原典講読『聖書』 79

 

(1) 原文


79.  In multis locis apud Prophetas agitur de intellectu Verbi ubi agitur de ecclesia, et docetur quod non alibi sit ecclesia quam ubi Verbum juste intelligitur, et quod talis sit ecclesia qualis est intellectus Verbi apud illos qui in illa sunt. Multis in locis apud Prophetas etiam describitur ecclesia apud gentem Israeliticam et Judaicam, quod prorsus destructa et nulla facta sit per id, quod sensum seu intellectum Verbi falsificaverint, nam aliud non destruit ecclesiam. [2] Intellectus Verbi tam verus quam falsus describitur apud Prophetas per Ephraimum, imprimis apud Hoscheam; nam per “Ephraimum” in Verbo significatur intellectus Verbi in ecclesia: et quia intellectus Verbi facit ecclesiam, ideo Ephraim vocatur,


 


“Filius pretiosus,” et “natus deliciarum” (Jerem. xxxi. {1}20);
“Primogenitus” (Jerem. xxxi. {2}9);
“Robur capitis Jehovae” (Psalm. lx. 9 (B.A. 7); Psalm. cviii. 9 (B.A.8));
“Potens” (Sach. x. 7);
“Impletus arcu” (Sach. ix. 13):


et filii Ephraimi vocantur,


 


“Armati” et “jaculatores arcus” (Psalm. lxxviii. 9);


per “arcum” significatur doctrina ex Verbo pugnans contra falsa. Ideo etiam,


 


Ephraim ad dextram Israelis translatus est, et benedictus: tum loco Reubenis acceptatus (Gen. xlviii. 5, 11, seq.).


 


Et ideo,


 


Ephraim una cum fratre suo Menasse, a Mose in benedictione filiorum Israelis sub nomine Josephi patris illorum supra omnes exaltatus est (Deutr. xxxiii. 13-17).


 


[3] Qualis autem ecclesia est, quando intellectus Verbi est deperditus, per Ephraimum etiam apud Prophetas describitur, imprimis apud Hoscheam; ut patet ex his:


“Israel et Ephraim corruent. …Ephraim in solitudinem erit. …Ephraim oppressus et concussus judicii. …Ego ero ut leo Ephraimo, …rapiam et ibo, auferam et non eripiens” (Hosch. v. 5, 9, 11-14).


“Quid faciam tibi Ephraim?… quia sanctitas tua, sicut nubes aurorae, et sicut ros mane cadens, abit” (Hosch. vi. 4).


“Non habitabunt in terra Jehovae,… revertetur Ephraim (in) Aegyptum, et in Assyria immundum comedet” (Hosch. ix. 3):


[4] “terra Jehovae” est ecclesia; “Aegyptus” est scientificum naturalis hominis, “Assyria” est ratiocinatio inde, ex quibus Verbum quoad intellectum ejus falsificatur; ideo dicitur, quod “Ephraim in Aegyptum revertetur, et in Assyria immundum comedet.”


 


[5] “Ephraim pascens ventum, et pesequitur eurum; omni die mendacium et vastationem multiplicat; foedus cum Assyrio pangit, et oleum in Aegyptum defertur” (Hosch. xii. 2 (B.A. 1)):


 


“pascere ventum,” “persequi eurum,” ac “multiplicare mendacium et vastationem,” est falsificare vera, et sic destruere ecclesiam. [6] Simile etiam significatur per “scortationem Ephraimi,” (nam “scortatio” significat falsificationem intellectus Verbi, hoc est, genuini veri ejus,) in his:


“Ego novi Ephraimum,… quod omnino scortatus sit…, et pollutus sit Israel” (Hosch. v. 3).


“In domo Israelis vidi rem foedam; ibi scortatus est Ephraim, et pollutus est Israel” (Hosch. vi. 10):


“Israel” est ipsa ecclesia, et “Ephraim” est intellectus Verbi, ex quo et secundum quem est ecclesia; quare dicitur, “Scortatus est Ephraim, et pollutus est Israel.” [7] Quoniam ecclesia apud Judaeos per falsificationes Verbi plane destructa fuit, ideo de Ephraimo ita dicitur,


 


“Dabo te Ephraim, tradam te Israel, sicut Adamam, et ponam te sicut Zeboim” (Hosch. xi. 8).


 


Nunc quia apud Prophetam Hoscheam, a primo capite ad ultimum ibi, agitur de falsificatione Verbi, et de destructione ecclesiae per illam, et quia per “scortationem” significatur falsificatio veri ibi, ideo mandatum est illi prophetae, ut representaret illum statum ecclesiae per quod acciperet sibi scortum in mulierem, et ex illa gigneret filios (cap. i.); ac iterum, ut acciperet mulierem adulteram (cap. iii.). [8] Haec allata sunt, ut ex Verbo sciatur et confirmetur, quod ecclesia talis sit qualis est intellectus Verbi in illa; praestans et pretiosa, si intellectus ejus sit ex genuinis veris ex Verbo; at destructa, immo foeda, si ex falsificatis. Ad confirmationem quod per “Ephraimum” significetur intellectus Verbi, et in opposito sensu ille falsificatus, et quod inde sit destructio ecclesiae, conferri possunt reliqua loca, in quibus de Ephraimo agitur :


Ut Hosch. iv. 17, 18; cap. vii. 1, 11; cap. viii. 9, 11; cap. ix. 11-13, 16; cap. x. 11; cap xi. 3; cap. xii. 1, 9, 15 (B.A. 1, 8, 14); cap. xiii. 1, 12: Esai. xvii. 3; cap. xxviii. 1: Jerem. iv. 15; cap. xxxi. 6, 18; cap. l. 19: Ezech. xxxvii. 16; cap. xlviii. 5: Obad., vers. {3}19: Sach. ix. 10.


 


@1 20 pro “21” @2 9 pro “20” @3 19 pro “9”


 


(2) 直訳〔ここは『真のキリスト教』247番に引用されている〕


In multis locis apud Prophetas agitur de intellectu Verbi ubi agitur de ecclesia, et docetur quod non alibi sit ecclesia quam ubi Verbum juste intelligitur, et quod talis sit ecclesia qualis est intellectus Verbi apud illos qui in illa sunt. 預言者に多くの個所の中に、みことばの理解について扱われている、そこに教会について扱われている、また教えられている、みことばが正しく理解されているところに以外に他のところに教会はないこと、また教会がこのようなものであること、その〔教会の〕中の彼らのもとのみことばの理解がどのようであるか〔によって〕。


Multis in locis apud Prophetas etiam describitur ecclesia apud gentem Israeliticam et Judaicam, quod prorsus destructa et nulla facta sit per id, quod sensum seu intellectum Verbi falsificaverint, nam aliud non destruit ecclesiam. さらにまた預言者の個所の中の多くのものに、イスラエルとユダヤ国民のもとの教会が記述されている、完全に破壊され、無とされたこと、それによって、みことばの意味、または理解を虚偽化したこと、なぜなら、〔他の〕何らかのものは教会を破壊しないから。


[2] Intellectus Verbi tam verus quam falsus describitur apud Prophetas per Ephraimum, imprimis apud Hoscheam; [2] みことばの理解は、真理と同様に虚偽も記述されている、エフライムによって預言者に、特に「ホセア書」に。


nam per “Ephraimum” in Verbo significatur intellectus Verbi in ecclesia: なぜなら、みことばの中の「エフライム」によって、教会の中のみことばの理解が意味されるから。


et quia intellectus Verbi facit ecclesiam, ideo Ephraim vocatur, また、みことばの理解が教会をつくるので、それゆえ、エフライムは呼ばれている、


“Filius pretiosus,” et “natus deliciarum” (Jerem. xxxi. {1}20); 「貴重な息子」、また「うれしい子」(エレミヤ31:20)
“Primogenitus” (Jerem. xxxi. {2}9);
 「長子」(エレミヤ31:9)
“Robur capitis Jehovae” (Psalm. lx. 9 (B.A. 7); Psalm. cviii. 9 (B.A.8));
 「エホバの頭の力強さ☆」(詩篇60:7)(詩篇108:8)


☆ 新改訳聖書は「(頭の)かぶと」としていますが、へブル原典は「(頭の)力強さ」です。
“Potens” (Sach. x. 7);
 「力ある者」(ゼカリヤ10:7)
“Impletus arcu” (Sach. ix. 13):
 「弓で満ちている」(ゼカリヤ1:13)
et filii Ephraimi vocantur,
 また、エフライムの息子たちは呼ばれている、


“Armati” et “jaculatores arcus” (Psalm. lxxviii. 9); 「武装した」また「弓を射る者」(詩篇78:9)
per “arcum” significatur doctrina ex Verbo pugnans contra falsa.
 「弓」によって、虚偽に対して戦うみことばからの教えが意味される。


Ideo etiam, それゆえ、さらにまた、


Ephraim ad dextram Israelis translatus est, et benedictus: エフライムはイスラエルの右手に移された☆、また祝福された。


translatusの辞書形はtransferoです。


tum loco Reubenis acceptatus (Gen. xlviii. 5, 11, seq.). さらに、ルベンの代わりに受け入れられた(創世記48:5, 11以降)


Et ideo, また、それゆえ、


Ephraim una cum fratre suo Menasse, a Mose in benedictione filiorum Israelis sub nomine Josephi patris illorum omnes exaltatus est (Deutr. xxxiii. 13-17). エフライムはその兄弟マナセと一緒に、彼らの父ヨセフの名前の下に、モーセによりイスラエルの子たちの祝福の中で、すべての者に(よりも)高められた(申命記33:13-17)


[3] Qualis autem ecclesia est, quando intellectus Verbi est deperditus, per Ephraimum etiam apud Prophetas describitur, imprimis apud Hoscheam; [3] しかしながら、教会がどのようなものであるか、みことばの理解が破壊された時、さらにまたエフライムによって預言者に記述されている、特に、「ホセア書」に。


ut patet ex his:- これらから明らかであるように―


“Israel et Ephraim corruent. …Ephraim in solitudinem erit. …Ephraim oppressus et concussus judicii. …Ego ero ut leo Ephraimo, …rapiam et ibo, auferam et non eripiens” (Hosch. v. 5, 9, 11-14). 「イスラエルとエフライムは倒れる。……エフライムは孤独になる。……エフライムはさばきに圧迫され、揺さぶられる。……わたしはエフラムに獅子のようになる、……わたしは襲う、また行く、わたしは取り除く、また救い出す者はいない」(ホセア5:5, 9, 11-14)


“Quid faciam tibi Ephraim?… quia sanctitas tua, sicut nubes aurorae, et sicut ros mane cadens, abit” (Hosch. vi. 4). 「エフライムよ、わたしはあなたに何をなそうか? ……あなたの神聖(敬虔さ)は、夜明けの雲のようであるので、また朝に落ちる露のようである、〔それは〕立ち去る」(ホセア6:4)


“Non habitabunt in terra Jehovae,… revertetur Ephraim (in) Aegyptum, et in Assyria immundum comedet” (Hosch. ix. 3): 「彼らはエホバの地に住まない……エフライムはエジプトに戻る、またアッシリアで不潔なものを食べる」(ホセア9:3)
[4] “terra Jehovae” est ecclesia;
 [4] 「エホバの地」は教会である。


“Aegyptus” est scientificum naturalis hominis, “Assyria” est ratiocinatio inde, ex quibus Verbum quoad intellectum ejus falsificatur; 「エジプト」は人間の自然的な記憶知である、「アッシリア」はそこからの推論である、それらからみことばはその理解に関して虚偽化される。


ideo dicitur, quod “Ephraim in Aegyptum revertetur, et in Assyria immundum comedet.” それゆえ、言われている、「エフライムはエジプトに戻る、またアッシリアで不潔なものを食べる」ことが。


[5] “Ephraim pascens ventum, et pesequitur eurum; [5] 「エフライムは風を食う、また東風を追う☆。☆ pesequiturpersequiturのミス! 初版は正しいのでSwedenborg Society(1996年版=1889年版の再版)の誤植、珍しいです。


omni die mendacium et vastationem multiplicat; すべての日に、うそと荒廃を増す。


foedus cum Assyrio pangit, et oleum in Aegyptum defertur” (Hosch. xii. 2 (B.A. 1)): アッシリアと契約を結ぶ、また油をエジプトに運ぶ」(ホセア12:2)


“pascere ventum,” “persequi eurum,” ac “multiplicare mendacium et vastationem,” est falsificare vera, et sic destruere ecclesiam. 「風を食う」、「東風を追う」、そして「うそと荒廃を増す」は、真理を虚偽化すること、またこうして教会を破壊することである。


[6] Simile etiam significatur per “scortationem Ephraimi,” (nam “scortatio” significat falsificationem intellectus Verbi, hoc est, genuini veri ejus,) in his:- [6] さらにまた同様のことが「エフライムの淫行」によって意味される、(なぜなら、「淫行」は、みことばの理解の虚偽化を意味するから、すなわち、その純粋な真理の)これらの中に、


“Ego novi Ephraimum,… quod omnino scortatus sit…, et pollutus sit Israel” (Hosch. v. 3). 「わたしはエフライムを知った☆1……すべての淫行☆2があること……またイスラエルは汚れた」(ホセア5:3)


1 完了形ですが「気づく、知る」という意味です。


2 新改訳聖書は「姦淫」としていますが、へブル原典からも間違いです。


“In domo Israelis vidi rem foedam; 「イスラエルの家の中に、わたしは不潔な事柄を見た。


ibi scortatus est Ephraim, et pollutus est Israel” (Hosch. vi. 10): そこに、エフライムは淫行をなし、またイスラエルは汚れている」(ホセア6:10)
“Israel” est ipsa ecclesia, et “Ephraim” est intellectus Verbi, ex quo et secundum quem est ecclesia;
 「イスラエル」は教会そのものである、また「エフライム」はみことばの理解である、それから、またそれにしたがって教会がある。


quare dicitur, “Scortatus est Ephraim, et pollutus est Israel.” それゆえ、言われている、「エフライムは淫行をなし、またイスラエルは汚れている」。

コメントを残す