(1) 原文
157. Quod homo vivat a solo Domino, et non a se, per has rationes evincetur: Quod unica sit essentia, unica substantia, et unica forma, ex quibus omnes essentiae, substantiae et formae sunt, quae creatae sunt. Quod unica illa essentia, substantia et forma, sit Divinus Amor et Divina Sapientia, ex quibus sunt omnia, quae ad amorem et sapientiam apud hominem se referunt. Quod etiam sit ipsum Bonum et ipsum Verum, ad quae omnia se referunt. Et quod illa sint vita, ex qua omnium vita, et omnia vitae sunt. Tum quod Unicum et Ipsum sit omnipraesens, omnisciens et omnipotens. Et quod hoc unicum et ipsum sit Dominus ab aeterno seu Jehovah. [2.] Primo: Quod unica essentia, unica substantia et unica forma sui, ex quibus omnes essentiae, substantiae et formae, quae creatae, sunt, ostensum est in transactione De Divino Amore et Divina Sapientia (n. 44-46), et in Parte Secunda ibi, quod Sol caeli angelici, qui est a Domino, et in quo Dominus, sit illa unica substantia et forma, ex qua omnia sunt quae creata, et quod nihil detur ac dari possit, quod non ex illo sit. Quod ex illo sint omnia per derivationes secundum gradus, in Parte Tertia ibi demonstratum est. [3.] Quis non ex ratione percipit et agnoscit, quod unica essentia sit, ex qua omnis essentia, seu unicum Esse a quo omne esse? Quid potest existere absque esse, et quid esse ex quo omne esse, nisi sit ipsum Esse? Et quod est ipsum Esse, est quoque unicum Esse, et in se Esse. Cum ita est, (et quisque hoc ex ratione percipit et agnoscit, et si non, potest percipere et agnoscere,) quid tunc aliud sequitur, quam quod hoc Esse, quod est ipsum Divinum, quod Jehovah, sit omne omnium quae sunt et existunt. [4.] Simile est, si dicitur quod unica substantia sit, ex qua omnia; et quia substantia absque forma non est aliquid, sequitur etiam quod unica forma sit, ex qua omnia. Quod Sol caeli angelici sit unica illa substantia et forma, tum quomodo [1]variatur illa essentia, substantia et forma in creatis, in supradicta transactione demonstratum est. [5.] Secundo: Quod unica illa essentia, substantia et forma sit Divinus Amor et Divina Sapientia; ex quibus omnia sunt, quae ad amorem et sapientiam apud hominem se referunt, etiam in transactione De Divino Amore et Divina Sapientia, ad plenum ostensum est. Quaecunque apud hominem apparent vivere, [2]ad voluntatem et intellectum apud illum se referunt, et quod haec duo faciant vitam ejus, quisque ex ratione percipit et agnoscit. Quid aliud est quam hoc volo, aut Hoc intelligo, seu Hoc amo, aut Hoc cogito? Et quia homo vult quod amat, et cogitat quod intelligit, ideo omnia voluntatis se referunt ad amorem, et omnia intellectus ad sapientiam: et quia haec duo non dari possunt apud aliquem a se, nisi ab Ipso qui est ipse Amor et ipsa Sapientia, sequitur quod a Domino ab aeterno seu Jehovah id sit; si non inde foret, esset homo ipse Amor et ipsa Sapientia, ita Deus ab aeterno, ad quod ipsa humana ratio horret. Num aliquid dari potest, nisi a priori se? et num hoc prius dari potest nisi ab adhuc priori se? et sic demum nisi a Primo, quod in Se est? [6.] Tertio: Similiter, quod sit ipsum Bonum et ipsum Verum, ad quae omnia se referunt. Ab omni, cui est ratio, recipitur et agnoscitur, quod Deus sit ipsum Bonum et ipsum Verum, tum quod omne bonum et verum sit ab Ipso proinde; etiam quod omne bonum et verum non aliunde venire possit, quam ab ipso Bono et Vero; haec agnoscuntur ab omni homine rationali, ut primum audiuntur. Cum dein dicitur, quod omne voluntatis et intellectus, seu omne amoris et sapientiae, seu omne affectionis et cogitationis, apud hominem, qui a Domino ducitur, se referat ad bonum et verum, sequitur quod omnia quae homo ille vult et intelligit, seu quod amat et sapit, seu quo afficitur et quod cogitat, [3]sint a Domino. Inde est, quod quisque in ecclesia sciat, quod omne bonum et omne verum ab homine in se non bonum et verum sit, sed solum id quod a Domino. Quoniam haec veritas sunt, sequitur quod omne id quod talis homo vult et cogitat, sit a Domino. Quod omnis homo malus nec ex alia origine possit velle et cogitare, in sequentibus videbitur. [7.] Quarto: Quod illa sint vita, ex qua omnium vita et omnia vitae sunt, in transactione De Divino Amore et Divina Sapientia, multis ostensum est. Ratio humana ad primum auditum etiam recipit et agnoscit, quod omnis vita hominis sit voluntatis et intellectus ejus, nam si aufertur voluntas et intellectus, non vivit; seu quod idem est, quod omnis vita hominis sit amoris et cogitationis ejus, nam si aufertur amor et cogitatio, non vivit. Nunc quia omne voluntatis et intellectus, seu omne amoris et cogitationis apud hominem est a Domino, ut nunc supra dictum est, sequitur quod omne vitae ab Ipso sit. [8.] Quinto: Quod hoc Unicum et Ipsum sit omnipraesens, omnisciens et omnipotens, hoc quoque quisque Christianus ex sua doctrina, et quisque Gentilis ex sua religione, agnoscit. Inde etiam quisque, ubicunque est, cogitat quod Deus sit ubi ille, et quod oret ad Deum praesentem; et cum quisque ita cogitat ac ita orat, sequitur quod non aliter possint cogitare, quam quod Deus ubivis sit, ita omnipraesens: similiter quod sit omnisciens et omnipotens; quare omnis orans ad Deum corde suo supplicat, ut ducat illum, quia Ipse potest: ita quisque agnoscit tunc Divinam omnipraesentiam, omniscientiam et omnipotentiam: agnoscit, quia tunc vertit faciem ad Dominum, et tunc ab Ipso influit illa veritas. [9.] Sexto: Quod hoc Unicum et Ipsum sit Dominus ab aeterno seu Jehovah. In Doctrina Novae Hierosolymae de Domino, ostensum est, quod Deus unus sit essentia et persona, et quod ille Deus sit Dominus; et quod ipsum Divinum, quod Jehovah Pater vocatur, sit Dominus ab aeterno, quod Divinum Humanum sit Filius a Divino suo ab aeterno conceptus, et natus in mundo; et quod Divinum procedens sit Spiritus Sanctus. Dicitur Ipsum et Unicum, quia prius dictum est, quod Dominus ab aeterno seu Jehovah sit ipsa Vita, quia est ipse Amor et ipsa Sapientia, seu ipsum Bonum et ipsum Verum, ex quibus omnia. Quod Dominus ex Se Ipso creaverit omnia, et non ex nihilo, videatur in transactione De Divino Amore et Divina Sapientia (n. 282-284, n. 349-357). Ex his illa veritas, quod homo a solo Domino ducatur et doceatur, per rationes confirmata est.
@1 “variatur”:–sic editio princeps. Doctor Im. Tafel praetulit varietur. @2 ad pro “se ad” @3 sint pro “sit”
(2) 直訳
Quod homo vivat a solo Domino, et non a se, per has rationes evincetur: 人間は主だけから生きる、また自分自身からでないことは、これらの論証から証明される。
Quod unica sit essentia, unica substantia, et unica forma, ex quibus omnes essentiae, substantiae et formae sunt, quae creatae sunt. 唯一のものが、本質があること、唯一の(もの)実体、また唯一の(もの)形、それらからすべての本質、実体、また形があること、それらは創造された。
Quod unica illa essentia, substantia et forma, sit Divinus Amor et Divina Sapientia, ex quibus sunt omnia, quae ad amorem et sapientiam apud hominem se referunt. 唯一のもの、その本質、実体、また形は、神的な愛と神的な知恵である、それらからすべてのものがある、それらは人間のもとの愛と知恵に関係する。
Quod etiam sit ipsum Bonum et ipsum Verum, ad quae omnia se referunt. さらにまた善そのものと真理そのものがある、それらすべてのものに関係する。
Et quod illa sint vita, ex qua omnium vita, et omnia vitae sunt. また、それらはいのちである、そのすべてのいのちから、いのちのすべてのものがある。
Tum quod Unicum et Ipsum sit omnipraesens, omnisciens et omnipotens. なおまた、「唯一のもの」と「そのもの」☆は遍在、全知、全能である。
☆ ipsumは「本質、実体」の意味があります。大文字で、主に言及している場合は「その方」です。
Et quod hoc unicum et ipsum sit Dominus ab aeterno seu Jehovah. またこの唯一のものとそのものは永遠からの主、すなわち、エホバである。
[2.] Primo: [2.] 第一―
Quod unica essentia, unica substantia et unica forma sui, ex quibus omnes essentiae, substantiae et formae, quae creatae, sunt, ostensum est in transactione De Divino Amore et Divina Sapientia (n. 44-46), et in Parte Secunda ibi, quod Sol caeli angelici, qui est a Domino, et in quo Dominus, sit illa unica substantia et forma, ex qua omnia sunt quae creata, et quod nihil detur ac dari possit, quod non ex illo sit. 「唯一のもの、本質、唯一のもの、実体とその唯一のもの、形〔があり〕、それらからすべての本質、実体、また形が、それらは創造された、存在すること」は論文『神的な愛についてと神的な知恵』(44-46番)の中に示されている、またそこに第二部の中に、天使の天界の太陽は、それは主からである、またその中に主が、それは唯一のもの、実体と形、それからすべてのものがある、それは創造された、また何も存在しない、そして存在することができない、それから存在しないものは。
Quod ex illo sint omnia per derivationes secundum gradus, in Parte Tertia ibi demonstratum est. それからすべてのものは段階にしたがって派生物によって存在することは、そこに第三部に示されている。
[3.] Quis non ex ratione percipit et agnoscit, quod unica essentia sit, ex qua omnis essentia, seu unicum Esse a quo omne esse? [3.] だれが理性から知覚しないか、また認め(ないか)? 唯一のもの、本質があること、それからすべての本質、すなわち、唯一のエッセ(存在)、それからすべてのエッセ(存在)〔があること〕。
Quid potest existere absque esse, et quid esse ex quo omne esse, nisi sit ipsum Esse? 何がエッセなしに存在するようになることができるか、また何か、エッセとは、それからすべてのエッセ、エッセそのものでないなら?
Et quod est ipsum Esse, est quoque unicum Esse, et in se Esse. また、エッセそのものであること、唯一のエッセであること、また本質的にエッセ。
Cum ita est, (et quisque hoc ex ratione percipit et agnoscit, et si non, potest percipere et agnoscere,) quid tunc aliud sequitur, quam quod hoc Esse, quod est ipsum Divinum, quod Jehovah, sit omne omnium quae sunt et existunt. そのようであるとき、(また、だれもがこれを理性から知覚し、認める、また〔そうで〕ないなら、知覚し、認めることができる)、何がその時、何らかのものが~ということになる〔か〕、このエッセが、それは神性そのものである、こと以外に、エホバ、すべてのすべてであること、それは存在し、存在するようになる。
[4.] Simile est, si dicitur quod unica substantia sit, ex qua omnia; [4.] 同様である、もし言われるなら、唯一のもの、実体があること、それからすべてのもの。
et quia substantia absque forma non est aliquid, sequitur etiam quod unica forma sit, ex qua omnia. また形なしの実体は何らかのものではないので、~ということがいえる、唯一のもの、形があることもまた、それからすべてのもの。
Quod Sol caeli angelici sit unica illa substantia et forma, tum quomodo [1]variatur illa essentia, substantia et forma in creatis, in supradicta transactione demonstratum est. 天使の天界の太陽は唯一のもの、その実体と形である、またさらにどのようにその本質、実体、また形が、創造の中で、変えられる(多様にされる)か、上述の論文の中で示されている。
(3) 訳文
157. 人間は主だけから生き、また自分自身からでないことは、次の論証から証明される。
唯一の本質、唯一の実体、また唯一の形があること、それらから創造されたすべての本質、実体、また形があること。その唯一の本質、実体、また形は、神的な愛と神的な知恵であり、それらから人間のもとの愛と知恵に関係するすべてのものがある。さらにまたそれらすべてのものに関係する善そのものと真理そのものがある。また、それらはいのちであり、そのすべてのいのちから、いのちに属するすべてのものがある。なおまた、「唯一そのもの」は遍在、全知、全能である。またこの唯一そのものは、永遠からの主、すなわち、エホバである。
[2.] 第一:「唯一の本質、唯一の実体とその唯一の形があり、それらから創造されたすべての本質、実体、また形が存在すること」は著作『神の愛と知恵』(44-46番)の中に、またそこの第二部の中に、天使の天界の太陽は、主からであり、またその中に主がおられ、それは唯一の実体と形であり、それから創造されたすべてのものがあり、それから存在しないものは何も存在しないし、存在することもできないが示されている。それからすべてのものは段階にしたがって派生によって存在することは、そこの第三部に示されている。
[3.] だれが理性から 唯一の本質があること、それからすべての本質、すなわち、唯一のエッセ(存在)があり、それからすべてのエッセ(存在)があることを知覚し、また認めないか? 何がエッセなしに存在するようになることができるか、また、それからすべてのエッセがあり、エッセそのものでないなら、エッセとは何か? また、エッセそのものがあり、唯一のエッセでもあり、また本質的にエッセであること。そのようであるとき、(また、だれもがこれを理性から知覚し、認め、またそうでないなら、知覚し、認めることができる)、その時、神性そのものであるこのエッセであるもの以外に、何が存在するといえるのか、エホバがすべてのすべてであり、それは存在し、存在するようになる。
[4.]もし、唯一の実体があり、それからすべてのものあると言われるなら、同様である。また形なしの実体は何らかのものではないので、唯一の形がありそれからすべてのものがある、こともまたいえる。天使の天界の太陽は、その唯一の実体と形であり、またさらにどのようにその本質、実体、また形が、創造の中で変えられるか、前述の著作の中で示されている。