(1) 原文
195. Nunc quia amor vitae suum jucundum habet, et sapientia ejus suum amoenum, similiter omnis affectio, quae in sua essentia est amor subalternus derivatus ab amore vitae, sicut rivus a suo fonte, aut sicut ramus a sua arbore, aut sicut arteria a suo corde; quare cuilibet affectioni est suum jucundum et inde perceptioni et cogitationi suum amoenum. Inde sequitur, quod jucunda et amoena illa faciant vitam hominis. Quid vita absque jucundo et amoeno? Non est aliquid animatum sed inanimatum: diminue illa et frigesces aut torpesces, et aufer illa et exspirabis et morieris: [2.] ex jucundis affectionum et ex amoenis perceptionum et cogitationum, est calor vitalis. Quoniam cuivis affectioni est suum jucundum, et inde cogitationi suum amoenum, constare potest, unde est bonum et verum, tum quid bonum et verum in sua essentia sunt. Bonum est cuivis quod ejus affectionis jucundum est, ac verum quod ejus cogitationis amoenum inde est: quisque enim vocat id bonum, quod ex amore voluntatis suae sentit jucundum, et vocat id verum, quod ex sapientia intellectus sui percipit amoenum inde. Utrumque effluit ex amore vitae sicut aqua ex fonte, aut sicut sanguis ex corde: utrumque simul sumptum est sicut unda aut atmosphaera, in qua tota mens humana est. [3.] Haec duo, jucundum et amoenum, in mente sunt spiritualia, in corpore autem sunt naturalia; utrinque faciunt vitam hominis. Ex his patet, quid apud hominem est quod vocatur bonum, et quid quod vocatur verum: tum etiam quid apud hominem est, quod vocatur malum et quod vocatur falsum: quod nempe ei malum sit, quod destruit jucundum affectionis ejus, et id falsum quod destruit amoenum cogitationis ejus inde; et quod malum ex jucundo suo et falsum ex amoeno suo possint dici et credi bonum et verum. Sunt quidem bona et vera mutationes et variationes status formarum mentis, sed hae unice percipiuntur et vivunt per jucunda et amoena illorum. Haec allata sunt, ut sciatur quid affectio et cogitatio in sua vita.
(2) 直訳
Nunc quia amor vitae suum jucundum habet, et sapientia ejus suum amoenum, similiter omnis affectio, quae in sua essentia est amor subalternus derivatus ab amore vitae, sicut rivus a suo fonte, aut sicut ramus a sua arbore, aut sicut arteria a suo corde; そこで、いのちの愛はそれ自体の快さを持つので、またその知恵はそれ自体の楽しさを〔持つので〕、同様にすべての情愛は、それはその本質ではいのちの愛からの副次的な、導かれた(派生した)愛である、流れのようにその泉から、または枝のようにその木から、または動脈のようにその心臓から。
quare cuilibet affectioni est suum jucundum et inde perceptioni et cogitationi suum amoenum. それゆえ、どんな情愛にもそれ自体の快さがある、またここから知覚にまた思考にその自体の楽しさが〔ある〕。
Inde sequitur, quod jucunda et amoena illa faciant vitam hominis. ここから~ということになる、それらの快さと楽しさは人間のいのちをつくること。
Quid vita absque jucundo et amoeno? 快さと楽しさなしのいのちとは何か?
Non est aliquid animatum sed inanimatum: 何らかの生命あるものではない、しかし、生命のないもの。
diminue illa et frigesces aut torpesces, et aufer illa et exspirabis et morieris: それら〔快さと楽しさ〕を減らせ、するとあなたは冷たくなる(未来)、またはあなたは鈍くなる(不活発になる)(未来)、またそれらを取り去れ、するとあなたは息が絶える(未来)、また死ぬ(未来)。
[2.] ex jucundis affectionum et ex amoenis perceptionum et cogitationum, est calor vitalis. [2.] 情愛の快さと知覚と思考の楽しさから、生命(いのち)の熱がある。
Quoniam cuivis affectioni est suum jucundum, et inde cogitationi suum amoenum, constare potest, unde est bonum et verum, tum quid bonum et verum in sua essentia sunt. それぞれの情愛にそれ自体の快さがあり、またここから思考にそれ自体の楽しさが〔ある〕ので、明らかにすることができる、善と真理はここからである、なおまた善と真理がその本質の中で何であるか。
Bonum est cuivis quod ejus affectionis jucundum est, ac verum quod ejus cogitationis amoenum inde est: 善はそれぞれの者に、彼の情愛の快さであるものである、そして真理は、ここから彼の思考の楽しさであるもの。
quisque enim vocat id bonum, quod ex amore voluntatis suae sentit jucundum, et vocat id verum, quod ex sapientia intellectus sui percipit amoenum inde. というのは、それぞれの者がそれを善と呼ぶから、自分の意志の愛から快いものと呼ぶもの、それを真理と呼ぶ、自分の理解力の知恵からそこからの楽しさを知覚するもの。
Utrumque effluit ex amore vitae sicut aqua ex fonte, aut sicut sanguis ex corde: 二つとも、いのちの愛から流れ出る、泉からの水のように、または心臓からの血のように。
utrumque simul sumptum est sicut unda aut atmosphaera, in qua tota mens humana est. 二つとも、一緒に取られて(ひとまとめにされて)波(水)または大気のようである、その中に人間の全部の心がある。
[3.] Haec duo, jucundum et amoenum, in mente sunt spiritualia, in corpore autem sunt naturalia; [3.] これら二つのもの、快さと楽しさは、心の中で霊的である、しかしながら、身体の中で自然的である。
utrinque faciunt vitam hominis. 両方の場所に人間のいのちをつくる。
Ex his patet, quid apud hominem est quod vocatur bonum, et quid quod vocatur verum: これらから明らかである、人間のもとで何であるか、善と呼ばれるものが、また何か、真理と呼ばれるもの。
tum etiam quid apud hominem est, quod vocatur malum et quod vocatur falsum: なおまたさらに(また)、人間のもとで何であるか、悪と呼ばれるものと虚偽と呼ばれるもの。
quod nempe ei malum sit, quod destruit jucundum affectionis ejus, et id falsum quod destruit amoenum cogitationis ejus inde; すなわち、彼に悪であること、彼の情愛の快さを滅ぼすもの、またそれは虚偽〔である〕、ここから彼の思考の楽しさを滅ぼすもの。
et quod malum ex jucundo suo et falsum ex amoeno suo possint dici et credi bonum et verum. また、その快さから悪とその楽しさから虚偽は、善と真理と呼ばれることと信じられることができること。
Sunt quidem bona et vera mutationes et variationes status formarum mentis, sed hae unice percipiuntur et vivunt per jucunda et amoena illorum. 確かに善と真理は心の形の変化と相違(多様性)の状態である、しかし、これらはもっぱら(まったく)それらの快さと楽しさによって知覚され、また生きている。
Haec allata sunt, ut sciatur quid affectio et cogitatio in sua vita. これらは提示された、情愛と思考が何か知られるために、それらのいのちの中で。
(3) 訳文
195. そこで、いのちの愛はそれ自体の快さを、またその知恵はそれ自体の楽しさを持つので、すべての情愛も同様である。その情愛はその本質では、泉からの流れのように、または木からの枝のように、または心臓からの動脈のように、いのちの愛からの副次的な、派生した愛である。それゆえ、どんな情愛にもそれ自体の快さがあり、またここから知覚にまた思考にその自体の楽しさがある。ここから、それらの快さと楽しさは人間のいのちをつくることがいえる。
快さと楽しさのない、いのちとは何か? 生命あるものではなく、生命のないものである。それら〔快さと楽しさ〕を減らしてみよ、するとあなたは冷たく、または鈍くなる、またそれらを取り去ってみよ、するとあなたは息が絶え、死ぬ。
[2.] 情愛の快さと知覚や思考の楽しさから、生命(いのち)の熱がある。それぞれの情愛にそれ自体の快さがあり、またここから思考にそれ自体の楽しさがあるので、善と真理はここからであり、なおまた善と真理がその本質の中で何であるか、明らかにすることができる。善はそれぞれの者にとって、彼の情愛に快いものであり、そして真理は、ここから彼の思考に楽しいものである。というのは、それぞれの者が、自分の意志の愛から快いものと呼ぶものを善と呼び、そこから自分の理解力の知恵から楽しさを知覚するものを真理と呼ぶから。二つとも、泉からの水のように、または心臓からの血のように、いのちの愛から流れ出る。二つとも、ひとまとめにされて、人間の全部の心がその中にある波または大気のようである。
[3.] これら二つの快さと楽しさは、心の中で霊的である、しかしながら、身体の中で自然的である。両方の場所で人間のいのちをつくる。これらから、人間のもとで、善と呼ばれるものが何か、真理と呼ばれるものが何であるか、なおまたさらに、人間のもとで、悪と呼ばれるものと虚偽と呼ばれるものが何であるか明らかである。すなわち、彼の情愛の快さを滅ぼすものが彼にとって悪であり、またここから彼の思考の楽しさを滅ぼすものが虚偽である。また、悪はその快さから、虚偽はその楽しさから、善と真理と呼ばれ、信じられることができること。確かに善と真理は心の形の変化と相違の状態である、しかし、これらはもっぱらそれらの快さと楽しさによって知覚され、また生きている。
これらは、情愛と思考がそれらのいのちの中で何であるか知られるために、提示された。