原典講読『聖書』 44

 

(1) 原文


44.  [(ii.)] Quod vera et bona sensus litterae Verbi intelligantur per Urim et Thummim.Urim et Thummim erant super ephodo Aharonis, per cujus sacerdotium repraesentabatur Dominus quoad Divinum Bonum, et quoad opus salvationis. Per vestes sacerdotii seu sanctitatis repraesentabatur Divinum Verum ex Divino Bono: per ephodum repraesentabatur Divinum Verum in suo ultimo, ita Verbum in sensu litterae, nam hoc est Divinum Verum in suo ultimo, ut supra dictum est; inde per duodecim lapides pretiosos, cum nominibus duodecim tribuum Israelis, quae fuerunt Urim et Thummim, repraesentabantur Divina vera ex Divino Bono in omni complexu. [2] De his ita legitur apud Mosen:


“Facient ephodum ex [auro,] hyacinthino et purpura, coccineo dibapho, et xylino intertexto:…. postea {1}facies pectorale judicii…, secundum opus ephodi… et opplebis id oppleturis lapidis; quatuor ordines lapis; pyropus, topazius, et smaragdus, primus ordo; chrysoprasus, sapphirus et adamas, secundus ordo; cyanus, achates et amethystus, tertius ordo; thalassius, sardius et jaspis, quartus ordo. …. Lapides… hi erunt juxta nomina filiorum Israelis; … sculpturae sigilli juxta nomen suum erunt pro duodecim tribubus. …Et portabit Aharon… super pectorali judicii Urim et Thummim, sintque super corde Aharonis, cum ingredietur ante Jehovam” (Exod. {2}xxviii. 6, 15-21, (29,) 30).


 


[3] Quid per vestes Aharonis, ejus ephodum, pallium, tunicam, cidarim, baltheum, repraesentatum est, in Arcanis Caelestibus super eo capite explicatum est; ubi ostensum, quod per ephodum repraesentatum sit Divinum Verum in suo ultimo; quod per lapides pretiosos ibi repraesentata sint vera pellucentia ex bono; per duodecim lapides pretiosos, omnia vera ultima pellucentia ex bono amoris in suo ordine; per duodecim tribus Israelis, omnia ecclesiae; per pectorale Divinum Verum ex Divino Bono; per Urim et Thummim exsplendescentia Divini Veri ex Divino Bono in ultimis, Urim enim est ignis lucens, et Thummim exsplendescentia in lingua Angelica, et integritas in lingua Hebraea; tum quod responsa data sint per lucis variegationes, et simul tunc per tacitam perceptionem, vel per vivam vocem; praeter plura. [4] Ex quibus constare potest quod per hos lapides pretiosos etiam significata sint vera ex bono in sensu ultimo Verbi; nec per alia dantur responsa e caelo, quia in illo sensu est Divinum procedens in suo pleno. Quod “lapides pretiosi” et “diademata” significent Divina vera in suis ultimis, qualia sunt vera sensus litterae Verbi, patuit mihi manifeste ex lapidibus pretiosis et diadematibus in mundo spirituali apud angelos et spiritus ibi, quos vidi illis indutos, et quoque in thecis illorum; et datum est scire quod illa corresponderent veris in ultimis, immo etiam quod inde sint et appareant. Quia haec per “diademata” et “lapides pretiosos” significantur, ideo illa etiam visa sunt Johanni


 


Super capite draconis (Apoc. xii. 3);
Super cornibus bestiae (Apoc. xiii. 1);
Et lapides pretiosi super meretrice sedente super bestia coccinea (Apoc. xvii. 4).


 


Super illis visa sunt, quia per illos significantur ii in Christiano orbe, apud quos est Verbum.


@1 facies pro “facient” (vide A.C. n. 9856). @2 xxviii. pro “xxxviii.”


 


(2) 直訳〔ここは『真のキリスト教』218番に引用されている〕


[(ii.)] Quod vera et bona sensus litterae Verbi intelligantur per Urim et Thummim.Urim et Thummim erant super ephodo Aharonis, per cujus sacerdotium repraesentabatur Dominus quoad Divinum Bonum, et quoad opus salvationis.  [(ii.)]「みことばの文字通りの意味の真理と善がウリムとトンミムによって意味されること」―ウリムとトンミムはアロンのエポデの上にあった、その祭司職によって神的な善に関する主が表象された、また救いの働きに関する。


Per vestes sacerdotii seu sanctitatis repraesentabatur Divinum Verum ex Divino Bono: 祭司職のまたは聖なる衣服によって神的な善からの神的な真理が表象された。


per ephodum repraesentabatur Divinum Verum in suo ultimo, ita Verbum in sensu litterae, nam hoc est Divinum Verum in suo ultimo, ut supra dictum est; エポデによって神的な真理がその最後のものの中で表象された、このように文字通りの意味の中の、みことば、なぜなら、これはその最後のものの中の神的な真理であるから、上に言われたように。


inde per duodecim lapides pretiosos, cum nominibus duodecim tribuum Israelis, quae fuerunt Urim et Thummim, repraesentabantur Divina vera ex Divino Bono in omni complexu. ここから、十二の宝石によって、イスラエルの十二部族の名前とともに、それらはウリムとトンミムの上にあった、全統一体として(全体として)神的な真理からの神的な真理が表象された。


[2] De his ita legitur apud Mosen: [2] これらについてこのように「モーセ」のもとに読まれる―
“Facient ephodum ex [auro,] hyacinthino et purpura, coccineo dibapho, et xylino intertexto:
 彼らはエポデを作らなければならない、[金色〔の糸〕]、青色や紫色、二度染めの緋色、また織り込んだ木綿。


…. postea {1}facies pectorale judicii…, secundum opus ephodi… et opplebis id oppleturis lapidis; ……その後(続いて)、あなたはさばきの胸当てを作る……エポデの作品にしたがって……あなたはそれに石のはめ込みもの(象嵌)をはめ込む。


quatuor ordines lapis; 四列の石。


pyropus, topazius, et smaragdus, primus ordo; 赤めのう(ルビー)、トパーズ、またエメラルド、第一列。


chrysoprasus, sapphirus et adamas, secundus ordo; 緑玉髄、サファイア、またダイヤモンド、第二列。


cyanus, achates et amethystus, tertius ordo; ヒヤシンス石、めのう、また紫水晶、第三列。


thalassius, sardius et jaspis, quartus ordo. 緑柱石、赤しまめのう、また碧玉、第四列。


…. Lapides… hi erunt juxta nomina filiorum Israelis; ……これらの石は、イスラエルの子らの名前にしたがわなくてはならない。


… sculpturae sigilli juxta nomen suum erunt pro duodecim tribubus. ……十二部族のために、その名前にしたがって、それぞれに刻まれなければならない。


…Et portabit Aharon… super pectorali judicii Urim et Thummim, sintque super corde Aharonis, cum ingredietur ante Jehovam” (Exod. {2}xxviii. 6, 15-21, (29,) 30). ……またアロンは着(身に付け)なくてはならない、さばきの胸当ての上にウリムとトンミムを、またアロンの心臓☆の上にある、エホバの前に入るとき」(出エジプト記28:6, 15-21, 29, 30)


これはへブル原文も「心、心臓」です。もちろんここから派生する意味もあります。


[3] Quid per vestes Aharonis, ejus ephodum, pallium, tunicam, cidarim, baltheum, repraesentatum est, in Arcanis Caelestibus super eo capite explicatum est; [3] 何が、アロンの衣服によって、そのエポデ、外衣(ガウン)、下着、冠(ミトラ)、帯〔によって〕表象される、『天界の秘義』の中に、その章の上に説明されている。


ubi ostensum, quod per ephodum repraesentatum sit Divinum Verum in suo ultimo; そこに示されている、エポデによって神的な真理が表象されること、その最後のものの中で。


quod per lapides pretiosos ibi repraesentata sint vera pellucentia ex bono; そこに宝石によって善から透明性〔をもった〕真理が表象されること。


per duodecim lapides pretiosos, omnia vera ultima pellucentia ex bono amoris in suo ordine; 十二の宝石によって愛の善から透明性〔をもった〕最後のもの〔の中の〕すべての真理が、順序正しく。


per duodecim tribus Israelis, omnia ecclesiae; イスラエルの十二部族によって教会のすべてのものが。


per pectorale Divinum Verum ex Divino Bono; 胸当てによって神的な善からの神的な真理が。


per Urim et Thummim exsplendescentia Divini Veri ex Divino Bono in ultimis, Urim enim est ignis lucens, et Thummim exsplendescentia in lingua Angelica, et integritas in lingua Hebraea; ウリムとトンミムによって最後のものの中で神的な善からの真理の神的なものの光輝(輝き)が、なぜなら、「ウリム」は輝く火であるから、また「トンミム」は天使の言葉で光輝(輝き)、またへブル語で完全(全体)


tum quod responsa data sint per lucis variegationes, et simul tunc per tacitam perceptionem, vel per vivam vocem; さらに応答が多彩な光によって与えられたこと、また同時にその時、静かな(沈黙の)知覚によって、あるいは生きた声によって。


praeter plura. さらに数多くのもの。


[4] Ex quibus constare potest quod per hos lapides pretiosos etiam significata sint vera ex bono in sensu ultimo Verbi; [4] それらから明らかにすることができる、これらの宝石によってもまたみことばの最後の意味の中の善からの真理が意味されること。


nec per alia dantur responsa e caelo, quia in illo sensu est Divinum procedens in suo pleno. 他のものによって天界からの応答が与えられない、その意味の中に発出する神性があるから、満ちて。


Quod “lapides pretiosi” et “diademata” significent Divina vera in suis ultimis, qualia sunt vera sensus litterae Verbi, patuit mihi manifeste ex lapidibus pretiosis et diadematibus in mundo spirituali apud angelos et spiritus ibi, quos vidi illis indutos, et quoque in thecis illorum; 「宝石」や「王冠」によって神的な真理が意味されることが、その最後のものの中で、それらはみことばの文字通りの意味である、霊界の中の宝石や王冠から私に明らかにされた、そこに天使と霊たちのもとの、それらを私は彼らがまとっている(着けている)た、また彼らの宝石箱の中にもまた。


et datum est scire quod illa corresponderent veris in ultimis, immo etiam quod inde sint et appareant. また知ることが与えられた、それらが最後のものの中に真理に対応すること、それどころかさらにまたそこから存在し、見られること。


Quia haec per “diademata” et “lapides pretiosos” significantur, ideo illa etiam visa sunt Johanni これらのことが「王冠」や「宝石」によって意味されるので、それゆえ、それらはヨハネにもまた見られた


Super capite draconis (Apoc. xii. 3); 竜の頭の上に(黙示録12:3)
Super cornibus bestiae (Apoc. xiii. 1);
  獣の角の上に(黙示録13:3)
Et lapides pretiosi super meretrice sedente super bestia coccinea (Apoc. xvii. 4).
 また緋色の獣の上に座っている淫婦の上の宝石(黙示録17:4)


Super illis visa sunt, quia per illos significantur ii in Christiano orbe, apud quos est Verbum. それらの上に見られた、それらによってキリスト教世界の中の彼らが意味されたので、彼らのもとにみことばがある。


@1 facies pro “facient” (vide A.C. n. 9856).  1 facient」の代わりにfacies(『秘義』9865番を見よ)


@2 xxviii. pro “xxxviii.”  1 xxxviii.」の代わりにxxviii.


 


(3) 訳文


44.  [(ii.)]「みことばの文字通りの意味の真理と善がウリムとトンミムによって意味されること」―ウリムとトンミムはアロンのエポデの上にあって、その祭司職によって神的な善に関する主が、また救いの働きに関する主が表象された。祭司職の装束、すなわち聖なる装束によって、神的な善からの神的な真理が表象された。エポデによって、最後のものの中での神的な真理が、このように文字通りの意味の中での、みことばが表象された、なぜなら、前に言われたように、これはその最後のものの中の神的な真理であるから。ここから、十二の宝石によって、ウリムとトンミムの上にあったイスラエルの十二部族の名前とともに、全統一体として、神的な真理からの神的な真理が表象された。


[2] これらについて「モーセ書」には、次のようにある―


 


 彼らは、金色、青色や紫色、二度染めの緋色の糸、また織り込んだ木綿で、エポデを作らなければならない。……その後、あなたはさばきの胸当てを作る……エポデの作品にしたがって……あなたはそれに石のはめ込みものを、四列の石で、はめ込む。第一列は、赤めのう、トパーズ、エメラルド。第二列は、緑玉髄、サファイア、ダイヤモンド。第三列は、ヒヤシンス石、めのう、紫水晶。第四列は、緑柱石、赤しまめのう、碧玉。……これらの石は、イスラエルの子らの名前にしたがわなくてはならない。……十二部族のために、その名前にしたがって、それぞれに刻まれなければならない。……またアロンは、エホバの前に入るとき、さばきの胸当ての上にウリムとトンミムを身に付け、またアロンの心臓の上になくてはならない」(出エジプト記28:6, 15-21, 29, 30)


 


[3] アロンの衣服によって、そのエポデ、外衣、下着、冠、帯によって何が表象されるか、『天界の秘義』の中に、その章で説明されている。そこに示されていることは、エポデによって最後のものの中での神的な真理が表象され、そこの宝石によって善から透明となった真理が、十二の宝石によって愛の善から透明となった最後のものの中で順序正しく、すべての真理が、イスラエルの十二部族によって教会のすべてのものが、胸当てによって神的な善からの神的な真理が、ウリムとトンミムによって最後のものの中での神的な善からの真理の神的なものの輝きが表象されることである。なぜなら、「ウリム」は輝く火であり、また「トンミム」は天使の言葉で輝き、またへブル語で完全であるから。さらに応答が多彩な光によって、また同時にその時、静かな知覚によって、あるいは生きた声によって与えられたこと。さらに多くのことが示されている。


[4] それらから、これらの宝石によっても、みことばの最後の意味の中の善からの真理が意味されること、またその意味の中に発出する神性が満ちているので、他のものによって天界からの応答が与えられないことを明らかにすることができる。「宝石」や「王冠」によって、みことばの文字通りの意味であるその最後のものの中での神的な真理が意味されることが、霊界の中の宝石や王冠から私に明らかにされた。私はそこの天使と霊たちがそれらを身に付けているのを、また彼らの宝石箱の中にもたのである。また、それらが最後のものの中に真理に対応すること、それどころかさらにまたそこから存在し、見られることを知ることが与えられた。これらのことが「王冠」や「宝石」によって意味されるので、それゆえ、それらはヨハネにもまた見られたのである。


 


 竜の頭の上に(黙示録12:3)


獣の角の上に(黙示録13:3)


また緋色の獣の上に座っている淫婦の上の宝石(黙示録17:4)


 


それらの上に見られたのは、それらによってキリスト教世界で、みことばをもつ者らが意味されたからである。