原典講読『神の摂理』 50

 

(1) 原文


50.  Quoniam angeli et spiritus sunt affectiones quae amoris, ac cogitationes inde, ideo nec illi sunt in spatio et tempore, sed solum in apparentia illorum. Apparentia spatii et temporis est illis secundum status affectionum et inde cogitationum: quare dum aliquis ex affectione cogitat de altero, cum intentione quod velit videre illum, aut loqui cum illo, sistitur actutum praesens. [2.] Inde est, quod apud unumquemvis hominem praesentes sint spiritus qui in simili affectione cum illo sunt; mali spiritus cum illo qui in similis mali affectione est, ac boni spiritus cum illo qui in similis boni affectione: et illi tam praesentes sunt, sicut quis est inclusus societati. Spatium et tempus nihil faciunt ad praesentiam, ex causa quia affectio et inde cogitatio non sunt in spatio et tempore, ac spiritus et angeli sunt affectiones et inde cogitationes. [3.] Quod ita sit, ex viva plurium annorum experientia scire datum est et quoque ex hac, quod locutus sim cum pluribus post mortem, tam cum illis qui in Europa et in variis ejus regnis, quam cum illis qui in Asia et Africa et in variis earum regnis, et erant omnes prope me: quare si forent illis spatium et tempus, intercederet peregrinatio et peregrinationis tempus. [4.] Immo, unusquisque homo hoc scit ex insito in se aut in sua mente, quod testatum mihi factum est per hoc, quod nemo cogitaverit de aliqua distantia spatii, cum narravi quod locutus sim cum aliquo in Asia, Africa aut Europa defuncto, sicut pro exemplo, cum Calvino, Luthero, Melanchthone, aut cum aliquo rege, praefecto, sacerdote in regione longinqua; et ne quidem inciderat in cogitationem illorum Quomodo potuit loqui cum illis qui ibi vixerunt, et quomodo potuerunt ad illum venire et adesse, cum tamen terrae et maria intercedunt? Ex hoc quoque patuit mihi, quod unusquisque non cogitet ex spatio et tempore, cum de illis qui in mundo spirituali sunt. Quod tamen illis apparentia spatii et temporis sit, videatur in opere De Caelo et Inferno (n. [1]162-169; n. 191-199).


@1 162 pro “62”


 


(2) 直訳


Quoniam angeli et spiritus sunt affectiones quae amoris, ac cogitationes inde, ideo nec illi sunt in spatio et tempore, sed solum in apparentia illorum. 天使と霊たちは愛のものである情愛であるので、そしてそこからの思考、それゆえ、彼らは空間と時間の中にもいない、しかし単にそれらの外観の中に〔いる〕。


Apparentia spatii et temporis est illis secundum status affectionum et inde cogitationum: 空間と時間の外観は彼らに情愛の状態にしたがっている、またそこから思考。


quare dum aliquis ex affectione cogitat de altero, cum intentione quod velit videre illum, aut loqui cum illo, sistitur actutum praesens. それゆえ、だれかが情愛から他の者について考える時、意図をもって彼を見ること、または彼と話すことを欲することは、実際の現存が引き起こされる(もたらされる)


[2.] Inde est, quod apud unumquemvis hominem praesentes sint spiritus qui in simili affectione cum illo sunt; [2.] ここからである、どの人間のもとにも霊たちが現存すること、その者たちは彼と似た情愛の中にいる。


mali spiritus cum illo qui in similis mali affectione est, ac boni spiritus cum illo qui in similis boni affectione: 悪い霊は彼と、似た悪の情愛の中にいる、そして善い霊は彼と、似た善の情愛の中に。


et illi tam praesentes sunt, sicut quis est inclusus societati. また彼らは~それほどに現在する、だれかが社会に含まれる(囲まれる)ように。 


Spatium et tempus nihil faciunt ad praesentiam, ex causa quia affectio et inde cogitatio non sunt in spatio et tempore, ac spiritus et angeli sunt affectiones et inde cogitationes. 空間と時間は現存に何もなさない、理由からである、情愛とそこからの思考は空間と時間の中に存在しない、そして霊と天使たちは情愛とそこからの思考である。


[3.] Quod ita sit, ex viva plurium annorum experientia scire datum est et quoque ex hac, quod locutus sim cum pluribus post mortem, tam cum illis qui in Europa et in variis ejus regnis, quam cum illis qui in Asia et Africa et in variis earum regnis, et erant omnes prope me: [3.] このようであることは、生きいきした多年の経験から知ることが与えられた、またこのことからも、私は多くの者と死後、語っている、彼らとも、ヨーロッパの中の、またそれらのいろいろな王国(領域)の中の、彼らとも、アジアやアフリカの中の、またそれらのいろいろな王国(領域)の中の、またすべての者は私の近くにいた。


quare si forent illis spatium et tempus, intercederet peregrinatio et peregrinationis tempus. それゆえ、もし彼らに空間と時間があった(ある)なら、旅行と旅行の時間が介在しただろう(する)


[4.] Immo, unusquisque homo hoc scit ex insito in se aut in sua mente, quod testatum mihi factum est per hoc, quod nemo cogitaverit de aliqua distantia spatii, cum narravi quod locutus sim cum aliquo in Asia, Africa aut Europa defuncto, sicut pro exemplo, cum Calvino, Luthero, Melanchthone, aut cum aliquo rege, praefecto, sacerdote in regione longinqua; [4.] それどころか、だれも人間はこのことを本能的に自分自身の中で(本質的に)知っている、または自分の心の中に、このことによって私に証明された、だれも空間の何らかの距離について考えなかったこと、ある者と私が話したことを語る時、アジア、アフリカまたはヨーロッパで死んだ、例として~のような、カルヴィン、ルター、メランヒトンの場合、またはある王、統治者、祭司の場合、遠く離れた王国の中の。


et ne quidem inciderat in cogitationem illorum Quomodo potuit loqui cum illis qui ibi vixerunt, et quomodo potuerunt ad illum venire et adesse, cum tamen terrae et maria intercedunt? まただれも彼らの思考の中で起こらなかった(取り上げなかった)、どのように彼と会話できたか、そのとき生きていた者と、またどのように彼と来ることと居合わせることができるのか、それでも地と海が介在するとき。


Ex hoc quoque patuit mihi, quod unusquisque non cogitet ex spatio et tempore, cum de illis qui in mundo spirituali sunt. このことからもまた私に明らかとなった、だれも空間と時間から考えないこと、彼らについて、霊界の中にいる者。


Quod tamen illis apparentia spatii et temporis sit, videatur in opere De Caelo et Inferno (n. [1]162-169; n. 191-199). それでもなお彼らに空間と時間の外観があることは、著作『天界と地獄』(162-169番、191-199)に見られる。


@1 162 pro “62” 注1 62」の代わりに162


 


(3) 訳文


50.  天使と霊たちは愛のものである情愛であり、そしてそこからの思考であるので、それゆえ、彼らは空間と時間の中にもいないで、しかし単にそれらの外観の中にいる。彼らに空間と時間の外観は情愛とそこから思考の状態にしたがっている。それゆえ、だれかが情愛から他の者について考える時、意図をもって彼を見、または彼と話すことを欲すると、実際の現存が引き起こされる。


[2.] ここから、どの人間のもとにも、彼と似た情愛の中にいる霊たちが現存する。悪い霊は似た悪の情愛の中に、そして善い霊は似た善の情愛の中にいる。また彼らはだれかが社会に囲まれるように、それほどに現存する。その理由は、情愛とそこからの思考は空間と時間の中に存在しない、そして霊と天使たちは情愛とそこからの思考であるので、空間と時間は現存に何もなさないからである。


[3.] このようであることは、生きいきした多年の経験からまた次のことからも知ることが与えられた。私は多くの者と死後、、ヨーロッパの中の、またそれらのいろいろな王国の中の彼らとも、アジアやアフリカの中の、またそれらのいろいろな王国の中の彼らとも語っており、すべての者は私の近くにいた。それゆえ、もし彼らに空間と時間があるなら、旅行と旅行の時間が介在するであろう。


[4.] それどころか、だれも人間はこのことを本能的に自分自身の中で、または自分の心の中で知っており、このことは、ある者と私が話したことを語る時、遠く離れた王国の中のアジア、アフリカまたはヨーロッパで死んだ、だれも空間の何らかの距離について考えなかったことによって私に証明された。例として、カルヴィン、ルター、メランヒトンの場合、またはある王、統治者、祭司の場合である。まただれも彼らの思考の中で、そのとき生きていた者とそのこと起こらなかったのである。どのように彼と会話できたか、またどのように彼のところ来ることと居合わせることができるのか、それでも地と海が介在するのである。


 このことからもまた私に、だれも空間と時間からと、霊界の中にいる者について考えないことが明らかとなった。それでもなお彼らに空間と時間の外観があることは、著作『天界と地獄』(162-169番、191-199)に見られる。

コメントを残す