原典講読「神の摂理』 144

 

(1) 原文


144.  Quod nec aliquis reformari queat in statu occaecationis intellectus. Hi quoque non sciunt vera, et inde nec vitam, nam intellectus docebit illa, ac voluntas faciet illa; et cum voluntas facit quod intellectus docit, tunc fit ei vita secundum vera. Cum autem intellectus occaecatus est, etiam voluntas obturata est, et non agit ex libero secundum rationem suam aliud quam malum confirmatum in intellectu, quod est falsum. Praeter ignorantiam, etiam intellectum occaecat religio quae docet fidem caecam: tum doctrina falsi; nam sicut vera aperiunt intellectum, sic falsa occludunt illum: occludunt superius, sed aperiunt illum inferius; et intellectus solum infra apertus, non potest videre vera, sed modo confirmare quicquid vult, imprimis falsum. Intellectus etiam occaecatur per cupiditates mali; quamdiu voluntas in illis est, agit intellectum ad confirmandum illas; et quantum confirmantur cupiditates mali, tantum voluntas non potest esse in affectionibus boni, et ex illis videre vera, et sic reformari. [2.] Ut pro exemplo: qui in cupiditate adulterii est, ejus voluntas, quae est, in jucundo amoris ejus, agit intellectum suum ad confirmandum illud, dicendo, Quid adulterium? Num in illo aliquod malum? Estne simile inter maritum et ejus uxorem? Potestne ex adulterio aeque nasci proles? Potestne mulier admittere plures absque damno? Quid commune habet spirituale cum hoc? Ita intellectus, qui tunc est scortum voluntatis, cogitat, ac tam stupidus factus ex stupro cum voluntate, ut non videre possit, quod amor conjugialis sit ipse spiritualis caelestis amor, qui est imago amoris Domini et ecclesiae, a quo etiam derivatur; et sic quod in se sanctus sit, ipsa castitas, puritas et innocentia; et quod faciat homines amores in forma, nam conjuges amare se mutuo possunt ab intimis, et sic formare se in amores: et quod adulterium destruat hanc formam, et cum illa imaginem Domini; et quod horrendum est, quod adulter commisceat vitam suam cum vita mariti in ejus uxore: in semine est vita hominis. [3.] Et quia hoc profanum est, ideo infernum vocatur adulterium, et vicissim caelum vocatur conjugium. Etiam amor adulterii communicat cum infimo inferno, at amor vere conjugialis cum intimo caelo; membra generationis utriusque sexus etiam correspondent societatibus intimi caeli. Haec allata sunt, ut sciatur, quam occaecatus est intellectus quando voluntas est in cupiditate mali; et quod in statu occaecationis intellectus nemo reformari possit.


 


(2) 直訳


Quod nec aliquis reformari queat in statu occaecationis intellectus. ある者もまた「理解力の盲目の状態」の中で改心されることができないこと。


Hi quoque non sciunt vera, et inde nec vitam, nam intellectus docebit illa, ac voluntas faciet illa; これらの者もまた真理を知らない、またここから生活を、なぜなら、理解力がそれらを教え、そして意志がそれらを行なうから。


et cum voluntas facit quod intellectus docit, tunc fit ei vita secundum vera. また、意志が行なうとき、理解力が教えることを、その時、彼に生じる、真理にしたがったいのち(生活)が。


Cum autem intellectus occaecatus est, etiam voluntas obturata est, et non agit ex libero secundum rationem suam aliud quam malum confirmatum in intellectu, quod est falsum. けれども、理解力が盲目であるとき、意志もまた閉じ込められる、また、自分の理性にしたがって自由から行動しない、理解力の中で確信された悪以外の何にも、それは虚偽である。


Praeter ignorantiam, etiam intellectum occaecat religio quae docet fidem caecam: 無知に加えて、さらにまた理解力を☆宗教で盲目にする☆、それは盲目の信仰を教える。


文面からは「理解力」、また「盲目にする」の関係がややあいまいな気がします。


tum doctrina falsi; なおまた、虚偽の教え。


nam sicut vera aperiunt intellectum, sic falsa occludunt illum: なぜなら、真理が理解力を開くように、このように虚偽はそれを閉ざすから。


occludunt superius, sed aperiunt illum inferius; 上部を閉ざす、しかし、それを下部を開く。


et intellectus solum infra apertus, non potest videre vera, sed modo confirmare quicquid vult, imprimis falsum. また、下だけを開かれた理解力は、真理を見ることができない、しかし、単に何でも欲するものを確信すること、特に、虚偽を。


Intellectus etiam occaecatur per cupiditates mali; 理解力はまた悪の欲望によって閉ざされる。


quamdiu voluntas in illis est, agit intellectum ad confirmandum illas; 意志がそれらの中にあるかぎり、〔意志は〕理解力をそれらを確信させるために働く。


et quantum confirmantur cupiditates mali, tantum voluntas non potest esse in affectionibus boni, et ex illis videre vera, et sic reformari. また、どれだけ悪の欲望が確信されるか〔によって〕、それだけ意志は善の情愛の中にいることができない、またそれらから真理を見ること、またしたがって改心されること。


[2.] Ut pro exemplo: [2.] 例えば、例として―


qui in cupiditate adulterii est, ejus voluntas, quae est, in jucundo amoris ejus, agit intellectum suum ad confirmandum illud, dicendo, Quid adulterium? 姦淫の欲望の中にいる者は、彼の意志は、それは☆その愛の快さの中にある、自分の理解力をそれを確信させるために働く、言って、姦淫とは何か?


ここの「quae est,」の「,」は、削除すべきミスプリです。初版にありません。


Num in illo aliquod malum? その中に何らかの悪が〔ある〕のか?


Estne simile inter maritum et ejus uxorem? 同様のものが夫とその妻の間にあるのではないか?


Potestne ex adulterio aeque nasci proles? 姦淫から等しく()が生まれることができないか?


Potestne mulier admittere plures absque damno? 女は多くの者を許すことができないか、害なしに?


Quid commune habet spirituale cum hoc? 霊的なものはこれと共通な何を持つのか?


Ita intellectus, qui tunc est scortum voluntatis, cogitat, ac tam stupidus factus ex stupro cum voluntate, ut non videre possit, quod amor conjugialis sit ipse spiritualis caelestis amor, qui est imago amoris Domini et ecclesiae, a quo etiam derivatur; このように理解力は、それはその時、意志の娼婦である、考える、そして、これほどに意志との麻痺から愚かに〔なる〕、見ることができないように、結婚愛は霊的で天的な愛そのものであること、それは主と教会の愛の映像である、さらにまたそこから導かれる。


et sic quod in se sanctus sit, ipsa castitas, puritas et innocentia; またこのように本質的に聖なるものであること、貞潔そのもの、純粋また無垢。


et quod faciat homines amores in forma, nam conjuges amare se mutuo possunt ab intimis, et sic formare se in amores: また、人間を形の中に愛をつくる、なぜなら、配偶者同士(夫婦)自分たちを互いに最内部から愛することができるから、またこのように自分たち自身を愛の中に形作ること。


et quod adulterium destruat hanc formam, et cum illa imaginem Domini; また、姦淫はこの形を破壊すること、またそれとともに主の映像を。


et quod horrendum est, quod adulter commisceat vitam suam cum vita mariti in ejus uxore: また恐ろしいことである、姦淫者が自分のいのちを夫のいのちと混ぜること、その〔夫の〕妻の中に。


in semine est vita hominis. 種(精子)の中に人間のいのちがある〔からである〕。


[3.] Et quia hoc profanum est, ideo infernum vocatur adulterium, et vicissim caelum vocatur conjugium. [3.] またこれは冒涜的である(神聖を汚す)で、それゆえ、地獄は姦淫と呼ばれる、また逆に、天界は結婚と呼ばれる。


Etiam amor adulterii communicat cum infimo inferno, at amor vere conjugialis cum intimo caelo; さらにまた、姦淫の愛は最低の地獄と伝達する(共有する)、しかし、結婚の愛は最内部の天界と。


membra generationis utriusque sexus etiam correspondent societatibus intimi caeli. 両方の性の生殖の四肢(身体の一部)もまた、最内部の天界の社会と対応する。


Haec allata sunt, ut sciatur, quam occaecatus est intellectus quando voluntas est in cupiditate mali; これらは提示(例証)された、知られるように、どれほど理解力は盲目であるか、意志が悪の欲望の中にあるとき。


et quod in statu occaecationis intellectus nemo reformari possit. また、理解力の盲目の状態の中で、だれも改心されることができないこと。


 


(3) 訳文


144. 「理解力の盲目の状態」の中いる者もまた改心することができないこと。


 これらの者もまた、真理を、またここから生活を知らない、なぜなら、理解力がそれらを教え、そして意志がそれらを行なうから。また、理解力が教えることを意志が行なうとき、彼に、真理にしたがったいのち(生活)が生じる。


 けれども、理解力が盲目であるとき、意志もまた閉じ込められ、また、自分の理性にしたがって自由から、理解力の中で虚偽である確信された悪以外の何にも行動しない。無知に加えて、さらにまた理解力は、盲目の信仰を教え、なおまた虚偽を教る宗教によって盲目にされる。なぜなら、真理が理解力を開くように、このように虚偽はそれを閉ざし、上部を閉ざし、しかし、その下部を開き、また、下だけを開かれた理解力は、真理を見ることができないで、単に何でも欲するものを、特に虚偽を確信するからである。理解力はまた悪の欲望によって閉ざされ、意志がそれらの中にあるかぎり、〔意志は〕理解力をそれらを確信させるために働く。また、どれだけ悪の欲望が確信されるかによって、それだけ意志は善の情愛の中にいること、またそれらから真理を見ること、またしたがって改心することができない。


[2.] 例えば―


 姦淫の欲望の中にいる者は、その愛の快さの中にある彼の意志は、〔次のように〕言って、その理解力を姦淫を確信させるために働く。姦淫とは何か? その中に何か悪があるのか? 同様のものが夫とその妻の間にあるのではないか? 姦淫からも等しくが生まれることができないか? 女は多くの者を害なし許すことができないか? 霊的なものはこれと何が共通するのか?


その時、意志の娼婦である理解力はこのように考え、そして、結婚愛は霊的で天的な愛そのものであり、それは主と教会の愛の映像であり、さらにまたそこから導かれるものであること、またこのように本質的に聖なるもの、貞潔そのもの、純粋また無垢であること、また、形の中に人間の愛をつくること、なぜなら、配偶者同士(夫婦)自分たちを互いに最内部から愛すること、またこのように自分たち自身を愛の中に形作ることができるから、また、姦淫はこの形を、またそれとともに主の映像を破壊すること、また、姦淫者が自分のいのちを、夫のいのちと、その〔夫の〕妻の中に混ぜることは、精子の中に人間のいのちがあるので、恐ろしいこと、これらのことを見ることができないほどに、意志の麻痺から愚かになる。


[3.] またこれは冒涜的であるで、それゆえ、地獄は姦淫と呼ばれ、また逆に、天界は結婚と呼ばれる。さらにまた、姦淫の愛は最低の地獄と、しかし、結婚の愛は最内部の天界と伝達している。両性の生殖器官もまた、最内部の天界の社会と対応する。これらは、意志が悪の欲望の中にあるとき、どれほど理解力は盲目であるか、また、理解力の盲目の状態の中で、だれも改心されることができないことが知られるために例証された。