mihi patuit, quod non sit illusio mentis, nec ludificatio naturae, nec aliquid absque causa, hoc enim non est aliquid, sed quod sit testificatio ocularis, quod Divina Providentia sit in snigularissimis cogitationum et actionum hominis. それらから私に明らかになった、心の幻覚でないこと、自然の幻影でもない、理由(原因)なしの何らかのものでもない、というのはこれは何ものでもないから、しかし、目に見える証明であること、神的な摂理は人間の思考の行動の最も個々のものの中にあること。


Cum Divina Providentia datur in singularissimis rerum tam vilium et levium, quid non in singularissimis rerum non vilium et levium, quae sunt res pacis et belli in mundo, ac res salutis et vitae in caelo? 神的な摂理が最も個々の事柄の中に存在するとき、このように卑しい(価値のない)また軽い(軽微な)の、卑しい(価値のない)また軽い(軽微な)のでない、最も個々の事柄の中に何がないか? それらは世の中の平和と戦争の事柄である、そして天界の中の救いといのちの事柄。


 


(3) 訳文


212.  だれが運(運命の女神)のことを言わないか? また、そのことを言)ので、またそれについて経験から何らかのものを知っているので、だれがそれを認めないか? しかし、それが何であるか、だれが知っているのか? 何らかのものがあることは、存在するので、また与えられるので、否定されることができない。また、何らかのものは原因しに存在し、与えられることはできない。しかし、あるもののまたは運のその原因は知れらない。


 しかしながら、原因が知られないというけで否定されないように、サイコロまたはトランプを取り、遊べ、または賭けごとをする者に助言を求めよ。だれがこれらの運を否定するか? というのは、彼らは運と遊び、また運も彼らと不思議に遊ぶから。だれがその運に反して、もし、逆らうものがあるなら、なし遂げることができるか? その時、思慮と知恵を嘲笑しないか?。あなたがサイコロを振り、カードをめくる時、ある原因からある者が他の者よりも好運が向くの、手の手首の回転とひねりを知って、配列するように、〔その運が〕存在しないか? 原因が、最外部における神的な摂理から以外の他のところから与えられることができるか? そこでは、その摂理は不変なものと変化するものによって、人間の思慮とともに不思議な方法で働き、また同時にそれ自体を隠している。


[2.] Quod gentiles olim Fortunam agnoverint, et templum ei struxerint, etiam Itali Romae, notum est. [2.] 昔、異邦人たちは運命の女神☆を認めており、イタリア人もまたローマでその神殿を建築したことが知られている。この運命の女神は、いま言われたように、それは最外部における的な摂理であり、それについて多くのものを知ることが与えられたが、それを示すことは許されていない。それらから、心の幻覚でなく、自然の幻影でもなく、原因のない何らかのものでもなく、というのはこれは何ものでもないから、しかし、目に見える証明であり、神的な摂理は人間の思考の行動の最も個々のものの中にあることが私に明らかになった。


 神的な摂理が、このように価値のない、また軽微な最も個々の事柄の中に存在するとき、世の中の平和と戦争の事柄、そして天界の中の救いといのちの事柄が、その最も個々の事柄の中に価値のない軽微なものでない何があるのか? 〔そこには必ずや神的な摂理がある〕


 


(1) 原文


213.  Sed scio, quod prudentia humana ferat rationale plus in suas partes, quam Divina Providentia in suas; ex causa, quia haec non apparet, et illa apparet. Facilius potest recipi, quod unica Vita sit, quae Deus, et quod omnes homines recipientes vitae sint ab Ipso, ut multis prius ostensum est, et hoc tamen idem est, quia prudentia est vitae. Quis non ratiocinando loquitur pro propria prudentia et pro natura, dum ex naturali seu externo homine? At quis non ratiocinando loquitur pro Divina Providentia et pro Deo, dum ex spirituali seu interno homine? Sed quaeso, (dico ad naturalem hominem,) scribe libros, et imple illos argumentis plausibilibus, probabilibus et verosimilibus in tuo judicio solidis, unum pro propria prudentia, alterum pro natura, et postea da illos alicui angelo in manum, ac scio quod haec pauca subscripturus sit, Sunt omnia apparentiae et fallacia.


 


(2) 直訳


Sed scio, quod prudentia humana ferat rationale plus in suas partes, quam Divina Providentia in suas; しかし、私は知っている、人間の思慮は自分の側で☆さらに理性的であること、神的な摂理よりも、その〔側〕で。


熟語in suas partesは「自分の側で」であり、これでわかると思います。parsはここでは「部分」「方」「領域」といった意味です。


ex causa, quia haec non apparet, et illa apparet.  理由から、なぜなら、これ〔後者〕は見られない、またそれは〔前者〕は見られるからである。


Facilius potest recipi, quod unica Vita sit, quae Deus, et quod omnes homines recipientes vitae sint ab Ipso, ut multis prius ostensum est, et hoc tamen idem est, quia prudentia est vitae. さらに容易に受け入れられることができる、唯一のいのちがあること、それは神〔である〕、またすべての人間はその方から()いのちを受け入れるものであること、前の多くのもので示されているように、またこのことはそれでもなお同じ(こと)ある、思慮はいのちのものであるので。


Quis non ratiocinando loquitur pro propria prudentia et pro natura, dum ex naturali seu externo homine? だれが推論して話さないか? プロプリウムの思慮のために(賛成して、味方して)と自然のために(賛成して、味方して)、自然的なまたは外なる人から〔推論して話す〕時。


At quis non ratiocinando loquitur pro Divina Providentia et pro Deo, dum ex spirituali seu interno homine? しかし、だれが推論して話さないか? 神的な摂理のために(賛成して、味方して)と神のために(賛成して、味方して)、霊的なまたは内なる人から〔推論して話す〕時。


Sed quaeso, (dico ad naturalem hominem,) scribe libros, et imple illos argumentis plausibilibus, probabilibus et verosimilibus in tuo judicio solidis, unum pro propria prudentia, alterum pro natura, et postea da illos alicui angelo in manum, ac scio quod haec pauca subscripturus sit, Sunt omnia apparentiae et fallacia. しかし、どうぞ(お願いします)(私は自然的な人間に言う)、本を書け、またそれをもっともらしい、証明できる、ありそうな論証で満たせ、あなたのしっかりした判断の中で、一つをプロプリウムの思慮のために(賛成して、味方して)、もう一つを自然のために(賛成して、味方して)、またその後、それらをある天使に与えよ、手の中に、そして私は知る、これらのわずかなものが署名(下に書く、裏書する)されること、「すべてのものは外観であり、欺き(誤り)である」。


 


(3) 訳文


213.  しかし、私は、人間の思慮は自分の側で、神的な摂理の側よりも、さらに理性的であることを知っている。なぜなら、これ〔後者〕は見られない、またそれは〔前者〕は見られるという理由からである。


 唯一のいのちがあること、それは神であり、また、前の多くのもので示されているように、すべての人間はその方からいのちを受け入れるものであること、また、思慮はいのちのものであるので、このことはそれでも同じことであるは、容易に受け入れられることができる。プロプリウムの思慮のために、また自然のために、自然的なまたは外なる人から推論して話す時、だれが〔そのように〕推論して話さないか? しかし、神的な摂理のために、また神のために、霊的なまたは内なる人から推論して話す時、だれが〔そのように〕推論して話さないか?


 しかし、お願いしたい(私は自然的な人間に言っている)、本を書き、またあなたがしっかりした判断して、それをもっともらしい、証明できる、ありそうな論証で満たしてほしい。一つをプロプリウムの思慮のために、もう一つを自然のためにまたその後、それらをある天使の手に与えよ、そのとき私は、「すべてのものは外観であり、欺きである」と、このわずかなもの〔天使により〕裏書されることうを知っている。

原典講読「神の摂理』 214, 215(最初の部分)

 

QUOD DIVINA PROVIDENTIA SPECTET AETERNA,


 ET NON ALITER TEMPORARIA,


 QUAM QUANTUM CONCORDANT CUM AETERNIS.


神的な摂理は永遠のものに目を向けること、


また一時的なものと異なって、


永遠のものと一致しているかぎりを除いて☆


 


この表題がわかりづらくなっています。「神的な摂理は一時的なものには目を向けない、永遠のものと目的が一致するときなら、そのときにかぎり、一時的なものにも目を向ける」ということです。おわかりとは思いますが。



(1)
原文


214.  Quod Divina Providentia spectet aeterna, et non aliter temporaria, quam quantum unum faciunt cum aeternis in hoc ordine demonstrandum est:
  (i.) Quod temporaria se referant ad dignitates et divitias, ita ad honores et lucra, in mundo.


(ii.) Quod aeterna se referant ad honores et opes spirituales, quae sunt amoris et sapientiae, in caelo.


(iii.) Quod temporaria ac aeterna separentur ab homine, sed conjungantur a Domino.


(iv.) Quod temporariorum ac aeternorum conjunctio sit Divina Domini Providentia.


 


(2) 直訳


Quod Divina Providentia spectet aeterna, et non aliter temporaria, quam quantum unum faciunt cum aeternis in hoc ordine demonstrandum est: 神的な摂理は永遠のものに目を向ける(眺める)こと、また一時的なものと異なって、永遠のものと一つのものとなるかぎりを除いて、この順序で示されなくてはならない。
(i.) Quod temporaria se referant ad dignitates et divitias, ita ad honores et lucra, in mundo.
 (i.) 一時的なものは地位(威厳)と富に関係すること、このように名誉と利益に、世の中の。


(ii.) Quod aeterna se referant ad honores et opes spirituales, quae sunt amoris et sapientiae, in caelo. (ii.) 永遠のものは霊的な名誉と財産()に関係すること、それらは愛と知恵のものである、天界の中の。


(iii.) Quod temporaria ac aeterna separentur ab homine, sed conjungantur a Domino. (iii.) 一時的なものと永遠のものが人間により分離されること、しかし、主により結合される。


(iv.) Quod temporariorum ac aeternorum conjunctio sit Divina Domini Providentia. (iv.) 一時的なものの、そして永遠のものの結合が主の神的な摂理であること。


 


(3) 訳文


214.  神的な摂理は永遠のものに目を向け、また一時的なものには、永遠のものと一つのものとなるかぎり目を向けることが、次の順序で示されなくてはならない―


 (i.) 一時的なものは、世の中の地位と富に、このように名誉と利益に関係すること。


 (ii.) 永遠のものは、天界の中の愛と知恵のものである霊的な名誉と富に関係すること。


 (iii.) 一時的なものと永遠のものは人間により分離されるが、しかし、主により結合されること。


 (iv.) 一時的なものと永遠のものの結合が主の神的な摂理であること。


 


(1) 原文


215.  (i.) Quod temporaria se referant ad dignitates et divitias, ita ad honores et lucra in mundo. Sunt multa temporaria, sed usque omnia se referunt ad dignitates et divitias. Per temporaria intelliguntur illa quae vel cum tempore pereunt; vel quae cum vita hominis in mundo solum desinunt; per aeterna autem intelliguntur, quae non cum tempore, ita non cum vita in mundo pereunt et desinunt. Quoniam, ut dictum est, omnia temporaria se referunt ad dignitates et divitias, interest scire haec sequentia, nempe, Quid et unde dignitates et divitiae sunt: qualis amor illarum propter illas est, et qualis amor illarum propter usus: quod bini illi amores inter se distincti sint sicut infernum et caelum: quod discrimen illorum amorum aegre ab homine sciatur. Sed de singulis his distincte. [2.] Primo: Quid et unde dignitates et divitiae. Dignitates et divitiae fuerunt prorsus aliae antiquissimis temporibus, quam factae sunt postea successive. Dignitates antiquissimis temporibus non aliae fuerunt, quam quales sunt inter parentes et liberos; quae dignitates fuerunt dignitates amoris, plenae respectu et veneratione, non propter nativitatem ex illis, sed propter instructionem et sapientiam ex illis, quae est altera nativitas, in se spiritualis, quia erat spiritus illorum. Haec sola dignitas fuit antiquissimis temporibus, quia tunc habitarunt gentes, familiae, et domus seorsim, et non sub imperiis sicut hodie. Paterfamilias erat, apud quem illa dignitas erat. Haec tempora a veteribus dicta fuerunt saecula aurea. [3.] At post illa tempora successive invasit amor dominandi ex solo jucundo amoris illius; et quia tunc simul invasit inimicitia et hostilitas contra illos, qui non se submittere volebant, ex necessitate congregaverunt se gentes, familiae et domus in coetus, et sibi praefecerunt, quem principio vocabant judicem, et postea principem, et demum regem et imperatorem: et quoque tunc coeperunt se munire per turres, aggeres, et muros. Ex judice, principe, rege ac imperatore, ut a capite in corpus, invasit sicut contagium libido dominandi in plures, inde gradus dignitatum orti sunt, et quoque honores secundum illas; et cum illis amor sui, et fastus propriae prudentiae. [4.] Simile factum est cum amore divitiarum. Antiquissimis temporibus, quando gentes et familiae inter se distincte habitabant, non fuit alius amor divitiarum quam quod possiderent necessaria vitae, quae sibi comparaverunt per greges et armenta, perque agros, campos et hortos, ex quibus illis erat victus. Inter necessaria vitae illorum, erant etiam domus decorae, omnis generis utensilibus ornatae, et quoque vestes: in studio et opera omnium illorum, fuerunt parentes, liberi, famuli, ancillae, qui in domo. [5.] At postquam amor dominandi invasit, et hanc rempublicam destruxit, etiam amor possidendi opes ultra necessitates invasit, et crevit in fastigium, ut possidere omnium aliorum opes vellet. Sunt illi bini amores sicut consanguinei; qui enim vult dominari super omnia, vult etiam possidere omnia, nam sic omnes fiunt servi, et illi soli domini. Hoc patet manifeste ex illis in gente pontificia, qui dominatum suum exaltaverunt usque in caelum ad thronum Domini, super quo se posuerunt; quod etiam conquirant totius terrae opes, ac thesauros amplificent absque fine. [6.] Secundo: Qualis amor dignitatum et divitiarum propter illas est; et qualis amor dignitatum et divitiarum propter usus est. Amor dignitatum et honorum propter dignitates et honores, est amor sui, proprie amor dominandi ex amore sui, ac amor divitiarum et opum propter divitias et opes, est amor mundi, proprie amor possidendi aliorum bona quacunque arte. Amor autem dignitatum et divitiarum propter usus, est amor usuum, qui idem est cum amore proximi; nam id propter quod homo agit, est finis a quo, et est primum seu primarium, et reliqua sunt media et sunt secundaria. [7.] Quod ad amorem dignitatum et honorum propter illas, qui idem est cum amore sui, proprie cum amore dominandi ex amore sui, est amor proprii; et proprium hominis est omne malum: inde est, quod dicatur quod homo nascatur in omne malum, et quod hereditarium ejus non sit nisi quam malum. Hereditarium hominis est proprium ejus, in quo est, et in quod venit per amorem sui, et praecipue per amorem dominandi ex amore sui; nam homo, qui in illo amore est, non spectat nisi semet, et sic in proprium suum immergit suas cogitationes et affectiones. Inde est, quod amori sui insit amor malefaciendi. Causa est, quia non amat proximum, sed se solum; et qui se solum amat, non videt alios quam extra se, vel sicut viles, vel sicut nihili, quos contemnit prae se, quibus inferre malum nihili pendit. [8.] Ex eo est, quod qui in amore dominandi ex amore sui est, nihili pendat proximum defraudare, cum ejus uxore adulterari, illum blasphemare, vindictam contra illum usque ad necem spirare, in illum saevire, et similia alia. Hoc trahit homo ex eo, quod ipse diabolus non aliud sit, quam amor dominandi ex amore sui, cum quo conjunctus est, et a quo ducitur; et qui ducitur a diabolo, hoc est, inferno, ducitur in omnia illa mala; ac ducitur continue per jucunda istorum malorum. Inde est, quod omnes qui in inferno sunt, velint omnibus malefacere; at qui in caelo sunt, velint omnibus benefacere. Ex oppositione illa, existit id quod in medio est, in quo est homo, et est in illo sicut in aequilibrio, ut possit se vel ad infernum vel ad caelum vertere; et quantum favet malis amoris sui, tantum se convertit ad infernum; at quantum removet illa a se, tantum se convertit ad caelum. [9.] Datum est mihi sentire, quale et quantum est jucundum amoris dominandi ex amore sui. Missus sum in illum, cognoscendi causa; et fuit tale, ut excederet omnia jucunda quae in mundo sunt; erat jucundum totius mentis ab intimis ad ultima ejus, in corpore autem non aliter sentiebatur quam sicut volupe et lubens intumescente pectore; et quoque datum est sentire, quod ex illo jucundo sicut ex suo fonte scaturirent jucunda omnium malorum, ut adulterandi, vindicandi, defraudandi, blasphemandi, in genere malefaciendi. Simile jucundum etiam inest amori possidendi aliorum opes quacunque arte, et ex illo concupiscentiis, quae sunt derivations; sed tamen non in illo gradu, nisi sit conjunctus cum amore sui. Quod autem dignitates et divitias non propter illas, sed propter usus, attinet, non est amor dignitatum et divitiarum, sed amor usuum, cui dignitates et divitiae inserviunt pro mediis; hic amor est caelestis: sed de hoc plura in sequentibus. [10.] Tertio: Quod bini illi amores inter se distincti sint sicut infernum et caelum, patet a nunc dictis, quibus haec adjiciam: quod omnes qui in amore dominandi ex amore sui sunt, quoad spiritum in inferno sint, quicunque sint, sive magni sive parvi; et quod omnes qui in illo amore sunt, in amore omnium malorum sint, quae si non faciunt, usque in spiritu suo licita credunt, et inde corpore faciunt, quando non dignitas et honor, ac timor legis obstant: et quod plus est, amor dominandi ex amore sui intime in se recondit odium contra Deum, consequenter contra Divina quae ecclesiae sunt, ac imprimis contra Dominum. Si agnoscunt Deum, hoc faciunt solum ore; et si Divina ecclesiae, hoc faciunt ex timore jacturae honoris. Causa, quod ille amor intime recondat odium contra Dominum, est quia intime in illo amore est, quod velit esse Deus, se solum enim colit et adorat. Inde est, quod si quis illum honorat, usque eo, ut dicat quod ei Divina sapientia sit, et
quod sit numen orbis, illum corde amet. [11.] Aliter est cum amore dignitatum et divitiarum propter usus; hic amor est caelestis, quia, ut dictum est, est idem cum amore proximi. Per usus intelliguntur bona; et inde per facere usus intelligitur facere bona; et per facere usus seu bona, intelligitur servire aliis ac ministrare illis. Hi tametsi in dignitate et in opulentia sunt, usque dignitatem et opulentiam non spectant aliter quam ut media ad faciendum usus, ita ad serviendum et ad ministrandum. Hi sunt qui intelliguntur per haec Domini verba,


 


“Quisquis voluerit inter vos magnus fieri, esse debebit vester minister: et quisquis voluerit …. esse primus, esse debebit vester servus” (Matth. xx. 26, 27):



hi etiam sunt, quibus dominatio in caelo a Domino concreditur est enim illis dominatio medium faciendi usus seu bona, ita serviendi, et cum usus seu bona sunt fines seu amores, tunc non illi dominantur, sed Dominus, nam omne bonum est ab Ipso. [12.] Quarto: Quod discrimen illorum aegre ab homine sciatur, est quia plerique, qui in dignitate et in opulentia sunt, etiam usus faciunt, sed non sciunt num usus faciant propter se aut num propter usus; et eo minus, quia amori sui et mundi inest plus ignis et ardoris faciendi usus, quam illis qui non in amore sui et mundi sunt; sed priores faciunt usus propter famam aut propter lucrum, ita propter se; sed qui faciunt usus propter usus, seu bona propter bona, illi non a se faciunt illa sed a Domino. [13.] Discrimen inter illos aegre ab homine potest cognosci; ex causa, quia homo nescit, num ducatur a diabolo, vel num a Domino; ille qui ducitur a diabolo, usus facit propter se et mundum, at qui ducitur a Domino, usus facit propter Dominum et caelum; et omnes illi usus faciunt a Domino, qui fugiunt mala ut peccata, at omnes illi usus faciunt a diabolo, qui non fugiunt mala ut peccata; malum enim est diabolus, ac usus seu bonum est Dominus. Inde et non aliunde cognoscitur discrimen. Utrumque in externa forma apparet simile, sed in interna forma sunt prorsus dissimilia: unum est sicut aurum, in quo intus est scoria, at alterum sicut aurum in quo intus est purum aurum; et est unum sicut fructus arte factus, qui apparet in externa forma sicut fructus ex arbore, cum tamen est cera colorata, in qua intus est pulvis aut bitumen; at alterum sicut fructus nobilis, sapore et odore amoenus, in quo intus sunt semina.


 


(2) 直訳


(i.) Quod temporaria se referant ad dignitates et divitias, ita ad honores et lucra in mundo.― (i.) 一時的なものは地位(威厳)と富に関係すること、このように名誉と利益に、世の中の。―


Sunt multa temporaria, sed usque omnia se referunt ad dignitates et divitias. 多くの一時的なものがある、しかし、それでも、すべてのものは地位(威厳)と富に関係する。


Per temporaria intelliguntur illa quae vel cum tempore pereunt; 一時的なものによってそれらが意味される、それらはあるいは時間とともに滅びる。


vel quae cum vita hominis in mundo solum desinunt; あるいは、それらは世の中だけで人間のいのちとともに存在をやめる。


per aeterna autem intelliguntur, quae non cum tempore, ita non cum vita in mundo pereunt et desinunt. けれども、永遠のものによって意味される、それら時間とともにないもの、このように(したがって)、世の中のいのちとともに滅びず、存在をやめない。


Quoniam, ut dictum est, omnia temporaria se referunt ad dignitates et divitias, interest scire haec sequentia, nempe, Quid et unde dignitates et divitiae sunt: 言われたように、すべての一時的なものは地位(威厳)と富に関係するので、これらの(次の)くものを知ることが重要である、すなわち、地位(威厳)と富が何か、またどこからであるか。


qualis amor illarum propter illas est, et qualis amor illarum propter usus: それら〔地位と富〕のためのそれらの愛がどんなものか、また役立ちのためのそれらの愛がどんなものか。


quod bini illi amores inter se distincti sint sicut infernum et caelum: 二つのそれらの愛は互いの間で地獄と天界のように分離し(区別されて)ること。


quod discrimen illorum amorum aegre ab homine sciatur. 愛のそれらの相違はほとんど人間に知られないこと。


Sed de singulis his distincte. しかし、これら個々のものについて、区別して〔示そう〕。


 


(3) 訳文


215. (i.) 「一時的なものは、世の中の地位と富に、このように名誉と利益に関係すること」―


 多くの一時的なものがあるが、しかし、それでも、すべてのものは地位と富に関係する。一時的なものによって、時間とともに滅びるか、あるいは人間のいのちとともに世の中だけで存在をやめるものが意味される。けれども、永遠のものによって、時間とともにないもの、したがって、世の中のいのちとともに滅びず、存在をやめないものが意味される。


 〔すぐ前に〕言われたように、すべての一時的なものは地位と富に関係するので、次のものを知ることが重要である。すなわち、「地位と富とは何か、またどこからであるか」、「それら〔地位と富〕のためのそれらの愛がどんなものか、また役立ちのためのそれらの愛がどんなものか」、「二つのそれらの愛は互いの間で地獄と天界のように分離していること」、「愛のそれらの相違はほとんど人間に知られないこと」である。


 しかし、これら個々のものについて、区別して〔示そう〕。