原典講読『神の摂理』 104, 105

 

(1) 原文


104.  Quod cuivis homini in aetate provecta sit externum et internum cogitationis, proinde externum [et internum] voluntatis et intellectus, seu externum et internum spiritus, quod idem est cum externo et interno homine, patet cuivis qui ad alterius cogitationes et intentiones ex loquelis aut factis ejus attendit; et quoque ad suas cum in consortiis est, et cum absque illis. Potest enim quis amice loqui cum altero ex cogitatione externa, et tamen inimicus esse in cogitatione interna: potest quis de amore erga proximum et de amore in Deum ex cogitatione externa et simul ex affectione ejus loqui, cum tamen in cogitatione sua interna nihili facit proximum, et non timet Deum: potest etiam quis de justitia legum civilium, de virtutibus vitae moralis, et de illis quae sunt doctrinae et vitae spiritualis, ex cogitatione et simul affectione externa loqui, et tamen cum solus est secum, ex cogitatione et ejus affectione interna loqui contra leges civiles, contra virtutes morales, et contra illa quae sunt doctrinae et vitae spiritualis; ita faciunt illi qui in concupiscentiis mali sunt, et usque volunt apparere coram mundo quod in illis non sint. [2.] Plerique etiam, dum audiunt alios loquentes, secum cogitant, [1]num interius in se cogitent, sicut cogitant in loquela, num credendi sint vel non, quid intendunt. Quod assentatoribus et hypocritis duplex cogitatio sit, notum est; possunt enim continere se et cavere ne aperiatur cogitatio interior, ac quidam interius et interius celare illam, et quasi obstruere fores ne appareat. Quod homini cogitatio exterior et cogitatio interior detur, patet manifeste ex eo, quod possit ex interiore sua cogitatione videre cogitationem exteriorem, et quoque reflectere super illam, ac judicare de illa num mala sit vel non mala. Quod hominis mens talis sit, acceptum fertur binis facultatibus, quae illi a Domino sunt, quae vocantur libertas et rationalitas; ex quibus nisi externum et internum cogitationis illi foret, non potuisset percipere et videre aliquod malum apud se, et reformari; immo nec potuisset loqui, sed solum sonare sicut bestia.


@1 num pro “cum”


 


(2) 直訳


Quod cuivis homini in aetate provecta sit externum et internum cogitationis, proinde externum [et internum] voluntatis et intellectus, seu externum et internum spiritus, quod idem est cum externo et interno homine, patet cuivis qui ad alterius cogitationes et intentiones ex loquelis aut factis ejus attendit; 進んだ年齢の中のそれぞれの人間に思考の外なるものと内なるものがあることは、したがって意志と思考力の外なるもの〔と内なるもの〕、または霊の外なるものと内なるもの、それは人間の外なるものと内なるものと同じものである、それぞれの者に明らかである、その者は他の者の思考と意図に留意する、彼の話すことまたは行動から。


et quoque ad suas cum in consortiis est, et cum absque illis. そしてまた自分に〔明らかである〕、交わりの中にいるとき、また彼らなしのとき。


Potest enim quis amice loqui cum altero ex cogitatione externa, et tamen inimicus esse in cogitatione interna: というのは、だれかが外なる思考から他の者と親しげに話すことができるから、またそれでもなお、内なる思考から敵であること〔ができる〕。


potest quis de amore erga proximum et de amore in Deum ex cogitatione externa et simul ex affectione ejus loqui, cum tamen in cogitatione sua interna nihili facit proximum, et non timet Deum: だれかが隣人に対する愛について、また神への愛について、外なる思考から、また同時にその情愛から話すことができる、そのときそれでもなお、その内なる思考の中で隣人を何でもないとする、また神を恐れない。


potest etiam quis de justitia legum civilium, de virtutibus vitae moralis, et de illis quae sunt doctrinae et vitae spiritualis, ex cogitatione et simul affectione externa loqui, et tamen cum solus est secum, ex cogitatione et ejus affectione interna loqui contra leges civiles, contra virtutes morales, et contra illa quae sunt doctrinae et vitae spiritualis; さらにまただれかが市民の法律の公正について、道徳的な生活の美徳について、またそれらについて、それらは教えと霊的な生活であるもの、外なる思考と同時に情愛から話すことができる、またそれでもなお、自分とひとりであるとき、内的な思考とその情愛から市民の法律に反して話すこと、道徳的な生活に反して、またそれらに反して、それらは教えと霊的な生活であるもの。


ita faciunt illi qui in concupiscentiis mali sunt, et usque volunt apparere coram mundo quod in illis non sint. このようなことを彼らは行なう、悪の欲望の中にいる者は、またそれでも世の前に見られることを欲する、〔その欲望が〕彼らの中にないことを。


[2.] Plerique etiam, dum audiunt alios loquentes, secum cogitant, [1]num interius in se cogitent, sicut cogitant in loquela, num credendi sint vel non, quid intendunt. [2.] 大部分の者もまた、他の者を話すのを聞く時、自分自身に考える、内的にそれ自体の中で(本質的に)考えているかどうか、話の中で考えるように、信じられるかあるいはどうか、何を意図しているか。


直訳してありますが、in seはここでは「彼ら自身」(がそう考えているかどうか)、という意味です。


Quod assentatoribus et hypocritis duplex cogitatio sit, notum est; おべっか使いと偽善者に二重の思考があることは、よく知られている。


possunt enim continere se et cavere ne aperiatur cogitatio interior, ac quidam interius et interius celare illam, et quasi obstruere fores ne appareat. というのは、自分自身で抑えること、また用心することができるから、内的な思考が明らかにされないように、そしてある者は、内部にまた内部にそれを隠すこと〔ができる〕、またあたかも見えないように扉をふさぐこと。


Quod homini cogitatio exterior et cogitatio interior detur, patet manifeste ex eo, quod possit ex interiore sua cogitatione videre cogitationem exteriorem, et quoque reflectere super illam, ac judicare de illa num mala sit vel non mala. 人間に外的な思考と内的な思考が与えられている(存在する)ことは、そのことからはっきりと明らかである、その内的なものから外的な思考を見ることができること、またそれについて熟考すること、そしてそれについて悪かあるいは悪でないか判断を下すこと〔ができる〕。


Quod hominis mens talis sit, acceptum fertur binis facultatibus, quae illi a Domino sunt, quae vocantur libertas et rationalitas; 人間の心はこのようなものであることは、二つの能力に帰すべきである☆、それらは彼に主からある、それらは自由と推理力と呼ばれる。


acceptum ferturで「~に帰すべきである」という意味(熟語)になります。


ex quibus nisi externum et internum cogitationis illi foret, non potuisset percipere et videre aliquod malum apud se, et reformari; それらから思考の外なるものと内なるものが彼にないなら、自分のもとの何らかの悪を知覚することと見ることができない、また改心されること。


immo nec potuisset loqui, sed solum sonare sicut bestia. それどころか、話すこともできない、しかし、単に獣のように鳴くことしか。


@1 num pro “cum” 注1 cum」の代わりにnum


 


(3) 訳文


104.  年齢の進んだそれぞれの人間に、思考の外なるものと内なるものが、したがって意志と思考力の外なるものと内なるものが、または人間の外なるものと内なるものと同じものである霊の外なるものと内なるものがあることは、他の者の話すことまたは行動からその者の思考と意図に留意するそれぞれの者に明らかであり、そしてまた、交わりの中にいるとき、またその者たちがいないときの自分自身にも明らかである。


 というのは、だれもが外なる思考から他の者と親しげに話し、それでもなお内なる思考から敵であることができるから。だれもが隣人に対する愛について、また神への愛について、外なる思考から、また同時にその情愛から話し、そのときそれでもなおその内なる思考の中で隣人を無視し、また神を恐れないことができる。さらにまた、だれもが市民の法律の公正について、道徳的な生活の美徳について、また教えと霊的な生活であるものについて、外なる思考と同時に情愛から話し、それでもなお自分ひとりであるとき、内的な思考とその情愛から、市民の法律に反して、道徳的な生活に反して、教えと霊的な生活であるものに反して話すことができる。このようなことを、悪の欲望の中にいて、それでも世の前に、〔その欲望が〕自分の中にないことを見られたい者は行なう。


[2.] 大部分の者もまた、他の者が話すのを聞く時、彼ら自身が、話の中で考えるように考えているかどうか、信じられるかあるいはどうか、何を意図しているか、内的に自分自身に考える。おべっか使いと偽善者に二重の思考があることは、よく知られている。内的な思考が明らかにされないように、自分自身で抑えること、また用心することができるからであり、そしてある者は、内部にまた内部にそれを隠し、あたかも見えないように扉を閉めることができる。


 人間に外的な思考と内的な思考が存在することは、その内的なものから外的な思考を見ること、またそれについて熟考すること、そしてそれについて悪かあるいは悪でないか判断することができることから、はっきりと明らかである。人間の心がこのようなものであることは、彼に主からあり、自由と推理力と呼ばれる二つの能力に帰すべきである。それらからの思考の外なるものと内なるものが彼にないなら、自分のもとに何らかの悪を知覚し、見ることが、また改心されることができない。それどころか、話すこともできないで、ただ獣のように鳴くことしかできない。


 


(1) 原文


105.  Internum cogitationis est ex amore vitae et ejus affectionibus et inde perceptionibus; externum cogitationis est ex illis quae in memoria sunt, et quae inserviunt amori vitae pro confirmationibus, et pro mediis ad finem. Homo ab infantia usque ad aetatem juvenilem est in externo cogitationis ex affectione sciendi, quae tunc facit internum ejus; transpirat etiam aliquid concupiscentiae et inde inclinationis ex amore vitae connato ex parentibus. Sed postea sicut vivit, fit amor vitae ejus, cujus affectiones et inde perceptiones faciunt internum cogitationis ejus, et ex amore vitae fit amor mediorum, quorum jucunda et inde excitatae scientiae e memoria, faciunt externum cogitationis ejus.


 


(2) 直訳


Internum cogitationis est ex amore vitae et ejus affectionibus et inde perceptionibus; 内なる思考が、いのちの愛とその情愛とそこからの知覚からある。


externum cogitationis est ex illis quae in memoria sunt, et quae inserviunt amori vitae pro confirmationibus, et pro mediis ad finem. 外なる思考が、それらからある、それらは記憶の中にある、またそれらは確信のために、また目的への手段として(のために)、いのち(生活)の愛に仕える。


Homo ab infantia usque ad aetatem juvenilem est in externo cogitationis ex affectione sciendi, quae tunc facit internum ejus; 人間は幼児期から若者の年齢(時期)まで知ろうとする情愛からの思考の外なるものの中にいる、それ〔情愛〕はその時、その内なるものをつくる。


transpirat etiam aliquid concupiscentiae et inde inclinationis ex amore vitae connato ex parentibus. さらにまた何らかの欲望とそこからの傾向(性向)が蒸散している(にじみ出ている)両親からのいのちの愛から。


Sed postea sicut vivit, fit amor vitae ejus, cujus affectiones et inde perceptiones faciunt internum cogitationis ejus, et ex amore vitae fit amor mediorum, quorum jucunda et inde excitatae scientiae e memoria, faciunt externum cogitationis ejus. しかし、その後、生きるがぎり、彼のいのち(生活)愛が生じる、その情愛とそこからの知覚が彼の思考の内なるものをつくる、またいのちの愛から媒介する愛が生じる、その快さとそこからの記憶からの知識の刺激が、彼の思考の外なるものをつくる。


 


(3) 訳文

105.  いのちの愛とその情愛とそこからの知覚から内なる思考がある。記憶の中にあり、また確信のために、また目的への手段として、いのち(生活)の愛に仕えるために、〔その内なる思考から〕外なる思考がある。幼児期から若者の時期まで、人間は知ろうとする情愛からの思考の外なるものの中にいる、その時、その情愛はその内なるものをつくる。さらにまた何らかの欲望とそこからの性向が、両親からのいのちの愛から蒸散している。しかし、その後、生きるがぎり、彼のいのち(生活)の愛が生じ、その情愛とそこからの知覚が彼の思考の内なるものをつくる、またいのちの愛から媒介する愛が生じ、その快さとそこからの記憶からの知識の刺激が、彼の思考の外なるものをつくる。