(1) 原文
75. Aliter est cum homine, cui non modo affectio amoris naturalis est, sed etiam affectio amoris spiritualis, et affectio amoris caelestis. Mens enim humana est trium graduum, ut in transactione De Divino Amore et Divina Sapientia, in Parte tertia, ostensum est: quare homo potest elevari a scientia naturali in intelligentiam spiritualem, et inde in sapientiam caelestem; atque ex his duabus, intelligentia et sapientia, spectare ad Dominum, et sic conjungi Ipsi, per quod vivit in aeternum: at haec elevatio quoad affectionem non daretur, nisi ei esset facultas elevandi intellectum ex rationalitate, ac volendi id ex libertate. [2.] Homo per binas has facultates potest cogitare intra se de illis quae percipit sensibus sui corporis extra se, et quoque potest superius cogitare de illis quae inferius cogitat; quisque enim potest dicere, Hoc cogitavi et hoc cogito, tum Hoc volui et hoc volo, tum etiam Hoc intelligo quod ita sit, Hoc amo quia tale est, et sic porro; inde patet, quod homo supra cogitationem etiam cogitet, et hanc videat sicut infra se: hoc homini est ex rationalitate et ex libertate; ex rationalitate quod possit superius cogitare, ex libertate quod ex affectione velit ita cogitare: nam nisi ei foret libertas ita cogitandi, non foret ei voluntas, et inde nec cogitatio. [3.] Quapropter illi, qui non volunt intelligere aliud quam quod mundi et ejus naturae est, et non quid bonum et verum morale et spirituale, non possunt elevari a scientia in intelligentiam, et minus in sapientiam, nam facultates illas obstipaverunt; quare faciunt se non plus homines, quam quod ex rationalitate et libertate insita possint intelligere si volunt, et quoque quod possint velle. Ex his binis facultatibus est homini quod possit cogitare, et ex cogitatione loqui: in reliquis non sunt homines, sed bestiae, et quidam ex abusu facultatum illarum bestiis pejores.
(2) 直訳
Aliter est cum homine, cui non modo affectio amoris naturalis est, sed etiam affectio amoris spiritualis, et affectio amoris caelestis. 人間に異なっている、彼に自然的な愛の情愛だけでない、しかしまた霊的な愛の情愛と天的な愛の情愛が〔ある〕。
Mens enim humana est trium graduum, ut in transactione De Divino Amore et Divina Sapientia, in Parte tertia, ostensum est: というのは人間の心は三段階であるから、論文『神的な愛と神的な知恵について』第三部の中に、示されているように。
quare homo potest elevari a scientia naturali in intelligentiam spiritualem, et inde in sapientiam caelestem; それゆえ、人間は自然的な知識から霊的な知性の中に、またここから天的な知恵の中に高揚されることができる。
atque ex his duabus, intelligentia et sapientia, spectare ad Dominum, et sic conjungi Ipsi, per quod vivit in aeternum: そしてこれらの二つのものから、知性と知恵、主へ(向けて)眺めること(目を向けること)、またこうしてその方と結合されることが〔できる〕、そのことによって永遠に生きる。
at haec elevatio quoad affectionem non daretur, nisi ei esset facultas elevandi intellectum ex rationalitate, ac volendi id ex libertate. しかし、情愛に関するこの高揚は与えられない、もし彼に推理力から理解力の高揚する能力がないなら、そして自由(性)からそれを意志する〔能力がないなら〕。
[2.] Homo per binas has facultates potest cogitare intra se de illis quae percipit sensibus sui corporis extra se, et quoque potest superius cogitare de illis quae inferius cogitat; [2.] 人間はこれらの二つの能力によって自分自身の内部にそれらについて考えることができる、それらを自分自身の外側に彼らの自分の感覚で知覚する、そしてまたそれらについて上方で考えることができる、それらを下方で考える。
quisque enim potest dicere, Hoc cogitavi et hoc cogito, tum Hoc volui et hoc volo, tum etiam Hoc intelligo quod ita sit, Hoc amo quia tale est, et sic porro; というのはそれぞれが言うことができるから、「このことを私は考えた、またこのことを私は考える」、さらに「このことを私は欲した、またこのことを私は欲する」、さらにまた「このことを私は理解する、このようであることを」、「このことを私は愛する、このようであるので」(また)その他。
inde patet, quod homo supra cogitationem etiam cogitet, et hanc videat sicut infra se: ここから明らかである、人間が上の思考からもまた考えること、またこれを自分の下のもののように見る。
hoc homini est ex rationalitate et ex libertate; このことは人間に推理力から、また自由性からある。
ex rationalitate quod possit superius cogitare, ex libertate quod ex affectione velit ita cogitare: 推理力から上方から考えることができること、また自由(性)から、情愛からそのように考えることを欲すること。
nam nisi ei foret libertas ita cogitandi, non foret ei voluntas, et inde nec cogitatio. なぜなら、もし彼にこのように考える自由(性)がなら、彼に意志はない、またここから思考もないから。
[3.] Quapropter illi, qui non volunt intelligere aliud quam quod mundi et ejus naturae est, et non quid bonum et verum morale et spirituale, non possunt elevari a scientia in intelligentiam, et minus in sapientiam, nam facultates illas obstipaverunt; [3.] その理由で、彼は、何らかのものを理解することを欲しない者は、世とその性質に属するもの以外に、また道徳的と霊的な善と真理であるか、知識から知性へ高揚されることができない、またまして知恵の中に、なぜなら、それらの能力を閉じ込めるから。
quare faciunt se non plus homines, quam quod ex rationalitate et libertate insita possint intelligere si volunt, et quoque quod possint velle. それゆえ、自分自身をそれ以上の人間にしない、植え付けられた(生来の)推理力と自由(性)から理解することができる、もし欲するなら、そしてまた欲することができることも。
Ex his binis facultatibus est homini quod possit cogitare, et ex cogitatione loqui: これら二つの能力から人間に考えることができることがある、また思考から話すことが。
in reliquis non sunt homines, sed bestiae, et quidam ex abusu facultatum illarum bestiis pejores. 残りの中で、人間ではない、しかし獣、またある者は彼らの能力の悪用から獣にさらに悪い。
(3) 訳文
75. 人間は異なっていて、彼には自然的な愛の情愛だけでなく、しかしまた霊的な愛の情愛と天的な愛の情愛がある。というのは、著作『神の愛と知恵』第三部の中に示されているように、人間の心は三段階であるから。それゆえ、人間は自然的な知識から霊的な知性の中に、またここから天的な知恵の中に高揚されることができ、そしてこれらの二つのもの、知性と知恵から、主へ目を向け、またこうしてその方と結合され、そのことによって永遠に生きることができる。しかし、情愛に関するこの高揚は、もし彼に推理力から理解力の高揚する能力がないなら、そして自由からそれを意志する能力がないなら、与えられない。
[2.] 人間はこれらの二つの能力によって自分自身の内部にそれらについて考えることができ、それらを自分自身の外側に彼らの自分の感覚で知覚し、そしてまた下方で考えるものについて上方で考えることができる。というのは、だれもが、「このことを私は考えた、またこのことを私は考える」、さらに「このことを私は欲した、またこのことを私は欲する」、さらにまた「このことを私は理解する、このようであることを」、「このことを私は愛する、このようであるので」などと言うことができるから。ここから、人間が上の思考からもまた考え、またこれを自分の下のもののように見ることが明らかである。このことは人間に推理力から、また自由性からあり、推理力から上方から考えることが、また自由から、情愛からそのように考えることを欲することができる。なぜなら、もし彼にこのように考える自由がなら、彼に意志はなく、またここから思考もないから。