(1) 原文
97. Insuper sciendum est, quod sensus litterae Verbi sit custodia pro genuinis veris, quae intus latent; et in eo est custodia, quod ille sensus possit huc illuc verti, et explicari secundum captum, et per id tamen internum non laedi et violari: non enim nocet, ut sensus litterae Verbi aliter ab uno quam ab altero intelligatur; sed id nocet, si Divina vera, quae intus latent, pervertantur; per hoc enim infertur Verbo violentia. Ne hoc fiat, custodit sensus litterae; et custodit apud illos qui in falsis sunt ex religione, et falsa illa non confirmant; nam hi non aliquam violentiam inferunt. [2] Haec custodia significatur per “cherubos,” et quoque describitur per illos in Verbo. Illa significatur per “cherubos,” qui, postquam Adamus cum uxore ejectus est ex horto Edenis, ad introitum ejus positi sunt; de quibus haec leguntur:
Cum Jehovah Deus “expulerat hominem, habitare fecit ab oriente horti Edenis cherubos, et flammam gladii hinc inde vertentis se, ad custodiendum viam arboris vitae” (Genes. iii. 23, 24):
per “cherubos” significatur custodia; per “viam arboris vitae” significatur introitus ad Dominum, qui hominibus est per Verbum; per “flammam gladii hinc inde vertentis se,” significatur Divinum Verum in ultimis, quod est sicut Verbum in sensu litterae, qui ita verti potest. [3] Simile intelligitur per
“Cherubos ex auro” positos super duabus extremitatibus propitiatorii, quod erat super arca, in tabernaculo (Exod. xxv. 18-21).
Quia hoc significabatur per “cherubos,” ideo
Dominus inter illos locutus est cum Mose (Exod. xxv. 22; cap. {1}xxxvii. 9; Num. vii. 89).
Quod Dominus loquatur cum homine non nisi quam in pleno, et Verbum in sensu litterae est Divinum Verum in pleno, videatur supra (n. 37-49); sic itaque Dominus locutus est cum Mose inter cherubos. Nec aliud significatum est per
Cherubos super aulaeis tabernaculi, et super velo ibi (Exod. xxvi. {2}1,31);
nam aulaea et vela tabernaculi repraesentabant ultima caeli et ecclesiae, ac ita etiam Verbi (videatur Supra, n. 46). Nec aliud significatum est
Per cherubos in medio templi Hierosolymitani (1 Reg. vi. {3}23-28);
Et per cherubos sculptos super parietibus et super foribus templi (1 Reg. vi. 29, 32, 35);
Similiter per cherubos in novo templo (Ezech. xli. 18-20);
videatur etiam supra (n. 47). [4] Quoniam per “cherubos” significabatur custodia ne Dominus, caelum et Divinum Verum, quale est intus in Verbo, immediate adeantur, sed mediate per ultima, ideo de Rege Tyri ita dicitur:
“Tu obsignans demensum, plenus sapientia et perfectus pulchritudine; in Eden horto… fuisti; omnis lapis pretiosus tegumentum tuum:… tu cherube expansio contegentis:… perdidi te, cherube contegens, in medio lapidum ignis” (Ezech. xxviii. 12-14, 16):
per “Tyrum” significatur ecclesia quoad cognitiones veri et boni, et inde per “regem ejus” Verbum ubi et unde cognitiones illae sunt; quod Verbum hic in suo ultimo, quod est sensus litterae, per illum, et per “cherubum” custodia, significetur, patet; nam dicitur,”Tu obsignans demensum;… omnis lapis pretiosus tegumentum tuum;”… “tu cherube expansio contegentis;” ut et “cherube contegens:” quod per “lapides pretiosos,” qui etiam ibi nominantur, intelligantur vera sensus litterae Verbi, videatur supra (n. 45). Quoniam per “cherubos” significatur ultimum Divini Veri, ut custodia, ideo dicitur apud Davidem,
Jehovah “inclinavit caelos et descendit et equitavit super cherubo” (Psalm. xviii, 10, 11 (B.A. 9, 10)).
“Pastor Israelis qui sedet super cherubis, effulge” (Psalm. lxxx. 2 (B.A. 1)).
“Jehovah… insidens cherubis” (Psalm. xcix. 1).
“Equitare super cherubis,” “sedere super illis,” et “insidere illis,” est super sensu ultimo Verbi. [5] Divinum Verum in Verbo, et ejus quale, describitur per cherubos apud Ezechielem, in capite primo, et in nono, et decimo: at quia nemo scire potest quid per singula descriptionis illorum significatur, nisi cui apertus est sensus spiritualis, ideo mihi detectum est quid in summa per omnia illa, quae de cherubis dicuntur in primo capite apud Ezechielem, significatur, quae haec sunt:-
Describitur Divina sphaera externa Verbi (vers. 4);
Illa repraesentata sicut homo (vers. 5);
Conjuncta spiritualibus et caelestibus (vers. 6);
Naturale Verbi, quale est (vers. 7);
Spirituale et caeleste Verbi conjunctum naturali ejus, quale (vers. 8, 9);
Divinus Amor boni et veri caelestis, spiritualis et naturalis inibi, distinctim, et simul (vers. 10, 11);
Quod ad unum spectent (vers. 12);
Sphaera Verbi ex Divino Bono et Divino Vero Domini, ex quibus Verbum vivit (vers. 13, 14);
Doctrina boni et veri in Verbo et ex Verbo (vers. 15-21);
Divinum Domini supra illud et in illo (vers. 22, 23);
Et ex illo (vers. 24, 25);
Quod Dominus sit supra caelos (vers. 26);
Et quod Ipsi sit Divinus Amor et Divina Sapientia (vers. 27, 28).
Haec summaria etiam collata sunt cum Verbo in caelo, et cum illo conformia sunt.
@1 xxxvii. pro “xxxvi.” @2 1, 31 pro “31” @3 23 pro “22”
(2) 直訳〔ここは『啓示された黙示録』239番と『真のキリスト教』260番に引用されている〕
Insuper sciendum est, quod sensus litterae Verbi sit custodia pro genuinis veris, quae intus latent; 他に知らなくてはならない、みことばの文字通りの意味は純粋な真理のための保護(見張り番)であること、それは内部に隠れている。
et in eo est custodia, quod ille sensus possit huc illuc verti, et explicari secundum captum, et per id tamen internum non laedi et violari: またそのことの中に保護(見張り番)がある、その意味はあちらこちらに変えられることができること、把握(理解)にしたがって説明されること〔ができる〕、またそのことによってそれでも内なるものは傷つけられることと害されること〔ができ〕ない。
non enim nocet, ut sensus litterae Verbi aliter ab uno quam ab altero intelligatur; というのは、害さない、みことばの文字通りの意味がある者により他の者(により)に比べて異なって解釈(理解)されること。
sed id nocet, si Divina vera, quae intus latent, pervertantur; しかし、それは害する、もし神的な真理が、それは内部に隠れている、曲解される。
per hoc enim infertur Verbo violentia. というのはこのことによって、みことばに暴力が加えられるから。
Ne hoc fiat, custodit snsus litterae; このことが起こらないように、文字通りの意味は保護する。
et custodit apud illos qui in falsis sunt ex religione, et falsa illa non confirmant; またそれらの者のもとで保護する、宗教からの虚偽の中にいる者、また虚偽、それを確信しない。
nam hi non aliquam violentiam inferunt. なぜなら、これらの者は何らかの暴力を加えないから。
[2] Haec custodia significatur per “cherubos,” et quoque describitur per illos in Verbo. [2] この保護(見張り番)が「ケルビム」によって意味される、またみことばの中のそれらによって述べられている。
Illa significatur per “cherubos,” qui, postquam Adamus cum uxore ejectus est ex horto Edenis, ad introitum ejus positi sunt; それが「ケルビム」によって意味される、それは、アダムが妻とともにエデンの園から追い出された後、その入口に置かれた。
de quibus haec leguntur: そのことについて、これらが読まれる(書いてある)―
Cum Jehovah Deus “expulerat hominem, habitare fecit ab oriente horti Edenis cherubos, et flammam gladii hinc inde vertentis se, ad custodiendum viam arboris vitae” (Genes. iii. 23, 24): エホバ神が人間を調べられた(見つけ出された)とき、「エデンの園の東から☆ケルビムを住むことをされた、また剣の炎をここかしこ(ここから)それ自体回転して、いのちの木の道を守るために〔置かれた〕」(創世記3:23, 24)。
☆ ad「~から」はへブル原文に前置詞「ミン」が使われており、これは「~から」という意味なので、正しい直訳です。
per “cherubos” significatur custodia; 「ケルビム」によって保護(見張り番)が意味される。
per “viam arboris vitae” significatur introitus ad Dominum, qui hominibus est per Verbum; 「いのちの木の道」によって主への入口(入場)が意味される、それはみことばによって人間にある。
per “flammam gladii hinc inde vertentis se,” significatur Divinum Verum in ultimis, quod est sicut Verbum in sensu litterae, qui ita verti potest. 「剣の炎をここかしこ(ここから)それ自体回転して」によって最後のものの中の神的な真理が意味される、それは文字通りの意味の中のみことばのようである、それはこのように回転することができる。
[3] Simile intelligitur per [3] 類似のものが〔次のこと〕によって意味される、
“Cherubos ex auro” positos super duabus extremitatibus propitiatorii, quod erat super arca, in tabernaculo (Exod. xxv. 18-21). 贖いのふたの二つの末端の上に置かれた「金からのケルビム」、それは箱の上にあった、幕屋の中の(出エジプト記25:18-21)。
Quia hoc significabatur per “cherubos,” ideo このことが「ケルビム」によって意味されたので、それゆえ、
Dominus inter illos locutus est cum Mose (Exod. xxv. 22; cap. {1}xxxvii. 9; Num. vii. 89). 主はそれらの間でモーセと話された(出エジプト記25:22、第37章9、民数記7:89)。
Quod Dominus loquatur cum homine non nisi quam in pleno, et Verbum in sensu litterae est Divinum Verum in pleno, videatur supra (n. 37-49); 主は人間と完全なものの中でないなら、語られないこと、また文字通りの意味の中のみことばは完全なものの中にあることは、上に(37-49番)に見られる。
sic itaque Dominus locutus est cum Mose inter cherubos. こうして、そこで、主はモーセとケルビムの間で話された。
Nec aliud significatum est per 〔ほかの〕何らかのものも〔次のこと〕によって意味されない、
Cherubos super aulaeis tabernaculi, et super velo ibi (Exod. xxvi. {2}1, 31); 幕屋の幕の上の、またそこにヴェール(垂れ幕)の上のケルビム(出エジプト記26:1, 31)。
nam aulaea et vela tabernaculi repraesentabant ultima caeli et ecclesiae, ac ita etiam Verbi (videatur Supra, n. 46). なぜなら、幕屋の幕とヴェール(垂れ幕)は天界と教会の最後のものを表象したから、そしてこのようにまたみことばの〔最後のものを〕(前の46番に見られる)。
Nec aliud significatum est 〔ほかの〕何らかのものも意味されない、
Per cherubos in medio templi Hierosolymitani (1 Reg. vi. {3}23-28); エルサレムの神殿の真ん中のケルビムによって(列王記Ⅰ6:23-28)。
Et per cherubos sculptos super parietibus et super foribus templi (1 Reg. vi. 29, 32, 35); 神殿の壁と扉の上に刻まれたケルビムによって(列王記Ⅰ6:29, 32, 35)。
Similiter per cherubos in novo templo (Ezech. xli. 18-20); 同様に、新しい神殿の中のケルビムによって(エゼキエル41:18-20)。
videatur etiam supra (n. 47). 上(47番)にもまた見られる。
[4] Quoniam per “cherubos” significabatur custodia ne Dominus, caelum et Divinum Verum, quale est intus in Verbo, immediate adeantur, sed mediate per ultima, ideo de Rege Tyri ita dicitur: [4] 「ケルビム」によって保護(見張り番)が意味されたので、主、天界また神的な真理が、みことばの内部にあるような、直接に近づけられないように、しかし、最後のものによって間接的に、それゆえ、ツロの王についてこのように言われている―
“Tu obsignans demensum, plenus sapientia et perfectus pulchritudine; 「あなたは定められたものを封じている☆、知恵に満ち、また美しさで完全〔である〕。
☆ この「測られたものを封じる」はへブル原文通りですが、意味は不明です。
in Eden horto… fuisti; エデンの園に……あなたはいた。
omnis lapis pretiosus tegumentum tuum: すべての宝石はあなたのおおい。
… tu cherube expansio contegentis: あなたはケルブ、おおいの広がり。
… perdidi te, cherube contegens, in medio lapidum ignis” (Ezech. xxviii. 12-14, 16): ……わたしはあなたを破壊した、おおうケルブよ、火の石の真ん中で」(エゼキエル28:12-14, 16)。
per “Tyrum” significatur ecclesia quoad cognitiones veri et boni, et inde per “regem ejus” Verbum ubi et unde cognitiones illae sunt; 「ツロ」によって真理と善の知識に関する教会が意味される、またここから「その王」によって、みことば〔が意味される〕、そこにまたそこからそれらの知識がある。
quod Verbum hic in suo ultimo, quod est sensus litterae, per illum, et per “cherubum” custodia, significetur, patet; みことばがここに、その最後のものの中に、それは文字通りの意味である、それ〔王〕によって、また「ケルブ」によって保護(見張り番)が意味されることが、明らかである。
nam dicitur,”Tu obsignans demensum; なぜなら、言われているから、「あなたは定められたものを封じている。
… omnis lapis pretiosus tegumentum tuum;” ……すべての宝石はあなたのおおい」
… “tu cherube expansio contegentis;” ……「あなたはケルブ、おおいの広がり」。
ut et “cherube contegens:” また「おおうケルブよ」のように。
quod per “lapides pretiosos,” qui etiam ibi nominantur, intelligantur vera sensus litterae Verbi, videatur supra (n. 45). 「宝石」によって、それはそこにもまた名前を挙げられている、みことばの文字通りの意味の真理が意味されることは、上に(45番)に見られる。
Quoniam per “cherubos” significatur ultimum Divini Veri, ut custodia, ideo dicitur apud Davidem, 「ケルビム」によって神的な真理の最後のものが意味されるので、それゆえ、ダビデに言われる、
Jehovah “inclinavit caelos et descendit et equitavit super cherubo” (Psalm. xviii, 10, 11 (B.A. 9, 10)). エホバは「天を押し曲げて降りて来られた、またケルブの上に乗られる」(詩篇18:9, 10)。
“Pastor Israelis qui sedet super cherubis, effulge” (Psalm. lxxx. 2 (B.A. 1)). 「イスラエルの牧者、ケルビムの上に座る者、輝き出よ」(詩篇80:1)。
“Jehovah… insidens cherubis” (Psalm. xcix. 1). 「エホバは……ケルビムに座っている」(詩篇99:1)。
“Equitare super cherubis,” “sedere super illis,” et “insidere illis,” est super sensu ultimo Verbi. 「ケルブの上に乗ること」、「その上に座ること」また「それに座ること」は、みことばの最後の意味の上に〔乗ること〕である。