原典講読『聖書』 40

 

(1) 原文


40.  Vera sensus litterae Verbi quoad partem non sunt nuda vera, sed sunt apparentiae veri, ac sicut similitudines et comparationes, desumptae ex talibus quae in natura sunt, ita quae accomodata et adaequata sunt captui simplicium et quoque infantum. Sed quia sunt correspondentiae, sunt genuini veri receptacula et habitacula; et sunt sicut vasa quae includunt et continent; quemadmodum poculum crystallinum includit nobile vinum, et quemadmodum patina argentea continet edules cibos; et sunt quemadmodum vestes quae amiciunt, ut fasciae infantem, ac decori amictus virginem: sunt etiam sicut scientifica naturalis hominis, quae in se comprehendunt perceptiones et affectiones veri spiritualis hominis. Ipsa nuda Vera, quae includuntur, continentur, investiuntur et comprehenduntur, sunt in Verbi sensu spirituali, et nuda bona sunt in ejus sensu caelesti. [2] Sed hoc e Verbo illustretur. Dixit Jesus,


 


“Vae vobis, Scribae et Pharisaei, quia purgatis exterius poculi et patinae, interiora vero sunt plena rapina et intemperantia. Pharisaee caece, purga prius interius poculi et patinae, ut sit etiam exterius mundum” (Matth. xxiii. 25, 26):


 


hic locutus est Dominus per ultima, quae sunt continentia, et dixit “poculum et patinam;” et per “poculum” intelligitur vinum, ac per “vinum” verum Verbi; et per “patinam” intelligitur cibus, ac per “cibum” bonum Verbi: per “purgare internum poculi et patinae,” intelligitur purificare interiora, quae sunt voluntatis et cogitationis, ita amoris et fidei, per Verbum; per quod “sic exterius mundum sit,” intelligitur quod sic exteriora purificata sint, quae sunt opera et loquela, nam haec ab illis trahunt suam essentiam. [3] Adhuc, Jesus dixit,


 


“Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso, et oblectabat se cottidie splendide: et pauper quidam erat nomine Lazarus, qui projectus ad vestibulum ejus ulcerosus” (Luc. xvi. 19, 20):


hic etiam Dominus locutus est per naturalia, quae erant correspondentiae, et continebant spiritualia; per “hominem divitem” intelligitur gens Judaica, quae “dives” vocatur quia habebat Verbum, in quo sunt divitiae spirituales; per “purpuram et byssum,” quibus indutus erat, significatur bonum et verum Verbi, per “purpuram” bonum ejus, et per “byssum” verum ejus; per “oblectare se cottidie splendide,” significatur oblectatio quod illud haberet et legeret; per “Lazarum pauperem” intelliguntur Gentes, quae non habebant Verbum; quod illae contemptae et rejectae a Judaeis essent, intelligitur per quod “Lazarus ad vestibulum divitis esset projectus ulcerosus.” [4] Quod Gentes per “Lazarum” intelligantur, erat quia Gentes amabantur a Domino, sicut


 


Lazarus, qui a mortuis resuscitatus est, amabatur a Domino (Joh. xi. 35, 36); et vocatur Ipsius amicus (Joh. xi. 11); et accumbebat ad mensam cum Domino (Joh. xii. 2).


 


Ex his binis locis patet quod vera et bona sensus litterae Verbi sint sicut vasa et sicut vestes nudi veri et boni, quae in sensu spirituali et caelesti Verbi latent.


 


(2) 直訳〔ここは『真のキリスト教』215番に引用されている〕


Vera sensus litterae Verbi quoad partem non sunt nuda vera, sed sunt apparentiae veri, ac sicut similitudines et comparationes, desumptae ex talibus quae in natura sunt, ita quae accomodata et adaequata sunt captui simplicium et quoque infantum. みことばの文字通りの意味の真理は、部分に関して裸の(ありのままの)真理ではない、しかし、真理の外観である、そして類似(似ているもの)と比較(たとえ)のよう〔である〕、自然の中にあるものそのようなものから取られた、このようにそれらは単純な者とまた幼児に理解されることに適合し、またふさわしい(釣り合う)


Sed quia sunt correspondentiae, sunt genuini veri receptacula et habitacula; しかし、対応(するもの)であるので、純粋な真理の容器と住まいである。


et sunt sicut vasa quae incluunt et continent; また器のようである、それらは含む、また含む(入れている)


quemadmodum poculum crystallinum includit nobile vinum, et quemadmodum patina argentea continet edules cibos; 高貴な(上等な)ぶどう酒を包む水晶の杯のように、また食べられる食物を含む銀の皿のように。


et sunt quemadmodum vestes quae amiciunt, ut fasciae infantem, ac decori amictus virginem: また衣服のようである、それらは着せる、幼児を〔着せる〕むつき(帯布)のような、そして乙女を〔着せる〕美しい衣装。


sunt etiam sicut scientifica naturalis hominis, quae in se comprehendunt perceptiones et affectiones veri spiritualis hominis. さらにまた自然的な人間の記憶知のようである、それらは霊的な人間の真理の知覚と情愛をそれ自体の中に包含する。


Ipsa nuda Vera, quae includuntur, continentur, investiuntur et comprehenduntur, sunt in Verbi sensu spirituali, et nuda bona sunt in ejus sensu caelesti. 裸の(ありのままの)真理そのものは、それらは含まれる、入れらている、着せられている、包含されている、みことばの霊的な意味の中にある、また裸の(ありのままの)善はその天的な天的な意味の中にある。


[2] Sed hoc e Verbo illustretur. [2] しかし、このことはみことばから説明される〔接続法〕。 


Dixit Jesus, イエスは言われた、


“Vae vobis, Scribae et Pharisaei, quia purgatis exterius poculi et patinae, interiora vero sunt plena rapina et intemperantia. 「あなたがたにわざわい〔あれ〕、律法学者とパリサイ人たち、あなたがたは杯や皿の外側を清めるので、けれども、内側は強奪と不節制でいっぱいである。


Pharisaee caece, purga prius interius poculi et patinae, ut sit etiam exterius mundum” (Matth. xxiii. 25, 26): 盲目のパリサイ人よ、以前に〔まず〕杯や皿の内側を清めよ、外側もまた清潔であるように」(マタイ23:25)


hic locutus est Dominus per ultima, quae sunt continentia, et dixit “poculum et patinam;” ここに主は最後のものによって語られた、それは対応である、また(それで)言われた「杯や皿」。


et per “poculum” intelligitur vinum, ac per “vinum” verum Verbi; また「杯」によってぶどう酒が意味される、そして「ぶどう酒」によって、みことばの真理が。


et per “patinam” intelligitur cibus, ac per “cibum” bonum Verbi: また「皿」によって食物が意味される、そして「食物」によって、みことばの善が。


per “purgare internum poculi et patinae,” intelligitur purificare interiora, quae sunt voluntatis et cogitationis, ita amoris et fidei, per Verbum; 「杯や皿の内側を清めること」によって、内側(内的なもの)清めることが意味される、それらは意志のものと思考のものである、このように愛のものと信仰のもの、みことばによって〔清める〕。


per quod “sic exterius mundum sit,” intelligitur quod sic exteriora purificata sint, quae sunt opera et loquela, nam haec ab illis trahunt suam essentiam. 「こうして外側が清潔になる」ことによって、こうして外側(外的なもの)が清められることが意味される、それらは働き(仕事)と話し方である、なぜなら、これら(後者)はそれら(前者)らその本質を得るから。


[3] Adhuc, Jesus dixit, [3] さらに、イエスは言われた、


“Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso, et oblectabat se cottidie splendide: 「ある富んだ人間がいた、その者は紫色〔の服〕と亜麻布〔の服〕を着せられた、また、日々、ぜいたくに楽しんでいた。


et pauper quidam erat nomine Lazarus, qui projectus ad vestibulum ejus ulcerosus” (Luc. xvi. 19, 20): またある貧しい者がいた、ラザロの名前の、その者はその〔富んだ者の〕門前(玄関)に投げ出されて、できものでいっぱいの」(ルカ16:19, 20)
hic etiam Dominus locutus est per naturalia, quae erant correspondentiae, et continebant spiritualia;
 ここにもまた主は自然的なものによって語られた、それは対応であった、また霊的なものを含んでいた。


per “hominem divitem” intelligitur gens Judaica, quae “dives” vocatur quia habebat Verbum, in quo sunt divitiae spirituales; 「富んだ人間」によってユダヤ国民が意味される、それらは「富んだ者」と呼ばれる、みことばを持っていたので、その中に霊的な富がある。


per “purpuram et byssum,” quibus indutus erat, significatur bonum et verum Verbi, per “purpuram” bonum ejus, et per “byssum” verum ejus; 「紫色〔の服〕と亜麻布〔の服〕」によって、それらで着せられた、みことばの善と真理を意味される、「紫色〔の服〕」によってその善が、また「亜麻布〔の服〕」によってその真理が。


per “oblectare se cottidie splendide,” significatur oblectatio quod illud haberet et legeret; 「日々、ぜいたくに楽しむこと」によって、楽しみ(満足感)が意味される、それを持つ、また読むこと。


per “Lazarum pauperem” intelliguntur Gentes, quae non habebant Verbum; 「貧しい者のラザロ」によって異邦人(異教徒)が意味される、それらはみことばを持たない。


quod illae contemptae et rejectae a Judaeis essent, intelligitur per quod “Lazarus ad vestibulum divitis esset projectus ulcerosus.” 彼らがユダヤ人から軽蔑され、退けられたことは、「ラザロが富んだ者の門前(玄関)に投げ出されて、できものでいっぱいであった」ことによって意味される。


[4] Quod Gentes per “Lazarum” intelligantur, erat quia Gentes amabantur a Domino, sicut [4] 「ラザロ」によって異邦人(異教徒)が意味されることは、異邦人(異教徒)は主により愛されたからである、〔次〕のように、


Lazarus, qui a mortuis resuscitatus est, amabatur a Domino (Joh. xi. 35, 36); ラザロは、その者は死からよみがえった、主により愛された(ヨハネ11:35, 36)


et vocatur Ipsius amicus (Joh. xi. 11); また、その方の友と呼ばれた(ヨハネ11:11)


et accumbebat ad mensam cum Domino (Joh. xii. 2). また主とともに食卓に着いた(ヨハネ12:2)


Ex his binis locis patet quod vera et bona sensus litterae Verbi sint sicut vasa et sicut vestes nudi veri et boni, quae in sensu spirituali et caelesti Verbi latent. これらの二つの個所から明らかである、みことばの文字通りの意味の真理と善は、器のようであること、また裸の(ありのままの)真理と善の衣服のよう〔である〕、それらはみことばの霊的なまた天的な意味の中に隠れている。


 


(3) 訳文


40.  みことばの文字通りの意味の真理は、部分に関して裸の真理ではなく、真理の外観であり、そして自然の中にあるものようなものから取られた類似とたとえのようなものであり、したがってそれらは単純な者と幼児に理解されることに適し、ふさわしいものである。しかし、対応するものなので、純粋な真理の容器と住まいであり、また上等なぶどう酒を入れている水晶の杯のように、食べられる食物を含む銀の皿のように、含み、入れている器のようである。またそれらは幼児に着せるむつき、乙女に着せる美しい衣装のようである。さらにまた霊的な人間の真理の知覚と情愛を中に包含する自然的な人間の記憶知のようである。含まれ、入れられ、着せられ、包含されている裸の真理そのものは、みことばの霊的な意味の中にあり、また裸の善は、その天的な天的な意味の中にある。


[2] しかし、このことは、みことばから説明しよう。イエスは言われた、


 


 「あなたがたにわざわい〔あれ〕。律法学者とパリサイ人たち、あなたがたは杯や皿の外側を清める、けれども、内側は強奪と不節制でいっぱいであるからである。盲目のパリサイ人よ。まず、杯や皿の内側を清めよ、外側もまた清潔であるように」(マタイ23:25)


 


 ここで主は対応である最後のものによって語られ、それで「杯や皿」言われた。「杯」によってぶどう酒が、そして「ぶどう酒」によって、みことばの真理が意味される。また「皿」によって食物が、そして「食物」によって、みことばの善が意味される。「杯や皿の内側を清めること」によって、みことばによって、意志と思考に属する、したがって愛と信仰に属する、内的なものを清めることが意味される。「こうして外側が清潔になる」ことによって、こうして働きと話すことである外的なものが清められることが意味される、なぜなら、後者は前者からその本質を得るから。


[3] さらに、イエスは言われた、


 


 「紫色の服と亜麻布の服を着て、日々、ぜいたくに楽しんでいた、ある富んだ人間がいた。その〔富んだ者の〕門前に投げ出されて、できものでいっぱいのラザロという名前の、ある貧しい者がいた」(ルカ16:19, 20)


ここでもまた主は対応するものであるり、霊的なものを含んでいる自然的なものによって語られた。「富んだ人間」によってユダヤ国民が意味される。みことばを持っていた彼らは「富んだ者」と呼ばれる、その中に霊的な富があるからである。着ていた「紫色の服と亜麻布の服」によって、みことばの善と真理が、「紫色の服」によってその善が、「亜麻布の服」によってその真理が意味される。「日々、ぜいたくに楽しむこと」によって、それを持ち、また読む満足感が意味される。「貧しい者のラザロ」によって、みことばを持たない異教徒が意味される。彼らがユダヤ人から軽蔑され、退けられたことは、「ラザロが富んだ者の門前に投げ出されて、できものでいっぱいであった」ことによって意味される。


[4] 「ラザロ」によって異教徒が意味されるのは、〔次のラザロのように〕異教徒は主により愛されたからである、


 


 主により愛されたラザロは死からよみがえった(ヨハネ11:35, 36)


主は友と呼ばれた(ヨハネ11:11)


主とともに食卓に着いた(ヨハネ12:2)


 


 これらの二つの個所から、みことばの文字通りの意味の真理と善は、裸の真理と善の器のようであること、また衣服のようであること明らかであり、それら裸の真理と善はみことばの霊的なまた天的な意味の中に隠れているのである。