(1) 原文
114. (iv.) Quod mala in externo homine a Domino non possint removeri nisi medio homine.― In omnibus ecclesiis Christianis receptum est hoc doctrinae, quod homo antequam ad sanctam Communionem accedit, semet exploraturus sit, visurus et agniturus sua peccata, et acturus paenitentiam, desistendo ab illis, et rejiciendo illa, quia a diabolo sunt; et quod alioqui peccata ei non remittantur, et quod sit damnatus. Angli, tametsi in doctrina de sola fide sunt, usque in oratione ad Sanctam Communionem, aperte docent explorationem, agnitionem, confessionem peccatorum, paenitentiam, et renovationem vitae, ac minantur illos qui illa non faciunt, his verbis, quod alioqui diabolus intraturus in illos sicut in Judam, ac impleturus illos omni iniquitate, et destructurus et corpus et animam. Germani, Sueci, Dani, qui etiam in doctrina de sola fide sunt, in oratione ad sanctam Communionem docent similia; minando etiam, quod alioqui se reos paenarum infernalium [1]facturi essent, ac damnationis aeternae, propter commixtionem sancti et profani. Haec a sacerdote alta voce praeleguntur coram illis qui Sanctam Cenam obituri sunt, et auscultantur ab illis cum omni agnitione quod ita sit. [2.] Attamen iidem, cum eodem die audiunt praedicationem de sola fide, et tunc quod lex illos non damnet, quia Dominus illam pro illis impleverat, et quod a se non possint aliquod bonum nisi meritorium facere, et sic opera nihil salutis in se habeant, sed sola fides, redeunt domum cum plena oblivione confessionis prioris, et cum rejectione ejus, quantum ex praedicatione de sola fide cogitant. Quid nunc verum est, sive hoc sive illud? non possunt duo sibi contraria esse vera; ut quod absque exploratione, cognitione, agnitione, confessione et rejectione peccatorum, ita absque paenitentia, non detur remissio illorum, ita non salvatio, sed damnatio aeterna: aut quod talia nihil faciant ad salutem, quia satisfactio plenaria pro omnibus peccatis hominum a Domino per passionem crucis facta est pro illis qui in fide sunt, et quod illi qui in sola fide cum fiducia quod ita sit, et in confidentia de imputatione meriti Domini, absque peccatis sint, et quod appareant coram Deo sicut qui lavati facie nitent. Ex his patet, quod communis religio omnium ecclesiarum in Christiano orbe sit, quod homo se exploraturus sit, visurus et agniturus sua peccata, et postea destiturus ab illis, et quod alioqui non salvatio, sed damnatio. Quod etiam sit ipsa Divina veritas, patet a locis in Verbo, ubi mandatur quod homo paenitentiam acturus sit, ut ab his:
[2]Jesus dixit, “Facite.. fructus dignos paenitentia;….jam jam..securis ad radicem arboris jacet; omnis..arbor non faciens fructum bonum, exscindetur et in ignem conjicietur” (Luc. iii. 8, 9).
Jesus dixit, “Nisi paenitentiam egeritis, omnes..peribitis” (Luc. xiii. 3, 5).
Jesus praedicavit “Evangelium Regni Dei;…paenitentiam agite, et credite Evangelio” (Marc. i. 14, 15).
Jesus emisit discipulos, qui exeuntes praedicarent “ut paenitentiam agerent” (Marc. vi. 12).
Jesus dixit ad apostolos, quod illos oporteat praedicare “paenitentiam et remissionem peccatorum, in omnibus gentibus” (Luc. xxiv. 47).
Johannes praedicavit “baptisma paenitentiae in remissionem peccatorum” (Marc. i. 4 Luc. iii. 3).
Cogita de hoc etiam ex aliquo intellectu; et si tibi religio est, videbis, quod paenitentia a peccatis sit via ad caelum, et quod fides separata a paenitentia non sit fides; et qui in non fide sunt ex non paenitentia, in via ad infernum sint.
@1 facturi essent pro “facturos esse” @2 “Jesus”:–sic quoque Doc. de Domino, n. 18. Videatur autem V.C.R., n. 528, ubi legitur “Johannes.”
(2) 直訳
(iv.) Quod mala in externo homine a Domino non possint removeri nisi medio homine.― (iv.) 外なる人間の中の悪は主により遠ざけられることができないこと、人間によってでなく―
In omnibus ecclesiis Christianis receptum est hoc doctrinae, quod homo antequam ad sanctam Communionem accedit, semet exploraturus sit, visurus et agniturus sua peccata, et acturus paenitentiam, desistendo ab illis, et rejiciendo illa, quia a diabolo sunt; すべてのキリスト教の教会の中でこの教えが受けられている、人間は聖餐に近づく前に、自分自身を調べらな(見つけ出さな)ければならない、自分の罪を見、認め〔なければならない〕、また悔い改めを行な〔わなければならない〕、それらから離れる(やめる)、またそれらを退ける、悪魔からであるので。
et quod alioqui peccata ei non remittantur, et quod sit damnatus. また何らかの罪は彼に赦されないこと、断罪されること。
Angli, tametsi in doctrina de sola fide sunt, usque in oratione ad Sanctam Communionem, aperte docent explorationem, agnitionem, confessionem peccatorum, paenitentiam, et renovationem vitae, ac minantur illos qui illa non faciunt, his verbis, quod alioqui diabolus intraturus in illos sicut in Judam, ac impleturus illos omni iniquitate, et destructurus et corpus et animam. イギリス人は、たとえ信仰のみについての教えの中にいても、それでも聖餐に向けての祈りの中で、公然と教えている、罪の調査(調べること)、承認、告白を、悔い改め、またいのち(生活)の新しくすること(一新)、そして彼らを脅す(威嚇する)、それらを行なわない者、これらの言葉で、何らかの悪魔が彼らの中に入る、ユダの中にのように、そして彼らをすべての不正で満たす、また身体と霊魂を破壊する。
Germani, Sueci, Dani, qui etiam in doctrina de sola fide sunt, in oratione ad sanctam Communionem docent similia; ドイツ人、スウェーデン人、デンマーク人、彼らもまた信仰のみについての教えの中にいる、聖餐への祈りの中で同様のことを教える。
minando etiam, quod alioqui se reos paenarum infernalium [1]facturi essent, ac damnationis aeternae, propter commixtionem sancti et profani. さらにまた脅して(威嚇して)、そうでなければ自分自身に地獄の罪の罪(reus)を作り出す、そして永遠の断罪で、聖なるものと世俗のものの混合のために。
Haec a sacerdote alta voce praeleguntur coram illis qui Sanctam Cenam obituri sunt, et auscultantur ab illis cum omni agnitione quod ita sit. これらは祭司により大きな声で彼らの前で朗誦される、聖餐に出席しようとする者、また彼らにより聞かれる、すべての承認をもって、このようであること。
[2.] Attamen iidem, cum eodem die audiunt praedicationem de sola fide, et tunc quod lex illos non damnet, quia Dominus illam pro illis impleverat, et quod a se non possint aliquod bonum nisi meritorium facere, et sic opera nihil salutis in se habeant, sed sola fides, redeunt domum cum plena oblivione confessionis prioris, et cum rejectione ejus, quantum ex praedicatione de sola fide cogitant. [2.] それにもかかわらず、同じ者が、そのとき同じ日に、信仰のみについて説教を聞き、またその時、律法は彼らを断罪しないこと、主はそれら〔律法〕を成就したので、また、自分自身からは何らかの善をもし功績を求めるものでないなら行なうことができないこと、またこのように働きは本質的に救いに何も持たないこと、しかし、信仰のみが〔救うことを聞く〕、家に戻る、前の告白をすっかり忘れて、またそれを拒否して、信仰のみについて説教から考えたその程度に。
Quid nunc verum est, sive hoc sive illud? それで(今や)何が真理であるか、あるいはこれ、あるいはそれ?
non possunt duo sibi contraria esse vera; それ自体に対立した二つのものは真理であることができない。
ut quod absque exploratione, cognitione, agnitione, confessione et rejectione peccatorum, ita absque paenitentia, non detur remissio illorum, ita non salvatio, sed damnatio aeterna: それで調べること、思考、承認、告白と罪の拒否なしに、このように悔い改めなしに、彼らの赦しは存在しない、このように救いは、しかし永遠の断罪〔がある〕こと。
aut quod talia nihil faciant ad salutem, quia satisfactio plenaria pro omnibus peccatis hominum a Domino per passionem crucis facta est pro illis qui in fide sunt, et quod illi qui in sola fide cum fiducia quod ita sit, et in confidentia de imputatione meriti Domini, absque peccatis sint, et quod appareant coram Deo sicut qui lavati facie nitent. または、このようなものは救いに何もなさないこと、人間のすべての罪の代わりに完全な贖罪〔である〕ので、十字架上の受難を通して主による、彼らのためになされた、信仰の中にいる者、また彼らは、信仰のみの中に、このようであることの信頼とともに、また主の功績の転嫁について信任(信頼)の中に、罪なしである、また神の前に見られる、顔で洗われて輝く。
Ex his patet, quod communis religio omnium ecclesiarum in Christiano orbe sit, quod homo se exploraturus sit, visurus et agniturus sua peccata, et postea destiturus ab illis, et quod alioqui non salvatio, sed damnatio. これらから明らかである、キリスト教世界の中のすべての教会のすべての宗教は、人間は自分自身を調べなければならないこと、自分の罪を見、認めなければならないこと、またその後、それらから離れなければならない、そうでなければ救いはない、しかし、断罪。
Quod etiam sit ipsa Divina veritas, patet a locis in Verbo, ubi mandatur quod homo paenitentiam acturus sit, ut ab his: さらにまた〔これが〕神的な真理そのものであることは、みことばの中の個所から明らかである、そこに命じられている、人間は悔い改めを活動しようすること、これらからのように―
[2]Jesus dixit, “Facite.. fructus dignos paenitentia; イエス〔ヨハネ〕は言われた、「悔い改めにふさわしい実を結びなさい。
…jamjam..securis ad radicem arboris jacet; …すでに(今)すでに(今)☆…斧は木の根元に置かれている。
☆ jamの意味は「今、すでに」なので、jam jamなら、厳密には「今、今」または「すでに、すでに」となります。しかし、スヴェーデンボリはjamjam「すでに、すぐに」の意味で使っています。それでここはjamjamとしたほうがよいと思います。なおウルガータ聖書はiamの一語です。
omnis..arbor non faciens fructum bonum, exscindetur et in ignem conjicietur” (Luc. iii. 8, 9). よい実を結ばない木は、すべて、切り倒される、また火の中に投げ込まれる」(ルカ3:8, 9)。
Jesus dixit, “Nisi paenitentiam egeritis, omnes..peribitis” (Luc. xiii. 3, 5). イエスは言われた、「もしあなたがたが悔い改めを産まないなら、すべての者は、あなたがたは滅びます」(ルカ13:3, 5)。
Jesus praedicavit “Evangelium Regni Dei; イエスは宣言された、「神の王国の福音を。
…paenitentiam agite, et credite Evangelio” (Marc. i. 14, 15). …悔い改めを行ない、福音を信じなさい」(マルコ1:14, 15)。
Jesus emisit discipulos, qui exeuntes praedicarent “ut paenitentiam agerent” (Marc. vi. 12). イエスは弟子たちを送り出された、出て行く彼らが宣言する、「悔い改めを行なうように」(マルコ6:12)。
Jesus dixit ad apostolos, quod illos oporteat praedicare “paenitentiam et remissionem peccatorum, in omnibus gentibus” (Luc. xxiv. 47). イエスは使徒たちに言われた、それらを宣言するべきである(ねばならない)こと、「悔い改めと罪の赦しを、すべての国民に」(ルカ24:47)。
Johannes praedicavit “baptisma paenitentiae in remissionem peccatorum” (Marc. i. 4 Luc. iii. 3). ヨハネは宣言した、「罪の赦しの中に悔い改めのバプテスマを」(マルコ1:4; ルカ3:3)。
Cogita de hoc etiam ex aliquo intellectu; このことについてもまた何らかの理解力から考えよ。
et si tibi religio est, videbis, quod paenitentia a peccatis sit via ad caelum, et quod fides separata a paenitentia non sit fides; またもしあなたに宗教があるなら、あなたは見る、罪からの悔い改めは天界への道であること、また悔い改めから分離した信仰は信仰でないこと。
et qui in non fide sunt ex non paenitentia, in via ad infernum sint. また悔い改め〔の〕ない〔こと〕から信仰の中にない者は、地獄への道の中にあること。
@1 facturi essent pro “facturos esse” 注1 「facturos esse」の代わりにfacturi essent
@2 “Jesus”:–sic quoque Doc. de Domino, n. 18. Videatur autem V.C.R., n. 528, ubi legitur “Johannes.” 注1 「Jesus」;このように『主についての教え』18番にもまた。けれども、『真のキリスト教』528番参照、そこに「Johannes」と読める。
(3) 訳文
114. (iv.) 外なる人間の中の悪は、人間によってでなければ、主により遠ざけられることができないこと。
すべてのキリスト教の教会の中で次の教えが受けられている。人間は聖餐に近づく前に、自分自身を調べ、自分の罪を見、認め、また悔い改めを行ない、悪魔からであるので、それらから離れる、またそれらを退けなければならないこと、また何らかの罪は彼に赦されず、断罪されることである。
イギリス人は、たとえ信仰のみについての教えの中にいても、それでも聖餐に向けての祈りの中で、罪を調べ、〔それらを〕承認し、告白し、悔い改め、またいのち(生活)を新しくすること公然と教えており、そしてそれらを行なわない者らを、ユダの中にのように何らかの悪魔が彼らの中に入り、そして彼らをすべての不正で満たし、また身体と霊魂を破壊するということばでおどしている。信仰のみについての教えの中にいるドイツ人、スウェーデン人、デンマーク人もまた、聖餐への祈りの中で同様のことを教えている。さらにまた、そうでなければ自分自身に地獄の罪を作り出し、そして聖なるものと世俗のものの混合のために永遠に断罪されるとおどしている。これらは祭司により、すべての承認をもって、このようであるこが大きな声で彼らの前で朗誦され、聖餐に出席しようとする者にもまた聞かれる。
[2.] それにもかかわらず、同じ者が、そのとき同じ日に、信仰のみについて説教を聞き、またその時、主は律法を成就したので律法は彼らを断罪しないこと、また、自分自身からは功績を求めるものでないなら何らかの善を行なうことができないこと、またこのように本質的に救いに何の働きも持たないこと、しかし、信仰のみが救うことを聞いて、家に戻ると、信仰のみについて説教から考えたその程度にだけ、前の告白をすっかり忘れて、またそれを拒否する。
それで、これあるいはそれの何が真理でなのか? それ自体に対立した二つのものは真理であることができない。それで〔一つは〕調べること、思考、承認、告白と罪の拒否なしに、このように悔い改めなしに、彼らに赦しは、したがって救いは存在せず、しかし永遠の断罪があること。または、〔もう一つは〕人間のすべての罪の代わりに、信仰の中にいる者のためになされた十字架上の受難を通して主による完全な贖罪であるので、このようなものは救いに何もなさないこと、信仰のみの中にいる者らは、このようであることの信頼とともに、また主の功績の転嫁について、罪なしであるという信頼の中で、神の前で、顔が洗われて輝いて見られる。
これらから、キリスト教世界の中のすべての教会のすべての宗教は、人間は自分自身を調べ、自分の罪を見、認めなければならないこと、またその後、それらから離れなければならなず、そうでなければ救いはなく、しかし、断罪されることが明らかである。さらにまた〔これが〕神的な真理そのものであることは、人間が悔い改めを活動をする命じられている、みことばの中の個所から、次のものからのように明らかである―
ヨハネは言われた、「悔い改めにふさわしい実を結びなさい。…すでに…斧は木の根元に置かれている。よい実を結ばない木は、すべて、切り倒される、また火の中に投げ込まれる」(ルカ3:8, 9)。
イエスは言われた、「もしあなたがたが悔い改めを産まないなら、すべての者は、あなたがたは滅びます」(ルカ13:3, 5)。
イエスは、「神の王国の福音を…悔い改めを行ない、福音を信じなさい」と宣言された(マルコ1:14, 15)。
イエスは弟子たちが出て行き、「悔い改めを行なうように」と宣言するよう送り出された(マルコ6:12)。
イエスは使徒たちに、「すべての国民に悔い改めと罪の赦しを」宣言しなければならないと、言われた(ルカ24:47)。
ヨハネは、「罪の赦しの中に悔い改めのバプテスマを」宣言した(マルコ1:4; ルカ3:3)。
次のことについてもまた何らかの理解力から考えよ。また、もしあなたに宗教があるなら、あなたは、罪からの悔い改めは天界への道であること、また悔い改めから分離した信仰は信仰でないこと、また悔い改めないことから、信仰の中にない者は、地獄への道の中にあることを見る。