原典講読『神の摂理』 33

 

(1) 原文


33.  Paucis dicetur quomodo homo propius conjungi potest Domino, et deinde quomodo conjunctio illa propior et propior apparet. Quomodo homo propius et propius conjungitur Domino: Hoc non fit per solam scientiam, nec per solam intelligentiam, immo nec per solam sapientiam, sed per vitam illis conjunctam. Vita hominis est ejus amor, et amor est multiplex. In genere est amor mali et amor boni; amor mali est amor adulterandi, vindicandi, defraudandi, blasphemandi, deprivandi alios suis bonis: amor mali in illis cogitandis et faciendis sentit volupe et jucundum. Derivationes quae sunt affectiones hujus amoris, sunt totidem quot sunt mala in quae se determinavit; ac perceptiones et cogitationes hujus amoris sunt totidem quot sunt falsa quae favent illis malis, et confirmant illa. Haec falsa unum faciunt cum malis, sicut intellectus cum voluntate unum facit, non separantur a se invicem, quia unum est alterius. [2.] Nunc quia Dominus influit in amorem vitae cujusvis, et per ejus affectiones in perceptiones et cogitationes, et non vicissim, ut supra dictum est, sequitur quod non propius possit Se conjungere, quam sicut amor mali cum ejus affectionibus, quae sunt concupiscentiae, remotus est. Et quia hae resident in naturali homine, et homo quicquid ex naturali homine agit, sentit sicut ex se agere, quare homo sicut ex se removere debet amoris illius mala, ut tunc quantum removet illa, tantum Dominus propius accedit, et Se ei conjungit. Quisque potest ex ratione videre, quod concupiscentiae cum illarum jucundis obstipent et claudant fores pro Domino, et quod a Domino ejici nequeant, quamdiu ipse homo tenet fores clausas, et ab extra urget et adigit ne aperiantur. Quod ipse homo aperire debeat, patet a Domini verbis in Apocalypsi,


 


 “Ecce sto ad januam et pulso; si quis audiverit vocem meam, et aperuerit januam, ingrediar ad illum, et cenabo cum illo, et ille Mecum” (iii. 20).


 


[3.] Inde patet, quod quantum quis fugit mala sicut diabolica, et sicut obstantia ingressui Domini, tantum propius et propius conjungatur Domino, et ille proxime, qui abominatur illa sicut totidem furvos et ignitos diabolos; nam malum et diabolus unum sunt ac falsum mali et santanas unum sunt: quoniam sicut influxus Domini est in amorem boni et in ejus affectiones, et per has in perceptiones et cogitationes, quae omnes trahunt ex bono, in quo homo est, quod vera sint, ita influxus diaboli, hoc est inferni, est in amorem mali et ejus affectiones, quae sunt concupiscentiae, et per has in perceptiones et cogitationes, quae omnes trahunt ex malo, in quo homo est, quod falsa sint. [4.] Quomodo conjunctio illa propior apparet:Quo plus remota sunt mala in naturali homine per illorum fugam et aversationem, homo eo propius conjungitur Domino: et quia amor et sapientia, quae sunt Ipse Dominus, non sunt in spatio, affectio enim quae amoris, et cogitatio quae sapientiae, nihil commune habent cum spatio, ideo Dominus secundum conjunctionem per amorem et sapientiam propior apparet et vicissim secundum rejectionem amoris et sapientiae remotior. Spatium in spirituali mundo non datur, sed ibi distantiae et praesentiae sunt apparentiae secundum similitudines et dissimilitudines affectionum; nam, ut dictum est, affectiones quae sunt amoris et cogitationes quae sunt sapientiae, et in se spirituales, non sunt in spatio, de qua re videantur quae in transactione De Divino Amore et Divina Sapientia (n. 7-10, et n. 69-72, et alibi,) ostensa sunt. [5.] Conjunctio Domini cum homine, apud quem mala remota sunt, intelligitur per haec Domini verba:



“Mundi corde Deum videbunt” (Matth. v. 8):


 


et per haec,


“Qui habet praecepta mea, et facit illa apud illum mansionem faciam” (Joh. xiv. 21, 23);


habere praecepta est scire, et facere praecepta est amare, nam etiam ibi dicitur, “qui facit praecepta mea, ille est qui amat Me.”


 


(2) 直訳


Paucis dicetur quomodo homo propius conjungi potest Domino, et deinde quomodo conjunctio illa propior et propior apparet. 手短に言われる(未来)、どのように人間はさらに近くまたさらに近く主に結合されるか、またその後、どのようにその結合はさらに近く見えるか。


Quomodo homo propius et propius conjungitur Domino: 「どのように人間はさらに近くまたさらに近く主に結合されるか」―


Hoc non fit per solam scientiam, nec per solam intelligentiam, immo nec per solam sapientiam, sed per vitam illis conjunctam. このことは知識だけによって生じない、理解力(知性)だけによっても、それどころか(実に)知恵だけによっても、しかし、それらに結合した生活(いのち)よって〔生ずる〕。


Vita hominis est ejus amor, et amor est multiplex. 人間の生活(いのち)彼の愛である、また愛は多種多様である。


In genere est amor mali et amor boni; 全般的に悪の愛と善の愛がある。


amor mali est amor adulterandi, vindicandi, defraudandi, blasphemandi, deprivandi alios suis bonis: 悪の愛は、姦淫する愛である、復讐する、だます、冒涜する,他の者から彼の財産を奪う。


amor mali in illis cogitandis et faciendis sentit volupe et jucundum. 悪の愛は、それらが考えられる中で、また行なわれる、ここちよさと快さを感じる。


Derivationes quae sunt affectiones hujus amoris, sunt totidem quot sunt mala in quae se determinavit; 派生物は、それらはこの愛の情愛のものである、悪があるのと同じ数のそれだけ多くある、その〔悪〕中にそれ自体を向けた。


ac perceptiones et cogitationes hujus amoris sunt totidem quot sunt falsa quae favent illis malis, et confirmant illa. そして、その愛の知覚と思考は、虚偽があるのと同じ数のそれだけ多くある、それら〔虚偽〕はそれらの悪に賛同する、またそれらを確信する(強める)


Haec falsa unum faciunt cum malis, sicut intellectus cum voluntate unum facit, non separantur a se invicem, quia unum est alterius. これらの虚偽は悪と一つとなっている、理解力が善と一つとなっているように、それ自体からお互いに分離されない、一つはもう一つのもののものであるから。


[2.] Nunc quia Dominus influit in amorem vitae cujusvis, et per ejus affectiones in perceptiones et cogitationes, et non vicissim, ut supra dictum est, sequitur quod non propius possit Se conjungere, quam sicut amor mali cum ejus affectionibus, quae sunt concupiscentiae, remotus est. [2.] そこで、主はそれぞれの生活(いのち)の愛の中に流入されるので、また彼の情愛を通って知覚と思考の中に〔流入される〕、また逆でなく、上に言われたように、~ということになる、さらに近くその方に結合されることはできないこと、悪の愛をその情愛とともに、それら〔情愛〕は欲望である、遠ざけるのを除いて(ないのなら)


Et quia hae resident in naturali homine, et homo quicquid ex naturali homine agit, sentit sicut ex se agere, quare homo sicut ex se removere debet amoris illius mala, ut tunc quantum removet illa, tantum Dominus propius accedit, et Se ei conjungit. またこれら〔欲望〕は自然的な人間の中に住むので、また人間は何でも自然的な人間から行なうので、自分自身から行なうように感じる、それゆえ、人間は自分自身からかのようにそれらの愛の悪を遠ざけなくてはならない、それで(ように)その時、どれだけそれらを遠ざけたか〔によって〕、それだけ主はさらに近く近づき、またご自分を彼に結合される。


Quisque potest ex ratione videre, quod concupiscentiae cum illarum jucundis obstipent et claudant fores pro Domino, et quod a Domino ejici nequeant, quamdiu ipse homo tenet fores clausas, et ab extra urget et adigit ne aperiantur. だれもが理性から見ることができる、欲望はそれらの快さ(快楽)とともに主に対して扉をふさぐ、また閉めること、また主により追い出されることができないこと、人間自身が扉を閉ざして保つ間、また、外から開かないように押す、また追いたてる☆〔間〕。


扉を「追いたてる」は変なので、「抵抗する」と意訳しましょう。


Quod ipse homo aperire debeat, patet a Domini verbis in Apocalypsi, 人間自身が開けなくてはならないことは、「黙示録」の中の主のことばから明らかである、


“Ecce sto ad januam et pulso; 「見よ、わたしは戸()立つ、またたたく。


si quis audiverit vocem meam, et aperuerit januam, ingrediar ad illum, et cenabo cum illo, et ille Mecum” (iii. 20). もし、だれかがわたしの声を聞いて、また戸()を開けるなら、わたしは彼のところに入る、またわたしは彼とともに、また彼はわたしとともに食事をする」(3:20)


[3.] Inde patet, quod quantum quis fugit mala sicut diabolica, et sicut obstantia ingressui Domini, tantum propius et propius conjungatur Domino, et ille proxime, qui abominatur illa sicut totidem furvos et ignitos diabolos; [3.] ここから明らかである、どれだけだれかが悪を悪魔のもののように避けるか、また主の入ることの障害のように、それだけさらに近くまたさらに近く主に結合されること、また彼は最も近くに〔結合される〕、それらをそれだけ多くの黒ずんだ燃えている悪魔のように〔避ける〕。


nam malum et diabolus unum sunt ac falsum mali et santanas unum sunt: なぜなら、悪と悪魔は一つであるから、そして悪の虚偽とサタンは一つである。


quoniam sicut influxus Domini est in amorem boni et in ejus affectiones, et per has in perceptiones et cogitationes, quae omnes trahunt ex bono, in quo homo est, quod vera sint, ita influxus diaboli, hoc est inferni, est in amorem mali et ejus affectiones, quae sunt concupiscentiae, et per has in perceptiones et cogitationes, quae omnes trahunt ex malo, in quo homo est, quod falsa sint. であるから、主の流入は善の愛の中へまたその情愛の中へ、またそれらを通って知覚と思考の中へ、それらすべてのものは善から得る、その〔善の〕中に人間はいる、それは真理であるように、そのように、悪魔の流入は、それは地獄のものである、悪の愛とその情愛の中へである、それら〔情愛〕は欲望である、またそれらを通して知覚と思考の中へ、それらすべてのものは悪から得る、その中に人間はいる、それは虚偽である。


[4.] Quomodo conjunctio illa propior apparet:― [4.] 「どのようにその結合はさらに近く見えるか」― 


Quo plus remota sunt mala in naturali homine per illorum fugam et aversationem, homo eo propius conjungitur Domino: 自然的な人間の中の悪からさらに遠ざかれば遠ざかるほど☆、それらの逃避と嫌悪によって、ますます人間は主とさらに近く結合される。


比較級を伴う相関文quoeo…「~であればあるほどますます…」です。


et quia amor et sapientia, quae sunt Ipse Dominus, non sunt in spatio, affectio enim quae amoris, et cogitatio quae sapientiae, nihil commune habent cum spatio, ideo Dominus secundum conjunctionem per amorem et sapientiam propior apparet et vicissim secundum rejectionem amoris et sapientiae remotior. また、愛と知恵は、それらは主そのものである、空間の中にないので、というのは愛のものである情愛と知恵のものである思考は、空間と共通なものを何も持たないから、それゆえ、主は愛と知恵によっての結合にしたがってさらに近く見える、また逆に、愛と知恵の拒絶にしたがって、さらに遠く〔見える〕。


Spatium in spirituali mundo non datur, sed ibi distantiae et praesentiae sunt apparentiae secundum similitudines et dissimilitudines affectionum; 霊界の中に空間は存在しない、しかし、そこに距離(隔たり)と現在(居合わせること)は外観である、情愛の似ていること(類似)と似ていないこと(相違)したがって。


nam, ut dictum est, affectiones quae sunt amoris et cogitationes quae sunt sapientiae, et in se spirituales, non sunt in spatio, de qua re videantur quae in transactione De Divino Amore et Divina Sapientia (n. 7-10, et n. 69-72, et alibi,) ostensa sunt. なぜなら、言われたように、愛のものである情愛と知恵のものである思考は、また本質的に霊的なもの〔であって〕空間の中にないから、それらの事柄についてそれらは論文『神の愛と神の知恵について』(7-10)の中に示されている。


[5.] Conjunctio Domini cum homine, apud quem mala remota sunt, intelligitur per haec Domini verba: [5.] 人間との主の結合は、その者に悪は遠ざけられた、これらの主の詞によって意味される―


“Mundi corde Deum videbunt” (Matth. v. 8): 「心のきれいな者は神を見る」(マタイ5:8)


et per haec, またこれらによって、


“Qui habet praecepta mea, et facit illa apud illum mansionem faciam” (Joh. xiv. 21, 23); 「わたしの戒めを持つ者、またそれを行なう〔者〕、彼にわたしは住まいをつくる」(ヨハネ14:21, 23)
habere praecepta est scire, et facere praecepta est amare, nam etiam ibi dicitur, “qui facit praecepta mea, ille est qui amat Me.”
 戒めを持つことは知ること、また戒めを行なうことは愛することである、なぜなら、そこにまた言われているから、「わたしの戒めを行なう者は、彼はわたしを愛する者である」。


 


(3) 訳文


33.  どのように人間は、さらに近くまたさらに近くと、主に結合されるか、またその後、どのようにその結合はさらに近く見えるか、手短に述べよう。


 「どのように人間は、さらに近くまたさらに近くと、主に結合されるか」―


 このことは知識だけによって、知性だけによっても、それどころか、知恵だけによっても生じないが、しかし、それらに結合した生活(いのち)よって生ずる。人間の生活(いのち)彼の愛であり、また愛は多種多様である。全般的に悪の愛と善の愛がある。悪の愛は、姦淫する、復讐する、だます、冒涜する,他の者から彼の財産を奪う愛である。それらが考えられ、また行なわれるる中で、悪の愛は、ここちよさと快さを感じる。この愛の情愛のものである派生物は、悪があるのと同じ数だけ多くあり、そのそれ自体を向けている。そして、その愛の知覚と思考は、虚偽がある同じ数のそれだけ多くあり、それら虚偽はそれらの悪に賛同し、またそれらを強めている。理解力が善と一つとなっているように、これらの虚偽は悪と一つとなっていて、互いに分離されない、一つはもう一つのもののものであるからである。


[2.] そこで、主はそれぞれの生活(いのち)の愛の中に流入され、また彼の情愛を通って知覚と思考の中に流入され、また、前に言われたように、逆ではないので、悪の愛を欲望であるその情愛とともに、遠ざけるのでないなら、さらに近くその方に結合されることはできないことがいえる。またこれらの欲望は自然的な人間の中に住み、また人間は何でも自然的な人間から行なうので自分自身から行なうように感じるので、それゆえ、人間は自分自身からかのようにそれらの愛の悪を遠ざけなくてはならない。そこでその時、どれだけそれらを遠ざけたかによって、それだけ主はさらに近く近づき、またご自分を彼に結合される。だれもが理性から、欲望はそれらの快さとともに主に対して扉をふさぎ、閉めること、また人間自身が扉を閉ざして保ち、外から開かないように押し、抵抗する間は、主により追い出されることができないことを見ることができる。人間自身が開けなくてはならないことは、「黙示録」の中の、主のことばから明らかである、


 


 「見よ、わたしは戸立ち、たたく。もし、だれかがわたしの声を聞いて、戸を開けるなら、わたしは彼のところに入り、わたしは彼とともに、また彼はわたしとともに食事をする」(3:20)


 


[3.] ここから、どれだけだれかが悪を悪魔のもののように、また主の入ることの障害のように避けるかによって、それだけさらに近くまたさらに近く主に結合されること、また、それらの悪をそれだけ多くの黒ずんだ燃えている悪魔のように避ける者は最も近くに結合されることが明らかである。なぜなら、悪と悪魔は一つであり、そして悪の虚偽とサタンは一つであるから。それゆえ、主の流入は善の愛の中へまたその情愛の中へ、またそれらを通って知覚と思考の中へであり、真理であるすべてのものは善から得て、その中に人間がいるように、そのように、地獄のものである悪魔の流入は、悪の愛と欲望であるその情愛の中へ、またそれらを通して知覚と思考の中へであり、虚偽であるそれらすべてのものは悪から得て、その中に人間はいる。


[4.] 「どのようにその結合はさらに近く見えるか」― 


 自然的な人間の中の悪から、それらを逃け、嫌悪することによって、遠ざかれば遠ざかるほど、ますます人間は主とさらに近く結合される。また、主そのものである愛と知恵は、空間の中にないので、というのは愛のものである情愛と知恵のものである思考は、空間と共通なものを何も持たないから、それゆえ、主は愛と知恵による結合にしたがってさらに近く見え、また逆に、愛と知恵を拒絶するにしたがって、さらに遠く見える。霊界の中に空間は存在しない、しかし、そこの距離と現存は、情愛の似ていることと似ていないことにしたがった外観である。なぜなら、言われたように、愛のものである情愛と知恵のものである思考は、本質的に霊的なものであって空間の中にないからである。それらの事柄については著作『神の愛と知恵』(7-10)の中に示されている。


[5.] 悪が遠ざけられた人間と主の結合は、次の主のことばによって意味される―


 


 「心のきれいな者は神を見る」(マタイ5:8)


 


またこれらによって、


 


 「わたしの戒めを持ち、またそれを行なう者に、わたしは住まいをつくろう」(ヨハネ14:21, 23)


 戒めを持つことは知ること、また戒めを行なうことは愛することである、なぜなら、そこにまた、「わたしの戒めを行なう者は、わたしを愛する者である」と言われているから。

コメントを残す