(1) 原文
134. (ii.) Quod nemo reformetur per visiones et per loquelas cum defunctis, quia cogunt.―Visiones sunt duplicis generis, Divinae et diabolicae. Visiones Divinae fiunt per repraesentativa in caelo; ac visiones diabolicae fiunt per magica in inferno. Sunt etiam visiones phantasticae, quae sunt ludificationes mentis abstractae. Visiones Divinae, quae, ut dictum est, fiunt per repraesentativa in caelo, sunt quales fuerunt prophetis; qui, cum in illis erant, non erant in corpore, sed in spiritu; nam visiones non possunt apparere alicui homini in vigilia corporis sui. Quare cum apparuerunt prophetis, dicitur etiam quod tunc fuerint in spiritu; ut patet a sequentibus his. Ezechiel dicit,
“Spiritus sustulit me, et reduxit me in Chaldaeam ad captivitatem in visione Dei, in spiritu Dei; ita ascendit super me Visio quam vidi” ([Ezech.] xi. 1,24);
Tum quod sustulerit illum Spiritus inter terram et caelum, et abduxerit in Hierosolymam in visionibus Dei (viii. 3, seq.);
Similiter fuit in visione Dei seu spiritu, cum vidit quatuor animalia, quae erant cherubi (i. et x.);
Ut et, cum vidit novum templum et novam terram, et angelum metientem illa (xl.-xlviii.);
quod tunc fuerit in visionibus Dei, dicit, cap. xl. 2. 26; et quod in spiritu, cap. xliii. 5. [2.] In simili statu fuit Sacharias,
Cum vidit virum equitantem inter myrtos ([Sach.] i. 8,seq.);
Cum vidit quatuor cornua [(i. 18)], et virum in cujus manu funiculus mensurae (ii. 1-3. seq.);
Cum vidit candelabrum et duas oleas (iv. 1, seq.);
Cum vidit volumen volans, et epham (v. 1, 6).
Cum vidit quatuor currus exeuntes inter [1]duos montes, et equos (vi. 1, seq.).
In simili statu fuit Daniel,
Cum vidit quatuor bestias ascendentes e mari ([Dan.][2]vii. 1, seq.);
Et cum vidit pugnas arietis et hirci (viii. 1, seq.);
quod viderit illa in visione spiritus sui dicitur cap. vii. 1, 2, 7, 13; viii. 2; x. 1, 7, 8: et quod Angelus Gabriel ei visus sit in visione, cap. ix. 21. [3.] In visione spiritus etiam fuit Johannes cum vidit illa quae descripsit in Apocalypsi:
Ut cum vidit septem candelabra, et in medio illorum Filium hominis (i. 12-16).
Cum vidit Thronum in caelo et Sedentem super Throno, et quatuor animalia, quae erant cherubi, circum illum (iv.).
Cum vidit librum vitae acceptum ab Agno (v.).
Cum vidit equos exeuntes e libro (vi.).
Cum vidit septem angelos cum tubis (viii.).
Cum vidit puteum abyssi apertum, et locustas inde exeuntes (ix.).
Cum vidit draconem et pugnam ejus cum Michaele (xii.).
Cum vidit binas bestias, unam e mari, alteram e terra, ascendentes (xiii.).
Cum vidit mulierem sedentem super bestia coccinea (xvii.).
Et Babylonem destructam (xviii.).
Cum vidit Equum album, et Sedentem super illo ([3]xix.).
Cum vidit caelum novum et terram novam, et sanctam Hierosolymam descendentem e caelo (xxi.).
Et cum vidit fluvium aquae vitae (xxii.).
Quod viderit illa in visione spiritus, dicitur cap. i. [4]10; iv. 2; v. 1; vi. i; xxi. [5]1, 2. Tales fuerunt visiones, quae apparuerunt e caelo, coram visu spiritus illorum, et non coram visu corporis eorum. Tales non exstant hodie, nam si exstarent, non intelligerentur, quia fiunt per repraesentativa, quorum singula significant interna ecclesiae, et arcana caeli. Quod etiam cessaturae sint cum Dominus in mundum venit, praedicitur a Daniele, cap. [6]ix. 24. Visiones autem diabolicae quandoque exstiterunt, inductae per spiritus enthusiasticos, et visionarios, qui ex delirio, in quo sunt, vocaverunt se Spiritum Sanctum. Sed illi spiritus nunc a Domino collecti sunt, et dejecti in infernum separatum ab infernis aliorum. Ex his patet, quod non aliquis per visiones alias quam quae in Verbo sunt, reformari possit. Sunt quoque visiones phantasticae, sed illae sunt merae ludificationes mentis abstractae.
@1 duos pro “quatuor” @2 vii. pro “vi.” @3 xix. pro “xviii.” @4 10 pro “11” @5 1, 2. pro “12.” @6 ix. pro “xi.”
(2) 直訳
(ii.) Quod nemo reformetur per visiones et per loquelas cum defunctis, quia cogunt.― (ii.) だれも幻によって、また死んだ者との会話によって改心されないこと、強制するので―
Visiones sunt duplicis generis, Divinae et diabolicae. 幻は二重の種類がある、神的ものと悪魔的なもの。
Visiones Divinae fiunt per repraesentativa in caelo; 神的な幻は天界の中の表象物によって生じる。
ac visiones diabolicae fiunt per magica in inferno. そして、悪魔的な幻は地獄の中の魔術によって生じる。
Sunt etiam visiones phantasticae, quae sunt ludificationes mentis abstractae. さらにまた空想的な幻がある、それらは乱れた心の幻覚である。
Visiones Divinae, quae, ut dictum est, fiunt per repraesentativa in caelo, sunt quales fuerunt prophetis; 神的な幻は、それは、言われたように、天界の中の表象物によって生じる、預言者たちにあったようなものである。
qui, cum in illis erant, non erant in corpore, sed in spiritu; 彼らは、その中にいたとき、身体の中にいなかった、しかし、霊の中に。
nam visiones non possunt apparere alicui homini in vigilia corporis sui. なぜなら、幻はある人間によって見られることができないから、自分の身体の目覚めていることの中で。
Quare cum apparuerunt prophetis, dicitur etiam quod tunc fuerint in spiritu; それゆえ、預言者たちに見られたとき、その時、霊の中にいたこともまた言われる。
ut patet a sequentibus his. 続くこれらのものから明らかなように。
Ezechiel dicit, エゼキエルは言っている、
“Spiritus sustulit me, et reduxit me in Chaldaeam ad captivitatem in visione Dei, in spiritu Dei; 「霊が私を上げた、また私を、神の霊の中で、神の幻の中でカルデヤの中の捕虜へ戻した。
ita ascendit super me Visio quam vidi” ([Ezech.] xi. 1,24); そのように(そこで)幻は私の上にのぼった、それを私は見た」(エゼキエル書11:1,24)。
Tum quod sustulerit illum Spiritus inter terram et caelum, et abduxerit in Hierosolymam in visionibus Dei (viii. 3, seq.); なおまた、「霊」は彼を天と地の間に上げたこと、神の幻の中にエルサレムの中に連れ去った(8;3以降)。
Similiter fuit in visione Dei seu spiritu, cum vidit quatuor animalia, quae erant cherubi (i. et x.); 同様に、神の幻または霊の幻の中にあった、四つの生き物を見たとき、それらはケルビムであった(第1章と第10章)。
Ut et, cum vidit novum templum et novam terram, et angelum metientem illa (xl.-xlviii.); 例えばまた、新しい神殿と新しい地を見たとき、またそれを測る天使を(第40-48章)。
quod tunc fuerit in visionibus Dei, dicit, cap. xl. 2. 26; そのとき、神の幻の中にいた、と言っていること、第40章2, 26節。
et quod in spiritu, cap. xliii. 5. また霊の中に〔いた〕こと、第43章5節。
[2.] In simili statu fuit Sacharias, [2.] 同様の状態の中にゼカリヤはいた、
Cum vidit virum equitantem inter myrtos ([Sach.] i. 8,seq.); ミルトスの木の間に馬に乗っている人を見たとき(ザカリヤ書1:8以降)。
Cum vidit quatuor cornua [(i. 18)], et virum in cujus manu funiculus mensurae (ii. 1-3. seq.); 四つの角を見たとき(1:18)、また人を、その手に測り綱を(2:1-3以降)。
Cum vidit candelabrum et duas oleas (iv. 1, seq.); 蜀台と二本のオリーブの木を見たとき(4:1以降)。
Cum vidit volumen volans, et epham (v. 1, 6). 飛んでいる巻き物とエパ(枡)を見たとき(5:1,6)。
Cum vidit quatuor currus exeuntes inter [1]duos montes, et equos (vi. 1, seq.). 二つの山の間から出てくる四台の戦車を見たとき、また馬を(6:1以降)。
In simili statu fuit Daniel, 同様の状態の中にダニエルはいた、
Cum vidit quatuor bestias ascendentes e mari ([Dan.] [2]vii. 1, seq.); 四頭の獣が海から上がってくるのを見たとき(ダニエル書7:1以降)。
Et cum vidit pugnas arietis et hirci (viii. 1, seq.); また雄羊と雄ヤギの戦いを見たとき(8:1以降)。
quod viderit illa in visione spiritus sui dicitur cap. vii. 1, 2, 7, 13; viii. 2; x. 1, 7, 8: それらを自分の霊の幻の中で見たことが言われている、第7章1,2,7,13節、第8章2節、第10章1,7,8節。
et quod Angelus Gabriel ei visus sit in visione, cap. ix. 21. また天使ガブリエルが彼に見られたこと、幻の中で、第9章21節。
[3.] In visione spiritus etiam fuit Johannes cum vidit illa quae descripsit in Apocalypsi: [3.] 霊の幻の中にヨハネもまたいた、それらを見たとき、それらは「黙示録」の中に述べられた。
Ut cum vidit septem candelabra, et in medio illorum Filium hominis (i. 12-16). 七つの蜀台を見たときのように、またそれらの真ん中に人の子を(1:12-16)。
Cum vidit Thronum in caelo et Sedentem super Throno, et quatuor animalia, quae erant cherubi, circum illum (iv.). 天界の中の王座と王座の上に座られる方を見たとき、また四つの生き物を、それらは、その周りのケルビムであった(第4章)。
Cum vidit librum vitae acceptum ab Agno (v.). 小羊から受け取ったいのちの書を見たとき(第5章)。
Cum vidit equos exeuntes e libro (vi.). 書から出てくる馬を見たとき(第6章)。
Cum vidit septem angelos cum tubis (viii.). ラッパを持った七人の天使たちを見たとき(第8章)。
Cum vidit puteum abyssi apertum, et locustas inde exeuntes (ix.). 開かれた深淵の穴を見たとき、またそこから出てくるイナゴを(第9章)。
Cum vidit draconem et pugnam ejus cum Michaele (xii.). 竜とミカエルとのその戦いを見たとき(第12章)。
Cum vidit binas bestias, unam e mari, alteram e terra, ascendentes (xiii.). 二匹の獣を見たとき、一匹は海から、もう一匹は地からのぼってくる(第13章)。
Cum vidit mulierem sedentem super bestia coccinea (xvii.). 緋色の獣の上に乗っている女を見たとき(第17章)。
Et Babylonem destructam (xviii.). またバビロンの破壊を(第18章)。
Cum vidit Equum album, et Sedentem super illo ([3]xix.). また白い馬を見たとき、またその上に乗られる方を(第19章)。
Cum vidit caelum novum et terram novam, et sanctam Hierosolymam descendentem e caelo (xxi.). 新しい天と新しい地を見たとき、また聖なるエルサレムが天から下って来るのを(第21章)。
Et cum vidit fluvium aquae vitae (xxii.). またいのちの水の川を見たとき(第22章)。
Quod viderit illa in visione spiritus, dicitur cap. i. [4]10; iv. 2; v. 1; vi. i; xxi. [5]1, 2. それらを霊の幻の中で見たこと、言われている、第1章10節、4:2、5:1、6:1、,21:1, 2。