原典講読『聖書』 96

 

(1) 原文


96.  Quod damnosum sit confirmare apparens verum Verbi, usque ad destructionem genuini veri quod intus latet, est quia omnia et singula sensus litterae Verbi communicant cum caelo, et aperiunt illud, secundum illa quae supra (n. 62-69) dicta sunt. Cum itaque homo illum sensum applicat ad confirmandum amores mundi contrarios amoribus caeli, tunc internum Verbi falsum fit; quare cum externum ejus, quod est sensus litterae, cujus internum est falsum, communicatur cum caelo, tunc clauditur caelum; nam angeli, qui in interno Verbi sunt, rejiciunt illud. Ex quo patet quod falsum internum seu verum falsificatum auferat communicationem cum caelo, et claudat illud. Haec causa est, quod confirmare aliquod falsum haereticum, damnosum sit.


Verbum est sicut hortus, qui paradisus caelestis vocandus est, in quo cupediae et deliciae omnis generis sunt; cupediae ex fructibus et deliciae ex floribus; in cujus medio sunt arbores vitae, juxta quas fontes aquae vivae; at circumcirca hortum sunt arbores silvae. Homo qui ex doctrina in Divinis veris est, in medio est, ubi sunt arbores vitae; et actualiter cupediis et deliciis inde fruitur: homo autem, qui non ex doctrina in veris est, sed ex solo sensu litterae, is in circuitu est, et videt modo silvestria: at qui in doctrina religionis falsae est, et falsum ejus apud se confirmavit, ne quidem in silva est, sed extra illam in campo arenoso, ubi nec gramen. Quod etiam tales status illorum post mortem {1}sint, in suo loco confirmabitur.


@1 sint pro “sit”


 


(2) 直訳〔ここは『真のキリスト教』258番に引用されている〕


Quod damnosum sit confirmare apparens verum Verbi, usque ad destructionem genuini veri quod intus latet, est quia omnia et singula sensus litterae Verbi communicant cum caelo, et aperiunt illud, secundum illa quae supra (n. 62-69) dicta sunt. みことばの外観上の真理を確認することは断罪されることは、純粋な真理の破壊にまでも、それは内部に隠れている、みことばのすべてと個々のものが天界と連絡(伝達)しているからである、またそれを開く、それらにしたがって、それらは上に(62-69)言われた。


Cum itaque homo illum sensum applicat ad confirmandum amores mundi contrarios amoribus caeli, tunc internum Verbi falsum fit; このように人間がその意味を天界の愛に対立している世の愛を確信する(強める)めに利用するとき、その時、みことばの内なるものは虚偽となる。


quare cum externum ejus, quod est sensus litterae, cujus internum est falsum, communicatur cum caelo, tunc clauditur caelum; それゆえ、その外なるものが、それは文字通りの意味である、その内なるものは虚偽である、天界と連絡(伝達)するとき、その時、天界は閉ざされる。


nam angeli, qui in interno Verbi sunt, rejiciunt illud. なぜなら、天使たちは、その者たちはみことばの内なるものの中にいる、それを退けるから。


Ex quo patet quod falsum internum seu verum falsificatum auferat communicationem cum caelo, et claudat illud. そのことから明らかである、内なるものの虚偽または虚偽化された真理は天界との伝達を取り去ること、またそれを閉ざす。


Haec causa est, quod confirmare aliquod falsum haereticum, damnosum sit. これが理由である、異端の虚偽の何らかのものを確信することは、断罪されること。


〔これ以降は『真のキリスト教』259番に引用されている。初版にはここにも96の番号が振られている〕


Verbum est sicut hortus, qui paradisus caelestis vocandus est, in quo cupediae et deliciae omnis generis sunt; みことばは庭園のようである、それは天界のパラダイス(楽園)と呼ぶべきである、その中にすべての種類の美味なものと楽しいものがある。


cupediae ex fructibus et deliciae ex floribus; 果実からの美味なものと花からの楽しいもの。


in cujus medio sunt arbores vitae, juxta quas fontes aquae vivae; その真ん中にいのちの木がある、その近くに、いのちの水の泉〔がある〕。


at circumcirca hortum sunt arbores silvae. しかし、庭園の周囲に森☆の木々がある。


「森」の標準的な綴りはsilvaであり、このように編集してありますが、スヴェーデンボリの用いた綴りはsylvaです。


Homo qui ex doctrina in Divinis veris est, in medio est, ubi sunt arbores vitae; 人間は、その者は教えから神的な真理の中にいる、真ん中にいる、そこにいのちの木がある。


et actualiter cupediis et deliciis inde fruitur: また実際に美味なものと楽しいものをここから楽しむ。


homo autem, qui non ex doctrina in veris est, sed ex solo sensu litterae, is in circuitu est, et videt modo silvestria: しかしながら、人間は、その者は教えからでなく、単なる文字通りの意味から真理の中にいる、彼は周囲にいる、また森のものだけを見る。


at qui in doctrina religionis falsae est, et falsum ejus apud se confirmavit, ne quidem in silva est, sed extra illam in campo arenoso, ubi nec gramen. しかし、宗教の虚偽の教えの中にいる者は、また自分のもとのその虚偽を確認した〔者は〕、森の中にさえいない、しかし、その外に〔いる〕、砂の平地に、そこに草もない。


Quod etiam tales status illorum post mortem {1}sint, in suo loco confirmabitur. さらにまた死後の彼らの状態がこのようなものであることは、その場所に確認(確信)される。


@1 sint pro “sit” 注1 sit」の代わりにsint


 


(3) 訳文


96.  内部に隠れている純粋な真理を破壊するまでも、みことばの外観上の真理を確認することが断罪されることは、みことばのすべてと個々のものが天界と伝達していて、前に言われたこと(62-69)にしたがって、天界を開くからである。このように人間がその意味を天界の愛に対立している世の愛を強めるために利用するとき、その時、みことばの内なるものは虚偽となる。それゆえ、その内なるものは虚偽であり、その文字通りの意味である外なるものが、天界と伝達すると、その時、天界は閉ざされる。なぜなら、みことばの内なるものの中にいる天使たちは、それを退けるから。そのことから、内なるものの虚偽または虚偽化された真理は天界との伝達を取り去ること、またそれを閉ざすことが明らかである。これが、異端の虚偽の何らかのものを確信することは断罪されることの理由である。


 みことばは庭園のようであり、その中にすべての種類の美味なものと喜ばしいものがあって天界のパラダイス(楽園)と呼ぶべきものである。果実からの美味なものと花からの喜ばしいものである。その真ん中にいのちの木があり、その近くに、いのちの水の泉がある。しかし、庭園の周囲に森の木々がある。教えから神的な真理の中にいる人間は、いのちの木がある真ん中にいる。また実際に美味なものと喜ばしいものをここから楽しむ。しかし、教えからでなく、単なる文字通りの意味から真理の中にいる人間は、周囲にいて、森だけを見る。しかし、宗教の虚偽の教えの中にいる者は、また自分のもとのその虚偽を確認した者は、森の中にさえいないで、その外のそこに草もない砂の平地にいる。死後の彼らの状態がこのようなものであることは、さらにそのことを述べた個所で確認される。