(1) 原文
128. Quis non scit ex Verbo, quod quisque secundum facta sua sortiatur vitam post mortem? Aperi Verbum, lege illud, et clare videbis, sed remove tunc cogitationes a fide et a justificatione per illam solam. Quod Dominus in suo Verbo ubivis id doceat, sint haec pauca in testimonium:
“Omnis arbor quae non facit fructum bonum, exscindetur et in ignem conjicietur; quare ex fructibus eorum cognoscetis illos” (Matth. vii. 19, 20).
“Multi dicent Mihi in die illo, Domine,… nonne per nomen tuum prophetavimus,… et in nomine tuo multas virtutes fecimus? Sed tunc confitebor illis, Non novi vos, discedite a Me, operantes iniquitatem (Matth. vii. 22, 23).
“Omnis qui audit verba mea et facit illa, comparabo [eum] viro prudenti, qui aedificavit domum super petra:… at omnis audiens verba mea et non faciens illa, comparabitur viro stulto, qui aedificavit domum suam super” “humo absque fundamento” (Matth. vii. 24, 26; Luc. vi. 46-49).
[2.] “Venturus est Filius hominis in gloria Patris sui,…et tunc reddet unicuique secundum facta ejus” (Matth. xvi. 27).
“Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus” (Matth. xxi. [1]43).
Jesus dixit,” Mater mea et fratres mei hi sunt, qui audiunt Verbum Dei et faciunt illud” (Luc. viii. 21).
“Tunc incipietis… stare et pulsare januam, dicentes, Domine, …aperi nobis: sed respondens, dicet” illis, “Non novi vos unde sitis…discedite a Me, omnes operarii iniquitatis” (Luc. xiii. 25-27).
“Exibunt qui bona fecerunt in resurrectionem vitae, qui vero mala fecerunt, in resurrectionem judicii” (Joh. v. 29).
[3.] “Scimus.. quod peccatores Deus non audiat, sed si quis Deum colit, et voluntatem Ipsius facit, hunc audit” ([Joh.] ix. 31).
“Si haec scitis, beati estis si feceritis illa” (Joh. xiii. 17).
“Qui habet praecepta mea, et facit illa, ille est qui amat Me… et Ego amabo illum,… et ad illum veniam, et mansionem apud illum faciam” (Joh. xiv. 15, 21-24).
“Vos amici mei estis, si feceritis quaecunque mando vobis. …Ego vos elegi… ut… fructus feratis, et fructus vester maneat” (Joh. xv. 14, 16).
[4.] Dominus dixit Johanni, “Scribe angelo Ephesinae Ecclesiae, Novi opera tua:…habeo contra te, quod charitatem priorem reliqueris;… age paenitentiam, et priora opera fac; si non,…. movebo candelabrum tuum e loco ejus” (Apoc. ii. 1, 2, 4, 5).
“Angelo Ecclesiae Smyrnaeorum scribe, Novi opera tua” (Apoc. ii. 8,[9]).
“Angelo Ecclesiae in Pergamo scribe,… Novi opera tua, paenitentiam age” (Apoc. ii [12,] 13, 16).
“Angelo Ecclesiae in Thyatiris scribe,…Novi opera tua, et charitatem,… et opera tua posteriora plura primis” (Apoc. ii. [2]18, 19).
“Angelo Ecclesiae in Sardibus scribe,… Novi opera tua, quod nomen habeas, quod vivas, sed mortuus es;…. non inveni opera tua perfecta coram Deo;…. paenitentiam age” (Apoc. iii. 1-3).
“Angelo Ecclesiae quae in Philadelphia scribe, Novi opera tua” (Apoc. iii. 7, 8).
“Angelo Ecclesiae Laodicensium scribe, Novi opera tua;…. age paenitentiam” (Apoc. iii. 14, 15, 19).
“Audivi vocem e caelo dicentem, Scribe, beati mortui, qui in Domino moriuntur a nunc;…. opera illorum sequuntur illos” (Apoc. [3]xiv. 13).
“Liber apertus est, qui est vitae, et judicati sunt mortui,… omnes secundum opera illorum” (Apoc. xx. 12,13).
“Ecce venio cito, et merces mea Mecum, ut dem unicuique secundum opus ejus” (Apoc. xxii. 12).
Haec in Novo Testamento; [5.] plura adhuc sunt in Veteri, ex quo hoc unicum adducam:
“Sta in porta.. Jehovae, et proclama ibi verbum hoc: Sic dixit Jehovah Zebaoth Deus Israelis, Bonas reddite vias vestras, et opera vestra;…. ne confidite vobis super verbis mendacii, dicendo, Templum Jehovae, Templum Jehovae, Templum Jehovae illi;…. num furando, occidendo, et adulterando, et jurando per mendacium;… deinde venietis, et stabitis coram Me in domo hac, super qua nominatur nomen Meum, et dicetis, Erepti sumus, dum facitis …. abominationes illas; num spelunca latronum facta est Domus haec: etiam Ego, ecce vidi, dictum Jehovae” (Jer. vii. [4]2, 3, 4, 9-11).
@1 43 pro “53” @2 18, 19 pro “26” @3 xiv. pro “v.” @4 2 pro “1”
(2) 直訳
Quis non scit ex Verbo, quod quisque secundum facta sua sortiatur vitam post mortem? だれがみことばから知らないか? それぞれ自分の行為にしたがって死後、生活(いのち)が定められること。
Aperi Verbum, lege illud, et clare videbis, sed remove tunc cogitationes a fide et a justificatione per illam solam. みことばを開け、それを読め、するとあなたははっきりと読む(未来)、しかし、その時、信仰からまたそれのみによっての義認から思考を遠ざけよ。
Quod Dominus in suo Verbo ubivis id doceat, sint haec pauca in testimonium: 主はご自分のみことばの中のどこでもそのことを教えられていることは、これらのわずかなものである、証拠の中に。
“Omnis arbor quae non facit fructum bonum, exscindetur et in ignem conjicietur; 「すべての木は、それは善い実を結ばない、切り倒される、また火の中に投げ込まれる。
quare ex fructibus eorum cognoscetis illos” (Matth. vii. 19, 20). それゆえ、彼らの実からあなたがたは彼らを知る」(マタイ7:19, 20)。
“Multi dicent Mihi in die illo, Domine,… nonne per nomen tuum prophetavimus,… et in nomine tuo multas virtutes fecimus? 「その日に、多くの者がわたしに言う、主よ……あなたの名前によって私たちは預言しませんでしたか……またあなたの名前の中に私たちは多くの力あるわざを行なった?
Sed tunc confitebor illis, Non novi vos, discedite a Me, operantes iniquitatem” (Matth. vii. 22, 23). しかし、その時、わたしは彼らに言明する、わたしはあなたがたを知らなかった、わたしから離れよ、不法を行なう者ら」(マタイ7:22, 23)。
“Omnis qui audit verba mea et facit illa, comparabo [eum] viro prudenti, qui aedificavit domum super petra: 「すべての者は、わたしのことばを聞いて、それらを行なう者、わたしは(彼を)賢明な男(人)にたとえます、その者は岩の上に家を建てた。
… at omnis audiens verba mea et non faciens illa, comparabitur viro stulto, qui aedificavit domum suam super” “humo absque fundamento” (Matth. vii. 24, 26; Luc. vi. 46-49). ……しかし、すべての者は、わたしのことばを聞いてそれらを行なわない、愚かな男(人)にたとえられる、その者は自分の家を上に建てた」「土台のない土(の上)に」(マタイ7:24, 26、ルカ6:46-49)。
[2.] “Venturus est Filius hominis in gloria Patris sui,…et tunc reddet unicuique secundum facta ejus” (Matth. xvi. 27). [2.] 「人の子が自分の父の栄光の中にやって来ようとしている……またその時、それぞれの者に彼の行為にしたがって報いられる」(マタイ16:27)。
“Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus” (Matth. xxi. [1]43). 「あなたがたから神の国は取り去られる、またその実を結ぶ国民に与えられる」(マタイ21:43)。
Jesus dixit,” Mater mea et fratres mei hi sunt, qui audiunt Verbum Dei et faciunt illud” (Luc. viii. 21). イエスは言われた、「わたしの母とわたしの兄弟は、これらの者です、神のみことばを聞いて、それを行なう者」(ルカ8:21)。
“Tunc incipietis… stare et pulsare januam, dicentes, Domine, …aperi nobis: 「その時、あなたがたは始める……戸に立つこととたたくこと、主よ……私たちに開けよ、と言って。
sed respondens, dicet” illis, “Non novi vos unde sitis…discedite a Me, omnes operarii iniquitatis” (Luc. xiii. 25-27). しかし、応えて言う」、彼らに、「わたしはあなたがたがどこからであるか知らなかった……わたしから離れよ、すべて不法を行なう者ら」(ルカ13:25-27)。
“Exibunt qui bona fecerunt in resurrectionem vitae, qui vero mala fecerunt, in resurrectionem judicii” (Joh. v. 29). 「善を行なった者はいのちのよみがえりの中に出てくる、悪を行なった者は、さばきのよみがえりの中に」(ヨハネ5:29)。
[3.] “Scimus.. quod peccatores Deus non audiat, sed si quis Deum colit, et voluntatem Ipsius facit, hunc audit” ([Joh.] ix. 31). [3.] 「私たちは知っている……罪人たちを神は聞かれないこと、しかし、もしだれかが神を礼拝し、またその方のみこころを行なうなら、この者を聞かれる」(ヨハネ9:31)。
“Si haec scitis, beati estis si feceritis illa” (Joh. xiii. 17). 「もしあなたがたがこれらのことを知るなら、祝福があなたがたに〔ある〕、もしあなたがたがそれらを行なうなら」(ヨハネ13:17)。
“Qui habet praecepta mea, et facit illa, ille est qui amat Me… et Ego amabo illum,… et ad illum veniam, et mansionem apud illum faciam” (Joh. xiv. 15, 21-24). 「わたしの戒めを持つ者は、またそれらを行なう、彼はわたしを愛する者です……またわたしは彼を愛します……わたしは彼のところにやって来ます、また住まいを彼のところにわたしはつくります」(ヨハネ14:21-24)。
“Vos amici mei estis, si feceritis quaecunque mando vobis. 「あなたがたはわたしの友です、もしあなたがたがどんなものでも命令をあなたがたに行なうなら。
…Ego vos elegi… ut… fructus feratis, et fructus vester maneat” (Joh. xv. 14, 16). ……わたしがあなたがたを選びました……あたたがたが実を結び(受け取る)、またあなたがたの実が残るように」(ヨハネ15:14, 16)。
[4.] Dominus dixit Johanni, “Scribe angelo Ephesinae Ecclesiae, Novi opera tua: [4.] 主はヨハネに言われた、「エペソの教会の天使に書け、わたしはあなたの働きを知った。
…habeo contra te, quod charitatem priorem reliqueris; ……わたしはあなたに対して持っている、あなたが前の仁愛を捨てていること。
… age paenitentiam, et priora opera fac; ……悔い改めを行なえ、また前の働きを行なえ。
si non,…. movebo candelabrum tuum e loco ejus” (Apoc. ii. 1, 2, 4, 5). もし〔そうでない〕なら、わたしはあなたの蜀台をその場所から移す」(黙示録2:1, 2, 4, 5)。
“Angelo Ecclesiae Smyrnaeorum scribe, Novi opera tua” (Apoc. ii. 8,[9]). 「スミルナの教会の天使に書け、わたしはあなたの働きを知った」(黙示録2:8, 9)。
“Angelo Ecclesiae in Pergamo scribe,… Novi opera tua, paenitentiam age” (Apoc. ii [12,] 13, 16). 「ペルガモの中の教会の天使に書け、……わたしはあなたの働きを知った、悔い改めを行なえ」(黙示録2:12, 13, 16)。
“Angelo Ecclesiae in Thyatiris scribe,…Novi opera tua, et charitatem,… et opera tua posteriora plura primis” (Apoc. ii. [2]18, 19). 「テアテラの中の教会の天使に書け、……わたしはあなたの働きを、また仁愛を知った、また前よりも多くのその後のあなたの働きを」(黙示録2:18, 19)。
“Angelo Ecclesiae in Sardibus scribe,… Novi opera tua, quod nomen habeas, quod vivas, sed mortuus es; 「サルデスの中の教会の天使に書け、……わたしはあなたの働きを知った、名前をあなたが持つこと、生きていること、しかし、あなたは死んでいる。
…. non inveni opera tua perfecta coram Deo; ……わたしはあなたの働きが神の前に完全であるのを見つけなかった」
…. paenitentiam age” (Apoc. iii. 1-3). ……悔い改めを行なえ」(黙示録3:1-3)。
“Angelo Ecclesiae quae in Philadelphia scribe, Novi opera tua” (Apoc. iii. 7, 8). 「フィラデルフィアの中のその教会の天使に書け、……わたしはあなたの働きを知った」(黙示録3:7, 8)。
“Angelo Ecclesiae Laodicensium scribe, Novi opera tua; 「ラデオキヤの教会の天使に書け、わたしはあなたの働きを知った。
…. age paenitentiam” (Apoc. iii. 14, 15, 19). ……悔い改めを行なえ」(黙示録3:14, 15, 19)。
“Audivi vocem e caelo dicentem, Scribe, beati mortui, qui in Domino moriuntur a nunc; 「私は天から言う声を聞いた、書け、死者は幸いである、その者は主の中に死ぬ、今から。
…. opera illorum sequuntur illos” (Apoc. [3]xiv. 13). ……彼らの働きは彼らに続く」(黙示録14:13)。
“Liber apertus est, qui est vitae, et judicati sunt mortui,… omnes secundum opera illorum” (Apoc. xx.
12,13). 「書物が開かれた、それはいのちの〔書〕である、また死んだ者がさばかれた……すべての者は彼らの働きにしたがって」(黙示録20:12, 13)。
“Ecce venio cito, et merces mea Mecum, ut dem unicuique secundum opus ejus” (Apoc. xxii. 12). 「見よ、わたしはすぐに来る、わたしの報酬はわたしとともに〔ある〕、わたしがそれぞれの者に彼の働きにしたがって与えるために」(黙示録22:12)。
Haec in Novo Testamento; これらは新約〔聖書〕に〔ある〕。
[5.] plura adhuc sunt in Veteri, ex quo hoc unicum adducam: [5.] さらに多くのものが旧〔約聖書〕にある、それらからこのただ一つのものを私は提示する。
“Sta in porta.. Jehovae, et proclama ibi verbum hoc: 「エホバの……門(戸)に立て、またそこでこのことばを宣言せよ―
Sic dixit Jehovah Zebaoth Deus Israelis, Bonas reddite vias vestras, et opera vestra; イスラエルの神、万軍のエホバはこのように言われた、あなたがたの道と、あなたがたの働きを善いものに戻せ。
…. ne confidite vobis super verbis mendacii, dicendo, Templum Jehovae, Templum Jehovae, Templum Jehovae illi; ……あなたがたに信頼してはならない、あなたがたの上にうそつく者たちに、言って、エホバの神殿、エホバの神殿、これはエホバの神殿。
…. num furando, occidendo, et adulterando, et jurando per mendacium; ……盗む、殺す、また姦淫する、またうそによって誓うのか。
… deinde venietis, et stabitis coram Me in domo hac, super qua nominatur nomen Meum, et dicetis, Erepti sumus, dum facitis …. abominationes illas; ……その後、あなたがたはやって来て、またこの家の中でわたしの前に立つ、その〔家の〕上にわたしの名前が名づけられている、またあなたがたは言う、私たちは救われている、あなたがたがそれらの忌まわしいことを行なっている時に。
num spelunca latronum facta est Domus haec: この家は強盗の巣となったのか。
etiam Ego, ecce vidi, dictum Jehovae” (Jer. vii. [4]2, 3, 4, 9-11). さらにまたわたしは、見よ、わたしは見た、エホバの言われたこと」(エレミヤ7:2, 3, 4, 9-11)。