(1) 原文
49. Hactenus ostensum est, quod Verbum in sensu naturali, qui est sensus litterae, sit in suo sancto et in suo pleno; nunc aliquid dicetur, quod Verbum in illo sensu etiam sit in sua potentia. Quanta et qualis est potentia Divini Veri in caelis, et quoque in terris, constare potest ex illis quae in opere De Caelo et Inferno, de Potentia Angelorum Caeli (n. 228-233), dicta sunt. Potentia Divini Veri est imprimis contra falsa et mala, ita contra inferna; contra haec per vera ex sensu litterae Verbi pugnandum est: per vera apud hominem etiam est Domino potentia salvandi illum, nam homo per vera ex sensu litterae Verbi reformatur et regeneratur, et tunc eximitur ex inferno, et introducitur in caelum; hanc potentiam suscepit Dominus etiam quoad Divinum Humanum suum, postquam implevit omnia Verbi usque ad ultima ejus. [2] Quare Dominus ad principem sacerdotum dixit, quando reliqua per passionem crucis impleret,
“Ex nunc videbitis Filium hominis sedentem a dextris potentiae, venientem in nubibus caeli” (Matth. xxvi. 64; Marc. xiv. 62):
“Filius hominis” est Dominus quoad Verbum; “nubes caeli” est Verbum in sensu litterae; “sedere a dextris Dei” est omnipotentia per Verbum (ut quoque Marc. xvi. 19). Potentia Domini ex ultimis veri repraesentata est per Naziraeos in Ecclesia Judaica; et per Simsonem, de quo dicitur, quod Naziraeus esset ab utero matris, et quod potentia ejus constaret in crinibus ejus; [3] per Naziraeum et Naziraeatum etiam significatur crinis. Quod potentia ejus in crinibus fuerit, manifestavit ipse; dicens,
“Novacula non ascendit super caput meum, quia Naziraeus… ego ab utero matris meae; si {1}radar, tunc recedet a me robur meum, et reddar infirmus, et ero sicut quivis homo” (Judic. xvi. 17):
nemo scire potest, cur Naziraeatus, per quem significatur crinis, institutus est, et unde est quod Simsoni fuerit robur ex crinibus, nisi sciat quid per “caput” in Verbo significatur. Per “caput” significatur sapientia caelestis, quae est angelis et hominibus a Domino per Divinum Verum; inde per “crines capitis” significatur sapientia caelestis in ultimis, et quoque Divinum Verum in ultimis. [4] Quia hoc per “crines” ex correspondentia cum caelis significabatur, ideo statutum pro Naziraeis erat,
Quod non raderent comam capitis sui, quia {2}illa est Naziraeatus Dei super capite eorum (Num. vi. 1-21);
et quoque ideo statutum est,
Quod summus sacerdos ac filii ejus non raderent caput suum, ne morerentur, et universa domus Israelis irasceretur (Levit. x. 6).
[5] Quia crines propter illam significationem, quae est ex correspondentia, tam sancti erant, ideo Filius hominis, qui est Dominus quoad Verbum, describitur etiam quoad crines,
Quod essent tanquam lana candida, tanquam nix (Apoc. i. 14);
Similiter Antiquus dierum (Dan. vii. 9).
De hac re etiam videatur aliquid supra (n. 35). In summa, quod potentia Divini Veri seu Verbi sit in sensu litterae, est quia Verbum ibi est in suo pleno; et quia in illo sunt angeli utriusque regni Domini et homines simul.
@1 radar pro “rador” (vide A.C., n.5247). @2 illa pro “ille” (vide V.C.R., n. 223).
(2) 直訳〔ここは部分的に『真のキリスト教』223番に引用されている〕
Hactenus ostensum est, quod Verbum in sensu naturali, qui est sensus litterae, sit in suo sancto et in suo pleno; これまで示された、自然的な意味の中のみことばは、それは文字通りの意味である、その聖なるものの中に、またその十分な(完全な)ものの中にあること。
nunc aliquid dicetur, quod Verbum in illo sensu etiam sit in sua potentia. そこで何らかのものが言われる、みことばはその意味の中で、その「力」の中にもあること。
Quanta et qualis est potentia Divini Veri in caelis, et quoque in terris, constare potest ex illis quae in opere De Caelo et Inferno, de Potentia Angelorum Caeli (n. 228-233), dicta sunt. 天界の中で神的な真理の力がどれほど大きく、またどんなものであるかは、また地の中でもまた、それらから明らかにすることができる、それらは著作『天界と地獄』の中に、天界の天使たちの力について(228-233番)、言われている。
Potentia Divini Veri est imprimis contra falsa et mala, ita contra inferna; 神的な真理の力は特に虚偽と悪に対して、このように地獄に対して〔のもの〕である。
contra haec per vera ex sensu litterae Verbi pugnandum est: これらに対して、みことばの文字通りの意味によって戦われなくてはならない。
per vera apud hominem etiam est Domino potentia salvandi illum, nam homo per vera ex sensu litterae Verbi reformatur et regeneratur, et tunc eximitur ex inferno, et introducitur in caelum; 人間のもとの真理によってもまた主に彼を救う力がある、なぜなら、人間は、みことばの文字通りの意味からの真理によって改心され、再生されるから、またその時、地獄から連れ出される、また天界の中に導き入れられるから。
hanc potentiam suscepit Dominus etiam quoad Divinum Humanum suum, postquam implevit omnia Verbi usque ad ultima ejus. この力を主はご自分の神的人間性に関してもまたおびられた(まとわれた)、みことばのすべてのものを満たした後に、その最後のものまでも。
[2] Quare Dominus ad principem sacerdotum dixit, quando reliqua per passionem crucis impleret, [2] それゆえ、主は祭司職の長に言った、残りものが十字架の受難によって満たされる(完成される)時、
“Ex nunc videbitis Filium hominis sedentem a dextris potentiae, venientem in nubibus caeli” (Matth. xxvi. 64; Marc. xiv. 62): 「今から、あなたがたは見る(未来形)、人の子が力ある方の右に座っている、天の雲の中にやって来るのを」(マタイ26:64、マルコ14:62)。
“Filius hominis” est Dominus quoad Verbum; 「人の子」は、みことばに関する主である。
“nubes caeli” est Verbum in sensu litterae; 「天の雲」は文字通りの意味の中のみことばである。
“sedere a dextris Dei” est omnipotentia per Verbum (ut quoque Marc. xvi. 19). 「神の右に座ること」はみことばによる全能である(例えばマルコ14:19もまた)。
Potentia Domini ex ultimis veri repraesentata est per Naziraeos in Ecclesia Judaica; 真理の最後のものからの主の力はユダヤ教会の中でナジル人によって表象された。
et per Simsonem, de quo dicitur, quod Naziraeus esset ab utero matris, et quod potentia ejus constaret in crinibus ejus; またサムソンによって、彼について言われている、母の子宮からナジル人であったこと、また彼の力は彼の髪(の毛)の中に存する。
[3] per Naziraeum et Naziraeatum etiam significatur crinis. [3] 「ナジル人」と「ナジル人であること」によってもまた髪(の毛)が意味される☆。
☆ ここの「意味される」は35番にあったように原語のへブル語で「意味する」ということです。なお、35番で「ナザレ人」としたのは誤訳であって、それを全部「ナジル人」に訂正してください。(4)参照。
Quod potentia ejus in crinibus fuerit, manifestavit ipse; dicens, その力が髪(の毛)の中にあったことは、彼自身が明らかにした。言って、
“Novacula non ascendit super caput meum, quia Naziraeus… ego ab utero matris meae; 「カミソリが私の頭の上にのぼっていない、ナジル人〔である〕から……私は母の子宮から。
si {1}radar, tunc recedet a me robur meum, et reddar infirmus, et ero sicut quivis homo” (Judic. xvi. 17): もし、私が剃られるなら、その時、私から私の力強いことは去る、また私は弱さに戻される(される)、また私はそれぞれの人間のようである〔未来形〕」(士師記16:17)。
nemo scire potest, cur Naziraeatus, per quem significatur crinis, institutus est, et unde est quod Simsoni fuerit robur ex crinibus, nisi sciat quid per “caput” in Verbo significatur. だれも知ることができない、なぜナジル人であることが、それによって髪(の毛)が意味される、制定されたか、またサムソンの髪(の毛)からの力強さがどこからであるか、もし、みことばの中の「頭」によって何が意味されるか知らないなら。
Per “caput” significatur sapientia caelestis, quae est angelis et hominibus a Domino per Divinum Verum; 「頭」によって天界の知恵が意味される、それは主から神的な真理を通して天使と人間たちにある。
inde per “crines capitis” significatur sapientia caelestis in ultimis, et quoque Divinum Verum in ultimis. ここから、「頭の髪(の毛)」によって最後のものの中の天界の知恵が意味される、また最後のものの中の神的な真理もまた。
[4] Quia hoc per “crines” ex correspondentia cum caelis significabatur, ideo statutum pro Naziraeis erat, [4] これが天界との対応から「髪(の毛)」によって意味されたので、それゆえ、ナジル人に対して法令があった、
Quod non raderent comam capitis sui, quia {2}illa est Naziraeatus Dei super capite eorum (Num. vi. 1-21); 自分の頭の頭髪を剃ってはならないこと、それは彼の頭の上の神のナジル人であるからである(民数記6:1-21)。
et quoque ideo statutum est, また、それゆえ、制定された〔こと〕もまた、
Quod summus sacerdos ac filii ejus non raderent caput suum, ne morerentur, et universa domus Israelis irasceretur (Levit. x. 6). 大祭司と彼の息子たちは自分の頭を剃ってはならないこと、死なないようにまたイスラエルの全家が怒る〔ないように〕(レビ記10:6)。
[5] Quia crines propter illam significationem, quae est ex correspondentia, tam sancti erant, ideo Filius hominis, qui est Dominus quoad Verbum, describitur etiam quoad crines, [5] その意味のために頭髪は、それは対応からである、これほどに聖なるものであった、それゆえ、人の子は、その者はみことばに関する主である、頭髪に関してもまた述べられている、
Quod essent tanquam lana candida, tanquam nix (Apoc. i. 14); あたかも羊毛のように白光りしたこと、あたかも雪のように(黙示録1:14)。
Similiter Antiquus dierum (Dan. vii. 9). 同様に「日の老いた者」(ダニエル7:9)。
De hac re etiam videatur aliquid supra (n. 35). この事柄について何らかのものが上(35番)に見られる。
In summa, quod potentia Divini Veri seu Verbi sit in sensu litterae, est quia Verbum ibi est in suo pleno; 要するに、神的な真理の、すなわち、みことばの力が文字通りの意味の中にあることは、みことばはそこに満ちているからである。
et quia in illo sunt angeli utriusque regni Domini et homines simul. またその中に、主の両方の王国の天使たちと人間が同時にいるからである。
@1 radar pro “rador” (vide A.C., n.5247). 注1 「rador」の代わりにradar(『秘義』5247番を見よ)。〔条件文なので文法上、接続法が要求されます。そしてこの個所がもっと詳しく説明されている『秘義』5247番ではradarとなっています〕
@2 illa pro “ille” (vide V.C.R., n. 223). 注2 「ille」の代わりにilla(『真教』223番を見よ)。〔comaが女性名詞なので、文法上illaであり、後から書かれた『真教』223番はillaです〕