原典講読「神の摂理』 172(前半)

 

(1) 原文


172.  In Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra ostensum est, quod Dominus sit Verbum, et quod omnis doctrina ecclesiae ex Verbo haurienda sit. Nunc quia Dominus est Verbum, sequitur, quod homo qui docetur ex Verbo, doceatur a solo Domino. Sed quia hoc aegre comprehenditur, illustrabitur in hoc ordine. (1.) Quod Dominus sit Verbum, quia Verbum est ab Ipso et de Ipso. (2.) Et quia est Divinum Verum Divini Boni. (3.) Quod sic ex Verbo doceri, sit ex Ipso. (4.) Et quod fiat mediate per praedicationes, quod non tollat immediatum. [2.] Primo: Quod Dominus sit Verbum est ab Ipso et de Ipso. Quod Verbum sit a Domino, a nemine negatur in ecclesia; quod autem Verbum sit de solo Domino, hoc quidem non negatum est, sed nescitum, at ostensum in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (n. 1-7, et n. 37-44); et in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 62-69, n. 80-90, n. 98-100). Nunc quia Verbum est ex solo Domino, et de solo Domino, sequitur, quod cum homo docetur ex Verbo, doceatur ex Domino, est enim Verbum Divinum. Quis potest communicare Divinum, ac illud indere cordibus, nisi quam ipsum Divinum, a quo est et de quo agit? Quare dicit Dominus, ubi loquitur de conjunctione Ipsius cum discipulis,


 


Quod manerent in Ipso, et verba Ipsius in illis (Joh. xv. 7).


Quod Verba Ipsius essent spiritus et vita (Joh. vi. 63).


Et quod mansionem habeat apud illos, qui verba Ipsius servant (xiv. 20-24).


 


Quare cogitare ex Domino, est ex Verbo, sicut per Verbum. Quod omnia Verbi communicationem cum caelo habeant, in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra, a principio ad finem, ostensum est; et quia Dominus est caelum, intelligitur quod omnia Verbi communicationem habeant cum Ipso Domino: Angeli caeli quidem communicationem habent, sed hoc quoque a Domino. [3.] Secundo: Quod Dominus sit Verbum, quia est Divinum Verum Divini Boni. Quod Dominus sit Verbum, docet apud Johannem his verbis:


“In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum;….et Verbum Caro factum est, et habitavit in nobis” (i. 1,14);



hoc quia hactenus non aliter intellectum est, quam quod Deus doceret hominem per Verbum, ideo explicatum est per vocem elevationis, quae involvit quod Dominus non sit ipsum Verbum. Causa est, quia non sciverunt, quod per Verbum intelligatur Divinum Verum Divini Boni, seu quod idem, Divina Sapientia Divini Amoris. Quod haec sint Ipse Dominus, in transactione De Divino Amore et Divina Sapientia, in Parte Prima, ostensum est; et quod haec sint Verbum, in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 1-86). [4.] Quomodo Dominus est Divinum Verum Divini Boni, hic paucis etiam dicetur. Omnis homo non est homo ex facie et corpore, sed ex bono amoris sui et ex veris sapientiae suae; et quia homo ex his est homo, est quoque omnis homo suum verum et suum bonum, seu suus amor et sua sapientia; absque his non est homo. Dominus autem est ipsum Bonum et ipsum Verum, seu quod idem, ipse Amor et ipsa Sapientia; et haec sunt Verbum, quod in principio fuit apud Deum, et quod fuit Deus, et quod Caro factum est. [5.] Tertio: Quod sic ex Verbo doceri sit ab Ipso Domino, quia est ex ipso Bono et ex ipso Vero, seu ex ipso Amore et ex ipsa Sapientia, quae sunt Verbum, ut dictum est: sed quisque docetur secundum sui amoris intellectum; quod supra est, non manet. Omnes illi qui docentur a Domino in Verbo, in paucis veris docentur in mundo, sed in multis cum fiunt angeli; interiora enim Verbi, quae sunt Divina spiritualia et Divina caelestia, implantantur simul: sed haec non apud hominem aperiuntur quam post obitum ejus, in caelo, ubi est in sapientia angelica, quae respective ad humanam, ita ad priorem suam, est ineffabilis. Quod Divina spiritualia et Divina caelestia, quae faciunt sapientiam angelicam, insint omnibus et singulis Verbi, in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 5-26) videatur. [6.] Quarto: Quod hoc fiat mediate per praedicationes, non tollit immediatum. Verbum non potest aliter quam mediate per parentes, magistros, praedicatores, libros, et imprimis per lectionem ejus, doceri. Sed usque non docetur ab illis, sed per illos a Domino. Hoc quoque est ex scientia praedicatorum, qui dicunt, quod non ipsi ex se, sed ex spiritu Dei loquantur; et quod omne verum sicut omne bonum sit a Deo. Loqui quidem id possunt, ac inferre multorum intellectui, sed non alicujus cordi; et quod non est in corde, hoc perit in intellectu: per “cor” intelligitur amor hominis. Ex his videri potest, quod homo a solo Domino ducatur et doceatur; et quod immediate ab Ipso, cum ex Verbo. Hoc est arcanum arcanorum sapientiae angelicae.


 


(2) 直訳


In Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra ostensum est, quod Dominus sit Verbum, et quod omnis doctrina ecclesiae ex Verbo haurienda sit. 『聖書についての新しいエルサレムの教え』の中に示されている、主はみことばであること、また教会のすべての教えはみことばから汲み取られなければならないこと。


Nunc quia Dominus est Verbum, sequitur, quod homo qui docetur ex Verbo, doceatur a solo Domino. そこで、主はみことばであるので、~ということになる、人間は、みことばから教えられる者、主だけから教えられること。


Sed quia hoc aegre comprehenditur, illustrabitur in hoc ordine. しかし、このことはほとんど理解されないので、この順序で説明される(未来)


(1.) Quod Dominus sit Verbum, quia Verbum est ab Ipso et de Ipso. (1.) 主はみことばであること、みことばはその方からであるので、またその方について〔述べられている〕。


(2.) Et quia est Divinum Verum Divini Boni. (2.) また、〔みことばは〕神的な善の神的な真理であるからである。


(3.) Quod sic ex Verbo doceri, sit ex Ipso. (3.) したがって、みことばから教えられることは、その方から〔教えられること〕である。


(4.) Et quod fiat mediate per praedicationes, quod non tollat immediatum. (4.) また、説教(伝道)よって間接的に行なわれること、取り除かないこと、直接のものを☆。


ずいぶん省略された表現です。「直接のもの」とは、みことばを通して主により直接に教えられること、という意味でしょう。そして説教など通して間接に教えられることがあっても、直接の教えが取り上げられることはない、ということです。


[2.] Primo: [2.] 第一:


Quod Dominus sit Verbum est ab Ipso et de Ipso. 主はみことばであること、みことばはその方からであるので、またその方について〔述べられている〕。


Quod Verbum sit a Domino, a nemine negatur in ecclesia; みことばが主からであることは、だれからも教会の中で否定されない。


quod autem Verbum sit de solo Domino, hoc quidem non negatum est, sed nescitum, at ostensum in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (n. 1-7, et n. 37-44); けれども、みことばが主だけについてであることは、このことは確かに否定されない、しかし、知らない☆、しかし、『主についての新しいエルサレムの教え』(1-17番、37-44)の中に示されている☆。


このnescitumostensumの後ろにestが省略されています。


et in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 62-69, n. 80-90, n. 98-100). また、『聖書についての新しいエルサレムの教え』(62-69番、80-90番、98-100)の中に。


Nunc quia Verbum est ex solo Domino, et de solo Domino, sequitur, quod cum homo docetur ex Verbo, doceatur ex Domino, est enim Verbum Divinum. それで、みことばは主だけからであるので、~ということになる、人間がみことばから教えられるとき、主から教えられる、というのはみことばは神的であるから。


Quis potest communicare Divinum, ac illud indere cordibus, nisi quam ipsum Divinum, a quo est et de quo agit? だれが神性を伝達することができるか、そしてそれを心に植え付け(注ぐ)と、神性そのもの以外でないなら、それ〔神性そのもの☆〕からであり、またそれについて扱う〔とき〕?


ここのa quo de quoは「神性そのもの」を指しており、これは「主」のことなので、「主」と意訳したほうがわかりやすいと思います。


Quare dicit Dominus, ubi loquitur de conjunctione Ipsius cum discipulis, それゆえ、主は言う、そこに弟子たちとその方の結合ついて語られる〔とき〕、


Quod manerent in Ipso, et verba Ipsius in illis (Joh. xv. 7). 〔彼らが〕その方の中にとどまること、またその方の言葉が彼らの中に(ヨハネ15:7)


Quod Verba Ipsius essent spiritus et vita (Joh. vi. 63). その方のみことばは、霊といのちであったこと(ヨハネ6:63)


Et quod mansionem habeat apud illos, qui verba Ipsius servant (xiv. 20-24). また〔主は〕彼らのもとに住まいを持つこと、その者たちはその方の言葉を守る(14:20-24)


Quare cogitare ex Domino, est ex Verbo, sicut per Verbum. それゆえ、主から考えることは、みことばからである、みことばによって(を通して)のように。


Quod omnia Verbi communicationem cum caelo habeant, in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra, a principio ad finem, ostensum est;  みことばのすべてのものは天界と伝達(手段)を持っている☆ことは、『聖書についての新しいエルサレムの教え』の中に、最初から最後まで、示されている。


「伝達(手段)を持っている」は直訳であり、普通は「~と伝達手段がある」「~と伝達している」と訳すのでしょうが、私にはこの直訳のほうがよく理解できます。


et quia Dominus est caelum, intelligitur quod omnia Verbi communicationem habeant cum Ipso Domino: また、主は天界であるので、みことばのすべてのものは主そのものと伝達を持っていることが意味される。


Angeli caeli quidem communicationem habent, sed hoc quoque a Domino. 天界の天使たちは確かに伝達(手段)を持っている、しかし、このこともまた主から〔である〕。


 


(3) 訳文


172. 『聖書についての新しいエルサレムの教え』の中に、主はみことばであること、また教会のすべての教えは、みことばから汲み取られなければならないことが示されている。そこで、主はみことばであるので、みことばから教えられる人間は、主だけから教えられることがいえる。しかし、このことはほとんど理解されないので、次の順序で説明しよう。


 


(1.) みことばは主からのもの、またその方について述べられているので、主はみことばであること。


 (2.) また、〔みことばは〕神的な善の神的な真理であるからである。


 (3.) したがって、みことばから教えられることは、その方から〔教えられること〕である。


 (4.) また、説教よって間接的に行なわれる教えは、直接の教えを排除しないこと。


 


[2.] 第一:「みことばは主からのもの、またその方について述べられているので、主はみことばであること」


みことばが主からであることは、教会の中で、だれからも否定されない。けれども、みことばが主だけについて述べられていることは、確かに否定されないが、そのことを知らない。しかし、『主についての新しいエルサレムの教え』(1-17番、37-44)の中に、また、『聖書についての新しいエルサレムの教え』(62-69番、80-90番、98-100)の中に示されている。それで、みことばは主だけからであるので、人間がみことばから教えられるとき、主から教えられるといえる、というのは、みことばは神的であるから。神性そのもの〔すなわち、主〕でないなら、だれが神性を伝達し、そしてそれを心に植え付けることすることができるか? 〔神性そのものは〕主からであり、主について扱われている。


 それゆえ、弟子たちとご自分との結合ついて語られるとき、主は言われている、


 


 〔彼らが〕その方の中にとどまり、またその方の言葉が彼らの中にとどまること(ヨハネ15:7)


 その方のみことばは、霊といのちであったこと(ヨハネ6:63)


 また〔主は〕彼らのもとに住まいを持たれ、その者たちはその方の言葉を守ること(14:20-24)


 


 それゆえ、主から考えることは、みことばによってのように、みことばからである。みことばのすべてのものは天界と伝達していることは、『聖書についての新しいエルサレムの教え』の中に、最初から最後まで、示されている。また、主は天界であるので、みことばのすべてのものは主そのものと伝達していることが意味される。天界の天使たちは確かに伝達している、しかし、このこともまた主から〔である〕。

コメントを残す