(1) 原文
202. Divina Domini Providentia universalis ex singularissimis est in eo, quod creaverit universum, ut in illo creatio infinita ac aeterna ab Ipso existat; et haec creatio existit, per quod Dominus ex hominibus formet caelum, quod coram Ipso sit sicut unus homo, qui imago et similitudo Ipsius. Quod caelum ex hominibus in conspectu Domini tale sit, et quod illud fuerit finis creationis, ostensum est supra (n. 27-45); et quod Divinum spectet in omni quod facit infinitum ac aeternum (n. [1]46-69). Infinitum ac aeternum quod Dominus in formando suo caelo ex hominibus spectat, est quod illud amplietur in infinitum ac in aeternum; et sic quod in fine suae creationis constanter habitet. Haec creatio infinita ac aeterna est, quam Dominus providit per creationem universi, et in illa creatione est constanter per Divinam suam Providentiam. [2.] Quis potest tam expers rationis esse, qui ex doctrina ecclesiae scit et credit, quod Deus sit infinitus et aeternus, (in Doctrina enim omnium Ecclesiarum in Christiano orbe est, quod Deus Pater, Deus Filius et Deus Spiritus Sanctus, sit infinitus, aeternus, increatus, omnipotens; videatur Symbolum Athanasianum;) et non affirmat cum audit, quod non possit aliter quam spectare infinitum ac aeternum in magno opere suae creationis? Quid aliud potest dum ex Se? tum quod illud spectet in humano genere, ex quo format illud suum caelum. Quid nunc Divina Providentia potest aliud pro fine habere quam reformationem generis humani et ejus salvationem? Et nemo reformari potest a se per suam prudentiam, sed a Domino per Divinam Ipsius Providentiam. Inde sequitur, quod nisi Dominus ducit hominem unoquovis momento etiam minutissimo, homo recedat a via reformationis et pereat. [3.] Unaquaevis mutatio et variatio status mentis humanae aliquid mutat et variat in serie praesentium et inde consequentium: quid non progressive in aeternum? Est sicut telum ex arcu emissum, quod si ex collimatione minutissime declinaret a scopo, illud ad distantiam milliaris et plurium declinaret immensum. Ita foret si Dominus non unoquovis minutissimo momento duceret status mentium humanarum. Hoc facit Dominus secundum leges Divinae suae Providentiae; secundum quas etiam est, ut appareat homini sicut ipse se ducat; sed praevidet Dominus quomodo se ducit, et jugiter accommodat. Quod leges permissionis etiam sint leges Divinae Providentiae, et quod omnis homo reformari et regenerari possit, et quod non aliter praedestinatum detur, videbitur in sequentibus.
@1 46 pro “56”
(2) 直訳
Divina Domini Providentia universalis ex singularissimis est in eo, quod creaverit universum, ut in illo creatio infinita ac aeterna ab Ipso existat; 主の神的な摂理は最も個々のものから普遍的である、このことの中に、全世界を創造されたこと、そのの中に無限と永遠の創造(被造物)がその方から存在するようになるために。
et haec creatio existit, per quod Dominus ex hominibus formet caelum, quod coram Ipso sit sicut unus homo, qui imago et similitudo Ipsius. またこの創造(被造物)が存在するようになる、主が人間から天界を形成されることによって、その方の前に一人の人間のように存在すること、それはその方の映像と似姿。
Quod caelum ex hominibus in conspectu Domini tale sit, et quod illud fuerit finis creationis, ostensum est supra (n. 27-45); 人間からの天界が主の視野の中でこのようなものであること、またそれが創造の目的であったことは、上に示されている(27-45番)。
et quod Divinum spectet in omni quod facit infinitum ac aeternum (n. [1]46-69). また神性はすべてのものの中に、行なわれる(生じる)こと、無限と永遠を眺めること(46-69番)。
Infinitum ac aeternum quod Dominus in formando suo caelo ex hominibus spectat, est quod illud amplietur in infinitum ac in aeternum; 無限と永遠は、それを主は人間からのご自分の天界の形成することの中に眺める、それが無限に、そして永遠に増される(拡大される)ことである。
et sic quod in fine suae creationis constanter habitet. またこのように(したがって)、創造(被造物)のご自分の目的の中で変わらずに住まわれること。
Haec creatio infinita ac aeterna est, quam Dominus providit per creationem universi, et in illa creatione est constanter per Divinam suam Providentiam. この創造は無限と永遠である、それを主が全世界の創造によって備えられた、またその創造(被造物)の中に変わらずに存在する、ご自分の神的な摂理を通して。
[2.] Quis potest tam expers rationis esse, qui ex doctrina ecclesiae scit et credit, quod Deus sit infinitus et aeternus, (in Doctrina enim omnium Ecclesiarum in Christiano orbe est, quod Deus Pater, Deus Filius et Deus Spiritus Sanctus, sit infinitus, aeternus, increatus, omnipotens; videatur Symbolum Athanasianum;) [2.] だれがこれほどに理性の欠けている(状態である)ことができるか? その者は教会の教えから知り、信じている、神は無限と永遠であること、(というのは、キリスト教世界の中のすべての教会の教えの中にあるから、父なる神、子なる神、聖霊なる神が、無限、永遠、創造されない、全能〔の神である〕。アタナシウス信条に見られる)。
et non affirmat cum audit, quod non possit aliter quam spectare infinitum ac aeternum in magno opere suae creationis? また、聞くとき、肯定しない〔か〕? 無限と永遠を眺めること以外に異なってできないこと、ご自分の創造(被造物)の大きな作品(業)の中に。
Quid aliud potest dum ex Se? 何を、あるものをできるか、その時、ご自分から?
tum quod illud spectet in humano genere, ex quo format illud suum caelum. なおまた、それを人類の中に眺められること、それ〔人類〕からそのご自分の天界を形成される。
Quid nunc Divina Providentia potest aliud pro fine habere quam reformationem generis humani et ejus salvationem? そこで、何を神的な摂理は目的としてあるものをもつことができるか? 人類の再生とその救い以外の。
Et nemo reformari potest a se per suam prudentiam, sed a Domino per Divinam Ipsius Providentiam. また、だれも自分自身から自分の思慮によって改心されることができない、しかし、主によりその方の神的な摂理によって(通して)。
Inde sequitur, quod nisi Dominus ducit hominem unoquovis momento etiam minutissimo, homo recedat a via reformationis et pereat. ここから、~ということになる、主が人間をそれぞれの(どの)瞬間に、最小のもの〔瞬間〕もまた導かれないなら、人間は改心の道からそれる、また滅びる。
[3.] Unaquaevis mutatio et variatio status mentis humanae aliquid mutat et variat in serie praesentium et inde consequentium: [3.] 人間の心の状態のそれぞれの変化と変化(相違)は、何かを変化させ、変える(多様にする)、現在の連続(連鎖)の中で、またここから結果の〔中で〕。
quid non progressive in aeternum? 何が、永遠に前進的でないか?〔=何か永遠に前進的でないものがあるのか?〕
Est sicut telum ex arcu emissum, quod si ex collimatione minutissime declinaret a scopo, illud ad distantiam milliaris et plurium declinaret immensum. 弓から送り出された(放たれた)矢のようである、もし最小のものの狙いの動作から、わきへそれる、標的から、それはマイルの距離へ向けて、またもっと、計り知れないほどわきへそれる。
Ita foret si Dominus non unoquovis minutissimo momento duceret status mentium humanarum. そのようになる、もし主がそれぞれの瞬間に、最小のものに〔瞬間〕、人間の心の状態を導かれないなら。
Hoc facit Dominus secundum leges Divinae suae Providentiae; このことを主はご自分の神的な摂理の法則にしたがって行なわれる。
secundum quas etiam est, ut appareat homini sicut ipse se ducat; さらにまたそれにしたがっている、人間に彼自身が自分自身を導くように見えること。
sed praevidet Dominus quomodo se ducit, et jugiter accommodat. しかし、主は〔人間が〕自分自身をどのように導くか先見される、また常に適合(調節)される。
Quod leges permissionis etiam sint leges Divinae Providentiae, et quod omnis homo reformari et regenerari possit, et quod non aliter praedestinatum detur, videbitur in sequentibus. 許しの法則もまた神的な摂理の法則であること、また、すべての人間は改心され、また再生されることができること、また、異なって(そうでなければ)☆2予定☆1は与えられない(存在しない)こと、続くものの中に見られる。
☆1 ここの「予定」とは「神が運命を前もって定める」という特別な意味の「予定」です。
☆2 aliterの意味が汲み取りづらくなっていますが、趣旨は、神には一般的な“予定”などというものはなく、人間が改心し、再生する、ことを先見して備える(前もって定める)ことだけを“予定”され、それ以外の(aliter)予定はない、ということです。
@1 46 pro “56” 注1 「56」の代わりに46
(3) 訳文
202. 主の神的な摂理は、無限と永遠の被造物がその方から存在するようになるために全世界を創造されたその最も個々のものから、またこの創造(被造物)が、主が人間から天界を形成されることによって存在するようになり、その方の映像と似姿であり、その方の前に一人の人間のようであることの中に普遍的に存在する。
人間からの天界が主の視野の中でこのようなものであること、またそれが創造の目的であったこと(27-45番)、また神性は、無限と永遠を眺めることすべてのものの中に生じること(46-69番)は、前に示されている。
主が人間からのご自分の天界の形成することの中に眺める無限と永遠は、それが無限に、そして永遠に拡大され、またこのように、創造(被造物)のご自分の目的の中で変わらずに住まわれることである。主が全世界の創造によって備えられたこの創造は、無限と永遠であり、ご自分の神的な摂理を通して、その創造(被造物)の中に不変に存在する。
[2.] 神が無限と永遠であることを教会の教えから知り、信じている者の、だれがこれほどに理性の欠けていることができるか?(というのは、キリスト教世界の中のすべての教会の教えの中に、父なる神、子なる神、聖霊なる神が、無限、永遠、創造されない全能の神である、とあるから。〔例えば〕アタナシウス信条に見られる)。また、〔そのことを〕聞くとき、ご自分の創造の大きな業の中に、無限と永遠を眺めること(しか)おできにならない、と肯定しないか? その時、ご自分から、何をおできになるのか? なおまた、それをご自分の天界を形成する人類の中に眺められること〔以外に何をおできになるのか〕。そこで、人類の再生とその救い以外の何を神的な摂理は目的としてもつことがおできになるのか? また、だれも自分自身から自分の思慮によって改心されることができない、しかし、主によりその方の神的な摂理通してできる。
ここから、主が人間をどの瞬間でも、最小の瞬間でも導かれないなら、人間は改心の道からそれて、滅びることがいえる。
[3.] 人間の心の状態のそれぞれの変化と相違は、現在の連続するものの中で、またここからの結果の中で何かを変化させ、多様にする。永遠に前進しないものが何かあるのか? 弓から送り出された(放たれた)矢のようである、もし、狙いの動作が、標的から少しでもわきへそれるなら、それは数マイルの距離、またもっと計り知れないほどわきへそれる。もし主がそれぞれの瞬間に、最小の瞬間に、人間の心の状態を導かれないなら、そのようになる。このことを主はご自分の神的な摂理の法則にしたがって行なわれ、さらにまたそれにしたがって、人間に彼自身が自分自身を導くように見えるようにされる。しかし、主は〔人間が〕自分自身をどのように導くか先見され、また常に適合される。