(1) 原文
39. Beatitudines, faustitates, jucunditates et amoenitates, verbo felicitates caeli, non possunt verbis describi, sed possunt in caelo sensu percipi; quod enim solo sensu percipitur, hoc non describi potest, quia non cadit in cogitationis ideas, et inde nec in voces; intellectus enim solum videt, et videt illa quae sapientiae seu veri sunt, non autem illa quae amoris seu boni sunt; quare felicitates illae sunt inexpressibiles, sed usque ascendunt simili gradu cum sapientia. Varietates illarum sunt infinitae, et unaquaevis ineffabilis. Audivi hoc et percepi hoc. [2.] Sed illae felicitates intrant sicut homo concupiscentias amoris mali et falsi tanquam ex se, sed usque ex Domino, amovet, sunt enim felicitates illae felicitates affectionum boni et veri, et hae concupiscentiis amoris mali et falsi oppositae sunt. Felicitates affectionum amoris boni et veri inchoant a Domino, ita ab intimo, et inde se diffundunt in inferiora, usque ad ultima, ac ita implent angelum, ac faciunt ut totus sit quasi delicium. Tales felicitates cum infinitis varietatibus sunt in quavis affectione boni et veri, imprimis in affectione sapientiae.
(2) 直訳
Beatitudines, faustitates, jucunditates et amoenitates, verbo felicitates caeli, non possunt verbis describi, sed possunt in caelo sensu percipi; 幸運の状態、至福、快さ、また楽しさ、一言でいうと、天界の幸福は、言葉で述べられることができない、しかし、天界の中で感覚で知覚されること〔ができる〕。
quod enim solo sensu percipitur, hoc non describi potest, quia non cadit in cogitationis ideas, et inde nec in voces; というのは、感覚だけで知覚されるものは、これは述べられることができないから、思考の観念の中に落ち込まないので、またここから言葉の中にも。
intellectus enim solum videt, et videt illa quae sapientiae seu veri sunt, non autem illa quae amoris seu boni sunt; というのは、理解力だけが見るから、またそれらを見て、それらは知恵または真理に属するものである、しかしながら、それらを〔見〕ない、それらは愛または善に属するものである。
quare felicitates illae sunt inexpressibiles, sed usque ascendunt simili gradu cum sapientia. それゆえ、それらの幸福は言い表わせないものである、しかし、それでも同様の段階に知恵とともに上昇する。
Varietates illarum sunt infinitae, et unaquaevis ineffabilis. それらの変化は無限である、またそれぞれは言語に絶する。
Audivi hoc et percepi hoc. 私はこのことを聞いた、またこのことを知覚した。
[2.] Sed illae felicitates intrant sicut homo concupiscentias amoris mali et falsi tanquam ex se, sed usque ex Domino, amovet, sunt enim felicitates illae felicitates affectionum boni et veri, et hae concupiscentiis amoris mali et falsi oppositae sunt. [2.] しかし、それらの幸福は入る、人間が、あたかも自分自身からかのように悪と虚偽の欲望を、しかしそれでも主から、除くかぎり、というのはそれらの幸福は善と真理の情愛の幸福であるから、またこれらは悪と虚偽の愛の欲望に対立している。
Felicitates affectionum amoris boni et veri inchoant a Domino, ita ab intimo, et inde se diffundunt in inferiora, usque ad ultima, ac ita implent angelum, ac faciunt ut totus sit quasi delicium. 善と真理の愛の情愛の幸福は、主から始まる、したがって最内部から、またここから低いものへ広がる、最外部(最後のもの)まで、そしてこのように天使を満たす、そして〔天使の〕全体がいわば歓喜であるようにする。
Tales felicitates cum infinitis varietatibus sunt in quavis affectione boni et veri, imprimis in affectione sapientiae. 無限の変化とともにこのような幸福は、善と真理の情愛のそれぞれの中にある、特に、知恵の情愛の中に。
(3) 訳文
39. 幸運の状態、至福、快さや楽しさ、一言でいうと、天界の幸福は言葉で述べられることができないが、しかし、天界の中で感覚で知覚されることができる。というのは、感覚だけで知覚されるものは、思考の観念の中に、またここから言葉の中にも落ち込まないので述べられることができないから。というのは、理解力だけが見る、また知恵または真理に属するものを見るが、しかしながら、愛または善に属するものを見ないから。それゆえ、それらの幸福は言い表わせないものである、しかし、それでも知恵とともに同様の段階に上昇する。それらの変化は無限であり、またそれぞれは言語に絶する。私はこのことを聞き、このことを知覚した。
[2.] しかし、それらの幸福は、人間が、あたかも自分自身からかのように、しかしそれでも主から、悪と虚偽の欲望を除くかぎり入ってくる、というのはそれらの幸福は善と真理の情愛の幸福であり、またこれらは悪と虚偽の愛の欲望に対立しているから。善と真理の愛の情愛の幸福は、主から、したがって最内部から始まり、ここから低いものへ、最外部まで広がり、そして天使の全体がいわば歓喜であるようにして、このように天使を満たす。無限の変化とともにこのような幸福は、善と真理の情愛のそれぞれの中に、特に、知恵の情愛の中にある。