(1) 原文
77. Quis non potest ex facultate sua, quae vocatur rationalitas, intelligere, quod hoc aut illud bonum sit utile communi, et quod hoc aut illud malum sit noxium communi? ut quod justitia, sinceritas, et castitas conjugii, sint utiles communi, et quod injustitia, insinceritas et scortatio cum aliorum uxoribus, sint noxiae communi; consequenter quod mala haec in se sint damna, et quod bona illa iu se sint emolumenta. Quis itaque non potest illa rationis suae facere, modo velit? Rationalitas ei est, et libertas ei est; et tantum ejus rationalitas et libertas nudatur, apparet, moderatur et dat percipere et posse, quantum mala illa apud se propterea fugit; et quantum hoc facit, tantum bona illa, ut amicus amicos, spectat. [2.] Ex his dein potest homo ex facultate sua, quae vocatur rationalitas, concludere ad bona quae utilia communi sunt in spirituali mundo, et ad mala quae ibi noxia sunt, si modo pro malis percipiat peccata, et pro bonis opera charitatis. Hoc quoque potest homo rationis suae facere, modo velit, quoniam rationalitas et libertas ei sunt; et tantum ejus rationalitas et libertas nudantur, apparent, moderantur et dant percipere et posse, quantum mala illa ut peccata fugit et quantum hoc facit, tantum bona charitatis, ut proximus proximum ex amore utrinque, spectat. [3.] Nunc quia Dominus propter receptionem et conjunctionem, vult, ut quicquid homo libere facit secundum rationem, appareat illi sicut ejus, et hoc est secundum ipsam rationem, sequitur quod homo possit ex ratione, quia est ejus aeterna felicitas, velle, et ex implorata Divina Domini potentia, id facere.
(2) 直訳
Quis non potest ex facultate sua, quae vocatur rationalitas, intelligere, quod hoc aut illud bonum sit utile communi, et quod hoc aut illud malum sit noxium communi? だれが自分の能力から理解することができないか? それは推理力と呼ばれる、これまたはそれが共通の(公共の)役立つ(ものである)善であること、またこれまたはそれが共通の(公共の)有害な(ものである)悪であること。
ut quod justitia, sinceritas, et castitas conjugii, sint utiles communi, et quod injustitia, insinceritas et scortatio cum aliorum uxoribus, sint noxiae communi; 例えば、公正、誠実(正直)、また結婚の貞潔は、共通の(公共の)役立つものであること、また、不正、不誠実と他の者の妻との淫行は共通の(公共の)有害なものであること。
consequenter quod mala haec in se sint damna, et quod bona illa iu se sint emolumenta. したがって、これらの悪は本質的に害であること、またそれらの善が本質的に☆利益であること。
☆ 見てすぐにわかりますが本文のiuはinのミスプリです。初版は正しくinとなっています。
Quis itaque non potest illa rationis suae facere, modo velit? そこで、だれがそれらを自分の理性で行なうことができないか? 単に欲するだけで。
Rationalitas ei est, et libertas ei est; 推理力が彼にある、また自由(性)が彼にある。
et tantum ejus rationalitas et libertas nudatur, apparet, moderatur et dat percipere et posse, quantum mala illa apud se propterea fugit; またそれだけ彼の推理力と自由(性)が現わされる、見られる、抑制される(支配される)、また知覚することと可能性(潜在能力)を与える、どれだけそれらの悪を自分自身のもとでこのために避ける〔かによって〕。
et quantum hoc facit, tantum bona illa, ut amicus amicos, spectat. またどれだけこのことを行なう〔かによって〕、それだけそれらの善を、友が友をのように、眺める。
[2.] Ex his dein potest homo ex facultate sua, quae vocatur rationalitas, concludere ad bona quae utilia communi sunt in spirituali mundo, et ad mala quae ibi noxia sunt, si modo pro malis percipiat peccata, et pro bonis opera charitatis. [2.] これらから、その後(続いて)、自分の能力から、それは推理力と呼ばれる、善に向けて結論することができる、それらは霊界の中で共通の(公共の)役立つものである、また悪に向けて、それらはそこに有害なものである、もしただ悪として罪を知覚するなら、また善として仁愛の働きを。
Hoc quoque potest homo rationis suae facere, modo velit, quoniam rationalitas et libertas ei sunt; このこともまた人間は自分の理性で行なうことができる、単に欲するだけで、推理力と自由(性)が彼にあるからである。
et tantum ejus rationalitas et libertas nudantur, apparent, moderantur et dant percipere et posse, quantum mala illa ut peccata fugit et quantum hoc facit, tantum bona charitatis, ut proximus proximum ex amore utrinque, spectat. またそれだけ彼の推理力と自由(性)が現わされる、見られる、抑制される(支配される)、また知覚することと可能性(潜在能力)を与える、どれだけそれらの悪を罪として避けるか、またどれだけこのことを行なうか〔かによって〕、それだけ仁愛の善を、両方の側の愛から隣人を隣人として、眺める。
[3.] Nunc quia Dominus propter receptionem et conjunctionem, vult, ut quicquid homo libere facit secundum rationem, appareat illi sicut ejus, et hoc est secundum ipsam rationem, sequitur quod homo possit ex ratione, quia est ejus aeterna felicitas, velle, et ex implorata Divina Domini potentia, id facere. [3.] そこで、主は受容と結合のために、欲するので、どんなものでも人間は自由に理性にしたがって行なうように、彼に彼のもののように見られる、またこのことは理性そのものにしたがっている、~ということになる、人間は理性からできること、彼の永遠の幸福であるので、意志すること、また主の神的な力の懇願から、それ☆を行なうこと。
☆ ここのidが何を指すか、わかりづらいです。漠然と、「それ」としてもよさそうですが、ずっとさかのぼってreceptio et conjunnctioでしょう。
(3) 訳文
77. これまたはそれが公共に役立つ善であること、またこれまたはそれが公共に有害な悪であることを、推理力と呼ばれる自分の能力からだれが理解することができないか? 例えば、公正、誠実、また結婚の貞潔は、公共のに役立つものであること、また、不正、不誠実と他の者の妻との淫行は公共に有害なものであり、したがって、これらの悪は本質的に害であり、またそれらの善は本質的に利益であることである。そこで、ただ欲するだけで、それらを自分の理性で行なうことをだれができないか? 彼には推理力があり、また自由がある。また、どれだけそれらの悪をこのために自分自身のもとで避けるかによって、それだけ彼の推理力と自由が現われ、見られ、抑制され、また知覚することと可能性が与えれる。また、どれだけこのことを行なうかによって、友が友のように、それだけそれらの善を眺める。
[2.] 続いて、これらから、推理力と呼ばれる自分の能力から、霊界の中で公共に役立つ善に向けて、またそこに有害なものである悪に向けて、もしただ悪として罪を、また善として仁愛の働きを知覚するなら、結論することができる。このこともまた人間は単に欲するだけで、自分の理性で行なうことができる、彼に推理力と自由があるからである。また、どれだけそれらの悪を罪として避け、またどれだけこのことを行なうかかによって、それだけ彼の推理力と自由が現わされ、見られ、抑制され、また知覚することと可能性を与えられ、それだけ仁愛の善を、両方の側の愛から隣人を隣人として、眺める。
[3.] そこで、主は受容と結合のために、どんなものでも人間は彼に自分のもののように理性にしたがって自由に行ない、またこのことは理性そのものにしたがっているように見られることを望まれるので、人間は理性から、彼の永遠の幸福であるので、意志すること、また主の神的な力の懇願から、それ〔受容と結合〕を行なうことできることがいえる。