(1) 原文
168. Quoniam pauci sciunt aliquid de illustratione, in qua intellectus hominis est qui docetur a Domino, ideo de illa aliquid dicetur. Est illustratio a Domino interior et exterior, et est illustratio ab homine etiam interior et exterior. Illustratio interior a Domino est, quod homo ex prima auditione percipiat num verum sit vel non verum quod dicitur; illustratio exterior est inde in cogitatione. Illustratio interior ab homine, est ex sola confirmation; et illustratio exterior ab homine est ex sola scientia: sed de singulis aliquid. [2.] Homo rationalis ex interiori illustratione a Domino illico percipit, cum audit, plura num vera sunt vel non vera. Sint pro exemplo haec, Quod amor sit vita fidei, seu quod fides vivat ex amore. Homo ex interiore illustratione etiam percipit hoc, quod quicquid homo amat, id velit, et quod vult id faciat, et inde quod amare sit facere: tum etiam hoc, quod quicquid homo ex amore credit, hoc quoque velit et faciat, et inde quod fidem habere etiam sit facere: ut et, quod impius non possit amorem Dei, ita nec fidem Dei habere. Homo rationalis ex illustratione interiore etiam illico cum audit, percipit haec: Quod Deus unus sit; quod Ille sit omnipraesens; quod omne bonum ab Ipso sit; tum, quod omnia se referant ad bonum et verum; et quod omne bonum sit ab ipso Bono, et omne verum sit ab ipso Vero. Haec et similia alia percipit homo interius in se, cum audit; quod percipiat, est quia ei rationalitas est, et haec in luce caeli quae illustrat. [3.] Illustratio exterior est illustratio cogitationis ex illustratione illa interior; et cogitatio tantum in illa illustratione est, quantum manet in perceptione quae illi est ex illustratione interiore, et simul quantum ei sunt cognitiones veri et boni; ex his enim sumit rationes, per quas confirmat. Cogitatio ex illustratione hac exteriore videt rem ab utraque parte; ab una videt rationes quae confirmant, ab altera videt apparentias quae infirmant; has discutit, illas colligit. [4.] Illustratio autem interior ab homine est prorsus alia. Homo ab hac videt rem ab una parte et non ab altera; et cum illam confirmavit, videt illam in luce simili quoad apparentiam luci, de qua supra; sed est lux hiemalis. Sit pro exemplo hoc: Judex qui ex donis et propter lucrum injuste judicat, postquam confirmavit judicium per leges et per rationes, non videt aliter quam justum in suo judicio. Quidam vident injustum, sed quia id non volunt videre, obscurant et occaecant se, et sic non vident. Simile est cum judice qui ex amicitia, ex captanda gratia, exque conjunctione per affinitates, judicia fert. [5.] Simile est talibus cum omni re quam ex ore viri auctoritatis, aut ex ore viri famae hauriunt, aut ex propria intelligentia excluserunt: sunt rationales caeci, nam ex falsis, quae confirmant, est illis visus; ac falsum occludit, et verum aperit illum. Tales non vident ullum verum ex luce veri, nec ullum justum ex amore justi, sed ex luce confirmationis, quae est lux fatua. Apparent in mundo spirituali sicut facies absque capite, aut sicut facies similes faciebus humanis post quas sunt capita lignea, et vocantur pecudes rationales, quia eis rationalitas est in potentia. Illustratio autem exterior ab homine, est apud illos qui ex sola scientia impressa memoriae cogitant et loquuntur; hi ex se parum possunt aliquam rem confirmare.
(2) 直訳
Quoniam pauci sciunt aliquid de illustratione, in qua intellectus hominis est qui docetur a Domino, ideo de illa aliquid dicetur. 照らしについて何らかのものをわずかな者が知るので、その〔照らし〕中に人間の理解力がある、主により教えられる者、それゆえ、それ〔照らし〕について何らかのものが言われる。
Est illustratio a Domino interior et exterior, et est illustratio ab homine etiam interior et exterior. 主から、内的な、また外的な照らしがある、また人間からの照らしもまたある、内的な、また外的な。
Illustratio interior a Domino est, quod homo ex prima auditione percipiat num verum sit vel non verum quod dicitur; 主からの内的な照らしは、人間が最初の聞くことから知覚することである、言われたことが真理であるかあるいは真理でないか。
illustratio exterior est inde in cogitatione. 外的な照らしは、ここから思考の中にある。
Illustratio interior ab homine, est ex sola confirmation; 人間からの内的な照らしは、単なる確信からである。
et illustratio exterior ab homine est ex sola scientia: また人間からの外的な照らしは、単に知識からである。
sed de singulis aliquid. しかし、個々のものについて何らかのこと。
[2.] Homo rationalis ex interiori illustratione a Domino illico percipit, cum audit, plura num vera sunt vel non vera. [2.] 「主からの内的な照らしから理性的な人間」は、すぐさま知覚する、聞くとき、多くのことが真理であるかあるいは真理でないか。
Sint pro exemplo haec, Quod amor sit vita fidei, seu quod fides vivat ex amore. 例としてこれらのことがある(接続法)☆、愛は信仰のいのちであること、すなわち、信仰は愛から生きること。
☆ ここにコンマ(,)がありますが、ピリオド(.)が適当だと思います。
Homo ex interiore illustratione etiam percipit hoc, quod quicquid homo amat, id velit, et quod vult id faciat, et inde quod amare sit facere: 人間は内的な照らしからこのこともまた知覚する、どんなものでも人間が愛するもの、それを意志すること、また意志するもの、それを行なう、またここから愛することは行なうことであること。
tum etiam hoc, quod quicquid homo ex amore credit, hoc quoque velit et faciat, et inde quod fidem habere etiam sit facere: なおまたこのこともまた、何でも人間は愛から信じるもの、これをまた意志し、行なう、またここから信仰を持つことはまた行なうことであること。
ut et, quod impius non possit amorem Dei, ita nec fidem Dei habere. そのようにまた、不信心な者は、神の愛を、したがって神の信仰も持つことができないこと。
Homo rationalis ex illustratione interiore etiam illico cum audit, percipit haec: 理性的な人間は照らしからもまたすぐさま聞くとき、これらを知覚する。
Quod Deus unus sit; 神はひとりであること。
quod Ille sit omnipraesens; 彼(神)は遍在すること。
quod omne bonum ab Ipso sit; すべての善はその方からであること。
tum, quod omnia se referant ad bonum et verum; なおまた、すべてのものは善と真理に関係すること。
et quod omne bonum sit ab ipso Bono, et omne verum sit ab ipso Vero. また、すべての善は「善そのもの」からであり、またすべての真理は「真理そのもの」からであること。
Haec et similia alia percipit homo interius in se, cum audit; これらやまた他の同様のものを人間は内的に自分自身の中に知覚する、聞くとき。
quod percipiat, est quia ei rationalitas est, et haec in luce caeli quae illustrat. 知覚することは、彼に推理力があるからである、またこれらが天界の光の中にある、それらは照らす。
[3.] Illustratio exterior est illustratio cogitationis ex illustratione illa interior; [3.] 「外的な照らし」は、内的なその照らしからの思考の照らしである。
et cogitatio tantum in illa illustratione est, quantum manet in perceptione quae illi est ex illustratione interiore, et simul quantum ei sunt cognitiones veri et boni; また思考は、どれだけその照らしの中にあるか〔によって〕、それだけそれらを知覚の中に持つ、それらは内的な照らしからである、また同時にそれだけ彼に真理と善の知識である。
ex his enim sumit rationes, per quas confirmat. というのは、これら〔知識〕から、論証(論拠)を得るから、それらによって確信する。
Cogitatio ex illustratione hac exteriore videt rem ab utraque parte; 外なるこの照らしからの思考は、事柄を両方の側(部分)から見る。
ab una videt rationes quae confirmant, ab altera videt apparentias quae infirmant; 一つ〔の側〕から論証(論拠)を見る、それは確信する(強くする)、もう一つ〔の側〕から外観を見る、それは弱める。
has discutit, illas colligit. これら(後者)を追い散らす、それら(前者)を集める(迎える)。
[4.] Illustratio autem interior ab homine est prorsus alia. [4.] 「けれども、人間からの内なる照らし」は、完全に別ものである。
Homo ab hac videt rem ab una parte et non ab altera; 人間はこれにより事柄を一つの側から見る、また他〔の側〕から〔見〕ない。
et cum illam confirmavit, videt illam in luce simili quoad apparentiam luci, de qua supra; また、それを確信したとき、それを同様の光の中で見る、外観に関して光に、それについては上に。
sed est lux hiemalis. しかし、冬の光である。
Sit pro exemplo hoc: 例としてこのことがある(接続法)。
Judex qui ex donis et propter lucrum injuste judicat, postquam confirmavit judicium per leges et per rationes, non videt aliter quam justum in suo judicio. 裁判官は、贈り物からまた利益のために不正に裁く者、法律によってまた理性(論証)によって判断(判決)を確信した後、自分の判断(判決)の中の公正以外に異なって見ない。
Quidam vident injustum, sed quia id non volunt videre, obscurant et occaecant se, et sic non vident. ある者は不正を見る、しかし、それを見ることを欲しないので、自分自身を曇らせる(あいまいにする)、また見えないようにする(くらます)、またそのように(したがって)見ない。
Simile est cum judice qui ex amicitia, ex captanda gratia, exque conjunctione per affinitates, judicia fert. 裁判のときも同様である、その者は友情から、好意(恩恵)を得ようとすることから、親類によっての結合からも、判決を下す。
[5.] Simile est talibus cum omni re quam ex ore viri auctoritatis, aut ex ore viri famae hauriunt, aut ex propria intelligentia excluserunt: [5.] すべての物事に(ついて)このような者に同様である、それを権威ある男の口から、または名声ある男の口から汲み取る(取り入れる)、または自己の(固有の)知性から考え出す。
sunt rationales caeci, nam ex falsis, quae confirmant, est illis visus; 盲目の理性〔を持つ者〕である、なぜなら、虚偽から(の)、それを確信する、彼らに視覚があるから。
ac falsum occludit, et verum aperit illum. そして、虚偽は閉ざす、また真理はそれ〔視覚〕を開く。
Tales non vident ullum verum ex luce veri, nec ullum justum ex amore justi, sed ex luce confirmationis, quae est lux fatua. このような者は何も真理を真理の光から見ない、何も公正を公正の愛から〔見〕ない、しかし、確信の光から、それらは愚かな(弱い)光である。
Apparent in mundo spirituali sicut facies absque capite, aut sicut facies similes faciebus humanis post quas sunt capita lignea, et vocantur pecudes rationales, quia eis rationalitas est in potentia. 霊界の中で頭なしの顔のように見える、または、人間の顔に似た顔のように、その後ろに木の頭がある、また、理性的な家畜と呼ばれる、彼らに推理力が潜在力(可能性)の中にあるからである。
Illustratio autem exterior ab homine, est apud illos qui ex sola scientia impressa memoriae cogitant et loquuntur; 「けれども、人間からの外的な照らし」は、彼らのもとにある、記憶に刻みつけられた知識だけから考え、話す者。
hi ex se parum possunt aliquam rem confirmare. これらの者は自分自身からほとんど何らかの事柄を確信することができない。
(3) 訳文
168. 人間の理解力は照らしの中にあり、主により教えられる者はその照らし中にあるが、その照らしについて何らかのものをわずかな者しか知らないので、それゆえ、それ〔照らし〕について何らかのものを述べよう。主から、内的な照らし、また外的な照らしがあり、また人間からも内的な照らし、また外的な照らしがある。
主からの内的な照らしは、言われたことが真理であるかあるいは真理でないか、人間が最初に聞いて知覚することである。〔主からの〕外的な照らしは、ここから思考の中にある。人間からの内的な照らしは、単なる確信からである。また人間からの外的な照らしは、単に知識からである。しかし、個々のものについて何らかのこと〔を述べよう〕。
[2.] 「主からの内的な照らしから理性的な人間」は、多くのことが真理であるかあるいは真理でないか、聞くとき、すぐさま知覚する。例として次のことをあげよう。愛は信仰のいのちであること、すなわち、信仰は愛から生きること。人間は内的な照らしから次のこともまた知覚する、どんなものでも人間が愛するもの、それを意志すること、また意志するもの、それを行なう、またここから愛することは行なうことであること。なおまた〔例として〕次のことも。何でも人間は愛から信じるもの、これをまた意志し、行なう、またここから信仰を持つことはまた行なうことであること。そのようにまた、不信心な者は、神の愛を、したがって神の信仰も持つことができないこと。
理性的な人間は照らしからもまた、聞くときすぐさま、次のことを知覚する。神はひとりであること、神は遍在すること、すべての善はその方からであること、なおまた、すべてのものは善と真理に関係すること、また、すべての善は「善そのもの」からであり、またすべての真理は「真理そのもの」からであること。これらやまた他の同様のものを聞くとき、人間は内的に自分自身の中に知覚する。知覚することは、彼に推理力があり、また天界の光の中にそれらを照らすものがあるからである。
[3.] 「外的な照らし」は、その内的な照らしからの思考の照らしである。また思考は、どれだけその照らしの中にあるかによって〕それだけ内的な照らしからのそれらの思考を知覚の中に持ち、また同時にそれだけ彼に真理と善の知識となっている。というのは、これらの知識から、論拠を得て、それらによって確信するから。この外なる照らしからの思考は、事柄を両方の側から見る。一つの側からは確信を強める論拠を見る、もう一つの側からは弱める外観を見て、後者を追い散らし、前者を迎え入れる。
[4.] けれども、「人間からの内なる照らし」は、完全に別ものである。人間はこれにより事柄を一つの側から見るが、他の側から見ない。また、それを確信したとき、それを外観に関して同様の光の中で見るが(その光については前述)、しかし、冬の光である。
例として次のことをあげよう。贈り物からまた利益のために不正に裁く裁判官は、法律によってまた論証によって判決を確信した後、自分の判決の中に公正しか見ない。ある裁判官は不正を見るが、しかし、それを見ようちと欲しないので、自分自身を曇らせ、また見えないようにし、したがって見ない。 友情から、恩恵を得ようとすることから、親戚との結びつきからも、判決を下す者の裁判も同様である。
[5.] 権威ある者の口から、または名声ある男の口から取り入れる、または自己の知性から考え出す、そららすべての物事についてこのような者も同様であり、盲目の理性を持つ者である。なぜなら、彼らにそれを確信する虚偽からの視覚があるから。そして、その視覚を虚偽は閉ざし、真理は開く。
このような者は真理を真理の光から何も見ず、公正を公正の愛から何も見ない、しかし、確信の光から見るが、それらは愚かな(弱い)光である。霊界の中では、頭のない顔のように、または、木の頭が後ろにある人間の顔に似た顔のように見え、理性的な家畜と呼ばれる、彼らに推理力が可能性の中にあるからである。
けれども、「人間からの外的な照らし」は、記憶に刻みつけられた知識だけから考え、話す者のもとにある。これらの者は、何らかの事柄を自分自身からではほとんど確信することができない。