原典講読『神の摂理』 73

 

(1) 原文


73.  (i.) Quod homini Ratio et Liberum sit, seu Rationalitas et Libertas; et quod binae illae facultates sint a Domino apud hominem. Quod homini sit facultas intelligendi, quae est rationalitas, ac facultas cogitandi, volendi, loquendi et faciendi id quod intelligit, quae est libertas; et quod binae illae facultates sint a Domino apud hominem, in transactione De Divino Amore et Divina Sapientia (n. 264-270, 425; et quoque supra, n. 43, 44), actum est. Sed quia plura dubia de utraque illa facultate incidere possunt, cum de illis cogitatur, volo in hoc limine solum aliquid de libero agendi secundum rationem apud hominem tradere. [2.] Sed primum sciendum est, quod omne liberum sit amoris, adeo ut amor et liberum unum sint; et quia amor est vita hominis, est quoque liberum vitae ejus omne; enim jucundum, quod est homini, est ex amore ejus, non aliunde datur aliquod jucundum et ex jucundo amoris agere est ex libero; nam jucundum ducit hominem sicut flumen id quod fertur ex se secundum venam ejus. Nunc quia amores sunt plures, quidam concordantes, et quidam discordantes, sequitur quod libera similiter plura sint: sed in genere dantur tria libera; naturale, rationale, et spirituale. [3.] Liberum naturale est cuivis homini ex hereditate; ex hoc homo non amat aliud quam se et mundum; ejus prima vita non aliud est. Et quia omnia mala ex binis illis amoribus existunt, et inde mala etiam fiunt amoris, sequitur quod mala cogitare et velle, sit liberum naturale ejus; et cum illa apud se per ratiocinia confirmavit, quod ex libero secundum rationem suam illa agat: ita facere est ex facultate ejus quae vocatur libertas; et illa confirmare est ex facultate ejus quae vocatur rationalitas. [4.] Ut pro exemplo: ex amore hominis, in quem nascitur, est quod velit adulterari, defraudare, blasphemare, vindicare; et cum haec mala apud se confirmat, et illa per id facit licita, tunc illa ex jucundo amoris illorum libere quasi secundum rationem cogitat et vult, et quantum leges civiles non retinent, loquitur et facit. Ex Divina Domini Providentia est, ut liceat homini ita agere, quia liberum seu libertas ei est. In hoc libero est homo a natura, quia ex hereditate, et in hoc libero sunt illi qui id apud se ex jucundo amoris sui et mundi per ratiocinationes confirmaverunt. [5.] Liberum rationale est ex amore famae propter honorem aut propter lucrum. Jucundum illius amoris est apparere in externa forma sicut homo moralis; et quia amat hanc famam, non defraudat, non adulteratur, non vindicat, non blasphemat; et quia haec facit rationis suae, etiam ex libero secundum rationem suam agit sincerum, justum, castum, amicum; immo potest ex ratione bene loqui pro illis. Sed si rationale ejus est solum naturale, et non simul spirituale, est liberum illud modo liberum externum, non autem liberum internum; nam nihilominus interius non amat illa bona, sed modo exterius propter famam, ut dictum est; quare bona quae facit, non in se bona sunt. Potest etiam dicere, quod facienda sint propter bonum publicum; sed hoc non dicit ex amore boni publici, sed ex amore sui honoris aut lucri; ideo liberum ejus nihil trahit ex amore boni publici, nec ratio, quia haec assentitur amori: quare hoc liberum rationale est interius liberum naturale. Hoc liberum etiam ex Divina Domini Providentia cuivis relinquitur. [6.] Liberum spirituale est ex amore vitae aeternae. In illum amorem et ejus jucundum non alius venit, quam qui cogitat mala esse peccata, et ideo non vult illa, et simul spectat ad Dominum: ut primum homo hoc facit, in libero illo est; nam nemo potest non velle mala quia peccata sunt, et ideo non facere illa, nisi sit ex interiori seu superiori libero, quod est ex interiori seu superiori amore ejus. Hoc liberum non apparet in principio ut liberum, sed usque est: at postea apparet, et tunc ex ipso libero secundum ipsam rationem agit, cogitando, volendo, loquendo et faciendo bonum et verum. Hoc liberum crescit, sicut liberum naturale decrescit et fit servum, et conjungit se cum libero rationali, et hoc purificat. [7.] Quisque in hoc liberum venire potest, modo velit cogitare quod vita aeterna sit, et quod jucundum et beatum vitae in tempore ad tempus, non sit nisi sicut umbra pertransiens ad jucundum et beatum vitae in aeterno in aeternum; et hoc potest homo cogitare si vult, quia ei rationalitas et libertas est, et quia Dominus, ex quo binae hae facultates sunt, continue dat ut possit.


 


(2) 直訳


(i.) Quod homini Ratio et Liberum sit, seu Rationalitas et Libertas; (i.) 人間に理性と自由、すなわち、推理力と自由があること。


et quod binae illae facultates sint a Domino apud hominem.― た二つのそれらの能力が主から人間のもとにあること。


Quod homini sit facultas intelligendi, quae est rationalitas, ac facultas cogitandi, volendi, loquendi et faciendi id quod intelligit, quae est libertas; 人間に理解する能力があること、それは推理力である、そして理解したことそれを考える、欲しる、話す、また行なう能力である、それは自由である。


et quod binae illae facultates sint a Domino apud hominem, in transactione De Divino Amore et Divina Sapientia (n. 264-270, 425; et quoque supra, n. 43, 44), actum est. また二つのそれらの能力が主から人間のもとにあることは、論文『神的な愛と神的な知恵について』(264-270)、また上の43, 44番に、扱われている。


Sed quia plura dubia de utraque illa facultate incidere possunt, cum de illis cogitatur, volo in hoc limine solum aliquid de libero agendi secundum rationem apud hominem tradere. しかし、多くの疑いが両方のその能力について生ずることができるので、それらについて考えられるとき、この光の中で自由について、人間のもとの理性にしたがって働く何らかのものだけを伝える(述べる)ことを私は欲する。


[2.] Sed primum sciendum est, quod omne liberum sit amoris, adeo ut amor et liberum unum sint; [2.] しかし、最初に知らなければならない、すべての自由は愛のものであること、これほどに愛と自由は一つである。


et quia amor est vita hominis, est quoque liberum vitae ejus omne; また愛は人間のいのちであるので、自由もまたそのいのちのすべてのものである。


enim jucundum, quod est homini, est ex amore ejus, non aliunde datur aliquod jucundum et ex jucundo amoris agere est ex libero; というのは、快さは、それは人間にある、彼の愛からである、別の場所から何らかの快さから存在しない、また愛の快さからの行動することは自由から〔行動すること〕である。


nam jucundum ducit hominem sicut flumen id quod fertur ex se secundum venam ejus. なぜなら、快さはそれを川(流れ)ように人間を導くから、それはその水流にしたがって自分自身からもたらす。


Nunc quia amores sunt plures, quidam concordantes, et quidam discordantes, sequitur quod libera similiter plura sint: それで、愛は多くのものがあるので、あるものは一致したもの、またあるものは不一致のもの、~ということになる、自由は同様に多くのものがある。


sed in genere dantur tria libera; しかし、全般的に三つの自由が存在する。


naturale, rationale, et spirituale. 自然的、理性的、また霊的〔な自由である〕。


[3.] Liberum naturale est cuivis homini ex hereditate; [3.] 「自然的な自由」は人間のそれぞれに遺伝☆からある。


haereditasは特定的に「遺伝」でもよいのですが、広くは「生まれながらに取得」のもの、「相続」したものの意味です。


ex hoc homo non amat aliud quam se et mundum; これ〔自然的な自由〕から人間は自分自身と世以外の何かを愛さない。


ejus prima vita non aliud est. 彼の最初のいのちは他のものではない。


Et quia omnia mala ex binis illis amoribus existunt, et inde mala etiam fiunt amoris, sequitur quod mala cogitare et velle, sit liberum naturale ejus; また、すべての悪は二つのそれらの悪から存在するようになるので、またここから悪はまた愛のものになる、~ということになる、悪を考えることと意志することは、彼の自然的な自由からである。


et cum illa apud se per ratiocinia confirmavit, quod ex libero secundum rationem suam illa agat: またそれら〔悪〕を自分自身のもとで〔誤った〕推論によって確信したとき、それらをその理性にしたがって自由から行動すること。


ita facere est ex facultate ejus quae vocatur libertas; このように行なうことはその能力からである、それは自由性と呼ばれる。


et illa confirmare est ex facultate ejus quae vocatur rationalitas. またそれ〔悪〕を確信することはその能力からである、それは推理力と呼ばれる。


[4.] Ut pro exemplo: [4.] 例えば、例として―


ex amore hominis, in quem nascitur, est quod velit adulterari, defraudare, blasphemare, vindicare; 人間の愛から、その中に生まれている、姦淫すること、だますこと、冒涜すること、復讐することを欲することがある。


et cum haec mala apud se confirmat, et illa per id facit licita, tunc illa ex jucundo amoris illorum libere quasi secundum rationem cogitat et vult, et quantum leges civiles non retinent, loquitur et facit. またこれらの悪を自分自身のもとに確信するとき、またそれらをそのことによって許されるとする、その時、それらを彼らの愛の快さから自由にあたかも理性にしたがうかのように考え、意志する、また市民の法律で抑制されないかぎり、話し、行なう。


Ex Divina Domini Providentia est, ut liceat homini ita agere, quia liberum seu libertas ei est. 主の神的な摂理からである、人間にそのように行動することが許されていること、彼に自由すなわち自由()あるからである。


In hoc libero est homo a natura, quia ex hereditate, et in hoc libero sunt illi qui id apud se ex jucundo amoris sui et mundi per ratiocinationes confirmaverunt. この自由の中に人間は本性(自然)らいる、遺伝からなので、また彼らはこの自由の中にいる、その者はそれを自分自身のもとで自分と世の愛の快さから推論によって確信した。


[5.] Liberum rationale est ex amore famae propter honorem aut propter lucrum. [5.] 「理性的な自由」は名誉のためのまたは利益のための名声の愛からである。


Jucundum illius amoris est apparere in externa forma sicut homo moralis; その愛の快さは外なる形の中で道徳的な人間のように見える。


et quia amat hanc famam, non defraudat, non adulteratur, non vindicat, non blasphemat; またこの名声を愛するので、だまさない、姦淫しない、復讐しない、冒涜しない。


et quia haec facit rationis suae, etiam ex libero secundum rationem suam agit sincerum, justum, castum, amicum; またこれを自分の理性で行なうので、自分の理性にしたがって自由からも、行動する、誠実、公正、貞潔、友好。


immo potest ex ratione bene loqui pro illis. それどころか、理性からそれらのためによく話すことができる。


Sed si rationale ejus est solum naturale, et non simul spirituale, est liberum illud modo liberum externum, non autem liberum internum; しかし、もし彼の理性的なものが単に自然的(なもの)なら、また同時に霊的(なもの)でない、その自由は単に外なるものである、しかしながら、内的な自由でない。


nam nihilominus interius non amat illa bona, sed modo exterius propter famam, ut dictum est; なぜなら、それにもかかわらず、内的にそれらの善を愛さない、しかし、単に名声のために外的に〔愛するから〕、言われたように。


quare bona quae facit, non in se bona sunt. それゆえ、善は、それを行なう、本質的に善ではない。


Potest etiam dicere, quod facienda sint propter bonum publicum; さらにまた言われることができる、公共の善のために行なわなければならないこと。


sed hoc non dicit ex amore boni publici, sed ex amore sui honoris aut lucri; しかし、このことを公共の善の愛から言わない、しかし、名誉のまたは利益の自分の愛から〔言う〕。


ideo liberum ejus nihil trahit ex amore boni publici, nec ratio, quia haec assentitur amori: それゆえ、彼の自由は公共の善の愛から何も得ていない、理性も、これらは愛に同意するので。


quare hoc liberum rationale est interius liberum naturale. それゆえ、この理性的な愛は内的に自然的な自由である。


Hoc liberum etiam ex Divina Domini Providentia cuivis relinquitur. この自由もまた主の神的な摂理からそれぞれの者に残されている。


[6.] Liberum spirituale est ex amore vitae aeternae. [6.] 「霊的な自由」は永遠のいのちの愛からである。


In illum amorem et ejus jucundum non alius venit, quam qui cogitat mala esse peccata, et ideo non vult illa, et simul spectat ad Dominum: この愛、またその快さの中に他の者はやって来ない、悪を罪であると考える者以外に、またそれゆえそれを欲しない、また同時に主を眺める(目を向ける)


ut primum homo hoc facit, in libero illo est; 人間がこのことをするとすぐに、〔彼は〕その自由の中にいる。


nam nemo potest non velle mala quia peccata sunt, et ideo non facere illa, nisi sit ex interiori seu superiori libero, quod est ex interiori seu superiori amore ejus. なぜなら、だれも悪を欲することができないから、罪であるので、またそれゆえ、それを行なうことが〔できない〕、内的なまたは上位の自由からでないなら、それは内的なまたは上位の彼の愛からである。


Hoc liberum non apparet in principio ut liberum, sed usque est: この自由は最初は自由のように見えない、しかしそれでも、〔自由〕である。


at postea apparet, et tunc ex ipso libero secundum ipsam rationem agit, cogitando, volendo, loquendo et faciendo bonum et verum. しかし、その後、見える、またその時、自由そのものからそれ自体の理性にしたがって行動する、善と真理を考え、意志し、話し、また行なって。


Hoc liberum crescit, sicut liberum naturale decrescit et fit servum, et conjungit se cum libero rationali, et hoc purificat. この自由は増大する、自然的な自由が減少し、奴隷になる(隷属する)ほど、そしてそれ自体を理性的な自由と結合する、またこれを清める。


[7.] Quisque in hoc liberum venire potest, modo velit cogitare quod vita aeterna sit, et quod jucundum et beatum vitae in tempore ad tempus, non sit nisi sicut umbra pertransiens ad jucundum et beatum vitae in aeterno in aeternum; [7.] だれでもこの自由の中にやって来ることができる、単に考えることを欲するだけで、永遠のいのち(生活)があることを、また時から時の中でいのちの快さと幸福が、いのちの快さと幸福へ通り抜ける陰のようなものでない、でない☆1こと、永遠の中で、永遠の中へ☆2


1 nonnisiを重ね合わせた「二重否定」なので、「~でないことはない」、別の言い方で「~にしかすぎない」です。


前置詞inの奪格と対格です。直訳すればこのようでしょう、しかし、合わせて「永遠に」でよいでしょう。でも意訳してみます。


et hoc potest homo cogitare si vult, quia ei rationalitas et libertas est, et quia Dominus, ex quo binae hae facultates sunt, continue dat ut possit. またこのことを人間は考えることができる、もし欲するなら、彼に推理力と自由性があるので、また主が、そこから二つのそれらの能力がある、絶えず与えられる〔ので〕、可能であるように。


 


(3) 訳文


73.  (i.) 人間に理性と自由、すなわち、推理力と自由があること、た二つのそれらの能力が主から人間のもとにあること―。


 人間には、推理力である理解する能力が、そして理解したことを考え、欲しる、話す、行なう能力があり、それは自由である。また二つのそれらの能力が主から人間のもとにあることは、著作『神の愛と知恵』(264-270)、また前の43, 44番に、扱われている。しかし、二つのその能力について、それらについて考えられるとき、多くの疑いが生ずることができるので、私はこの光の中で自由について、人間のもとの理性にしたがって働く何らかのものだけを述べることを欲する。


[2.] しかし、最初に、すべての自由は愛のものであり、これほどに愛と自由は一つであること、また愛は人間のいのちであるので、自由もまたそのいのちのすべてのものであることを知らなければならない。というのは、人間にある快さは、彼の愛からであり、別の場所から何らかの快さから存在せず、また愛の快さからの行動することは自由から〔行動すること〕であるからである。なぜなら、快さは川ように人間を導き、その水流にしたがってその快さを自分自身からもたらすからである。それで、愛は、あるものは一致し、またあるものは不一致な、多くのものがあるので、自由も同様に多くのものがあるといえる。しかし、全般的に自然的、理性的、また霊的な三つの自由が存在する。


[3.] 「自然的な自由」は、人間のそれぞれに生まれながらにある。これの自然的な自由から人間は自分自身と世以外に何も愛さない。彼の最初のいのちは他のものではない。また、すべての悪は二つのそれらの悪から存在するようになるので、またここから悪はまた愛のものになり、悪を考えることと意志することは、彼の自然的な自由からであり、またそれらの悪を自分自身のもとで〔誤った〕推論によって確信したとき、それらをその理性にしたがって自由から行動することがいえる。このように行なうことは、自由と呼ばれ能力からである。またその悪を確信することは推理力と呼ばれる能力からである。


[4.] 例えば、例として―


 人間の愛から、姦淫す、だまし、冒涜し、復讐することを欲することがある、人間はその中に生まれている。またこれらの悪を自分自身のもとに確信し、そのことによってそれらを許されるとするとき、その時、それらを彼らの愛の快さから自由にあたかも理性にしたがうかのように考え、意志し、また市民の法律で抑制されないかぎり、話し、行なう。人間にそのように行動することが許されているのは、彼に自由すなわち自由()があるからであり、これは主の神的な摂理からである。人間は、自然から、生まれながらのものにいるので、この自由の中にいる。またこの自由の中にいる者はそれを自分自身のもとで自分と世の愛の快さから推論によって確信した。


[5.] 「理性的な自由」は、名誉または利益のための名声への愛からである。その愛の快さは外なる形の中で道徳的な人間のように見える。またこの名声を愛するので、だまさず、姦淫せず、復讐せず、冒涜しない。またこのことを自分の理性で行なうので、自分の理性にしたがって自由からも、誠実、公正、貞潔、好意の行動をする。それどころか、理性からそれらのために、うまく話すことができる。しかし、もし彼の理性的な自由が単に自然的なら、また同時に霊的でないなら、その自由は単に外なるものである、しかしながら、内的な自由ではない。なぜなら、内的にそれらの善を愛さないにもかかわらず、しかし、述べられたように、単に名声のために外的に愛するから。それゆえ、行なう善は、本質的に善ではない。さらにまた、公共の善のために行なわなければならないと言われることができる。しかし、このことを公共の善の愛からは言わないで、しかし、名誉のまたは利益の自分の愛から言う。それゆえ、彼の自由は公共の善の愛から何も、理性も、得ていない、それらが愛に同意するからである。それゆえ、この理性的な愛は内的に自然的な自由である。この自由もまた主の神的な摂理からそれぞれの者に残されている。


[6.] 「霊的な自由」は、永遠のいのちの愛からである。この愛、またその快さの中に、悪を罪であると考え、またそれゆえそれを欲せず、また同時に主に目を向ける者以外に、他の者はやって来ない。人間がこうするとすぐに、彼はその自由の中にいる。なぜなら、だれも内的なまたは上位の彼の愛からである内的なまたは上位の自由からでないなら、罪であるからと、悪を欲することができず、またそれゆえ、それを行なうことができないからである。この自由は最初は自由のように見えない、しかしそれでも、自由である。しかし、その後、見える。またその時、自由そのものから善と真理を考え、意志し、話し、行なって、それ自体の理性にしたがって行動する。この自由は、自然的な自由が減少し、隷属するほど増大し、そしてそれ自体を理性的な自由と結合し、これを清める。


[7.] だれでも永遠のいのち(生活)があることを、また時から時の中で、いのちの快さと幸福が、永遠のいのちの快さと幸福へ通り抜ける陰のようなものでしかないと単に考えることを欲するだけで、この自由の中にやって来ることができる。またこのことを人間は、もし欲するなら、彼に推理力と自由性があり、可能であるように、二つのそれらの能力のもとであられる主が、絶えず与えられるので、考えることができる。

コメントを残す