(1) 原文
26. (v.) Quod sensus spiritualis Verbi non alicui posthac detur, nisi qui in genuinis veris a Domino est.-Causa haec est, quia nemo potest sensum spiritualem videre, nisi a solo Domino, et nisi in genuinis veris ab Ipso sit; sensus enim spiritualis Verbi agit de solo Domino et de Ipsius regno, et ille sensus est in quo sunt angeli Ipsius in caelo, est enim Divinum Ipsius Verum ibi; hoc homo violare potest, si in scientia correspondentiarum est, et per illam vult sensum spiritualem Verbi ex propria intelligentia explorare; nam ex aliquibus correspondentiis sibi notis potest sensum ejus pervertere, et illum ad confirmandum etiam falsum trahere, et hoc foret violare Divinum Verum, et quoque caelum: quare si quis a se et non a Domino sensum illum aperire vult, clauditur caelum; quo clauso, homo aut nihil videt, aut spiritualiter insanit. [2] Causa etiam est, quia Dominus per Verbum unumquemque docet, et docet ex illis veris quae apud hominem sunt, et non immediate nova infundit; quare nisi homo in Divinis veris sit, aut si modo in paucis veris et simul in falsis, potest ex his falsificare vera; ut quoque fit a quovis haeretico quoad ipsum sensum litterae Verbi, ut notum est. Ne itaque aliquis in sensum spiritualem Verbi intret, aut genuinum verum, quod illius sensus est, pervertat, custodiae a Domino positae sunt, quae in Verbo per “cherubos” intelliguntur. [3] Quod {1}custodiae sint positae, hoc mihi ita repraesentatum est:-
Datum est videre magnas crumenas, apparentes sicut sacci, in quibus reconditum fuit argentum (in) multa copia; et quia apertae erant, perceptum est sicut unusquisque posset argentum ibi repositum depromere, immo diripere: sed juxta crumenas illas sedebant bini angeli, qui custodes. Locus, ubi repositae erant, apparebat instar praesaepis in stabulo: in camera proxima visae sunt virgines modestae, cum uxore casta; et prope illam cameram stabant bini infantes, et dictum est quod cum illis non infantiliter sed sapienter ludendum sit: postea apparebat scortum, tum equus jacens mortuus.
[4] Quibus visis, instructus sum, quod per illa repraesentatus sit sensus litterae Verbi, in quo sensus spiritualis. Magnae illae crumenae argento plenae significabant cognitiones veri in multa copia. Quod apertae essent, et tamen ab angelis custoditae, significabat quod quisque posset inde cognitiones veri desumere, sed quod caveatur ne aliquis sensum spiritualem, in quo merae veritates sunt, falsificet. Praesaepe in stabulo, in quo jacebant crumenae, significabat instructionem spiritualem pro intellectu; hoc significat praesaepe, quia equus, qui inde edit, (significat) intellectum. Virgines modestae, quae in camera proxima visae sunt, significabant affectiones veri, et uxor casta conjunctionem boni et veri. Infantes significabant innocentiam sapientiae inibi; erant angeli e tertio caelo, qui omnes apparent sicut infantes. Scortum cum equo mortuo, significabat falsificationem Verbi a multis hodie, per quam omnis intellectus veri perit; scortum significabat falsificationem, ac equus mortuus intellectum veri nullum.
@1 custodiae pro “custodia”
(2) 直訳〔ここは『真のキリスト教』208番に引用されている〕
(v.) Quod sensus spiritualis Verbi non alicui posthac detur, nisi qui in genuinis veris a Domino est.- みことばの霊的な意味は、ある者に今後、与えられないこと、主からの純粋な真理の中にいる者でないなら―
Causa haec est, quia nemo potest sensum spiritualem videre, nisi a solo Domino, et nisi in genuinis veris ab Ipso sit; これは理由である、だれも霊的な意味を見ることができないので、主だけからでないなら、またその方からの純粋な真理の中にいないなら。
sensus enim spiritualis Verbi agit de solo Domino et de Ipsius regno, et ille sensus est in quo sunt angeli Ipsius in caelo, est enim Divinum Ipsius Verum ibi; というのは、みことばの霊的な意味は主だけについて、その方の王国について扱っているから、またその意味はその中に天界の中のその方の天使たちがいる☆、というのは〔その意味が〕そこにその方の神的な真理であるから。
☆ この文は「その霊的な意味の中に天使たちがいる」であって、これでは意味が通じません。「その霊的な意味の理解の中にいる」、「天使たちが理解しているのはその霊的な意味である」と意訳しなければならないでしょう。
hoc homo violare potest, si in scientia correspondentiarum est, et per illam vult sensum spiritualem Verbi ex propria intelligentia explorare; これを人間は害することができる、もし対応の知識の中にいるなら、またそれによってみことばの霊的な意味を自己固有の知性から探し出すことを欲するなら。
nam ex aliquibus correspondentiis sibi notis potest sensum ejus pervertere, et illum ad confirmandum etiam falsum trahere, et hoc foret violare Divinum Verum, et quoque caelum: なぜなら、自分に知っている対応の何らかのものから、その意味を曲解する(ゆがめる)ことができるから、またそれを確信するまでもまた虚偽を引き出すこと〔ができる〕、またこのことは神的な真理を害することになる、そしてまた天界を。
quare si quis a se et non a Domino sensum illum aperire vult, clauditur caelum; それゆえ、もしだれかが自分自身から、主からでなく、その意味を開ける(明らかにする)ことを欲するなら、天界は閉ざされる。
quo clauso, homo aut nihil videt, aut spiritualiter insanit. それが閉ざされるとき☆、人間は何も見ないかまたは、または霊的に狂う。
☆ 言うまでもありませんが、「独立奪格句」です。
[2] Causa etiam est, quia Dominus per Verbum unumquemque docet, et docet ex illis veris quae apud hominem sunt, et non immediate nova infundit; [2] さらにまた理由である、主は、みことばによってそれぞれの者を教えるので、またそれらから教える、それらは〔その〕人間のもとにある、また、新しいものを直接でなく注ぎ込む。
quare nisi homo in Divinis veris sit, aut si modo in paucis veris et simul in falsis, potest ex his falsificare vera; それゆえ、人間が神的な真理の中にいないなら、またはもし、単にわずかな真理の中に、また同時に虚偽の中に〔いる〕なら、これらから真理を虚偽化することができる。
ut quoque fit a quovis haeretico quoad ipsum sensum litterae Verbi, ut notum est. みことばの文字通りの意味に関してある異端者によってもまた、なされたように、よく知られているように。
Ne itaque aliquis in sensum spiritualem Verbi intret, aut genuinum verum, quod illius sensus est, pervertat, custodiae a Domino positae sunt, quae in Verbo per “cherubos” intelliguntur. それである者がみことばの霊的な意味の中に入らないように、または純粋な真理に、それはその意味のものである、曲解する(ゆがめる)、主により見張り番が置かれた、それらはみことばの中の「ケルビム」によって意味される。
〔ここからは『真のキリスト教』279番に引用されている〕(もとの記事は『霊界体験記』3605番aであり、『啓示された黙示録』255番にも引用されている)
[3] Quod {1}custodiae sint positae, hoc mihi ita repraesentatum est:- [3] 見張り番(保護)が置かれたこと、このことは私にこのように表象された―
Datum est videre magnas crumenas, apparentes sicut sacci, in quibus reconditum fuit argentum (in) multa copia; 大きな財布を見ることが与えられた、袋のように見える、その中に銀貨が蓄えられている、多量の。
et quia apertae erant, perceptum est sicut unusquisque posset argentum ibi repositum depromere, immo diripere: また開いていたので、知覚された、それぞれの者が、そこに蓄えられていた銀貨を取り出すことができるように、というよりは(むしろ)奪うこと。
sed juxta crumenas illas sedebant bini angeli, qui custodes. しかし、その財布の近くに、二人の天使たちが座っていた、彼らは見張り番。
Locus, ubi repositae erant, apparebat instar praesaepis in stabulo: 場所は、そこに蓄えられていた、馬小屋(家畜小屋)の中の飼い葉桶のように見えた。
in camera proxima visae sunt virgines modestae, cum uxore casta; 最も近くの部屋の中に控えめな(慎み深い)娘(乙女)たちが見られた、貞潔な妻とともに。
et prope illam cameram stabant bini infantes, et dictum est quod cum illis non infantiliter sed sapienter ludendum sit: またその部屋の近くに二人の幼児が立っていた、また言われた、彼らに子供らしくではなく、賢く遊ばなくてはならないこと。
postea apparebat scortum, tum equus jacens mortuus. その後、娼婦が見られた、さらに馬、死んで横たわっている。
[4] Quibus visis, instructus sum, quod per illa repraesentatus sit sensus litterae Verbi, in quo sensus spiritualis. [4] それらを見たとき☆、私は教えられた、それらによってみことばの文字通りの意味が表象されること、その意味の中に霊的なもの〔意味〕がある。
☆ 同じく「独立奪格句」です。
Magnae illae crumenae argento plenae significabant cognitiones veri in multa copia. 大きなその財布は、銀貨で満ちた、真理の認識を意味した、多くの量の。
Quod apertae essent, et tamen ab angelis custoditae, significabat quod quisque posset inde cognitiones veri desumere, sed quod caveatur ne aliquis sensum spiritualem, in quo merae veritates sunt, falsificet. 開かれていたことは、またそれでも天使たちにより守られて(いた)、だれでもここから真理の認識(知識)を取る(引き出す)ことができることを意味した、しかし、ある者が霊的な意味を、その中に純粋な真理がある、虚偽化しないように、警戒されていることを〔意味した〕。
Praesaepe in stabulo, in quo jacebant crumenae, significabat instructionem spiritualem pro intellectu; 馬小屋(家畜小屋)の中の飼い葉桶は、その中に財布が横たわっていた、理解力のための霊的な教育を意味した。
hoc significat praesaepe, quia equus, qui inde edit, (significat) intellectum. このことを飼い葉桶が意味したのは、馬は、それはここから食べる、理解力を(意味する)から。
Virgines modestae, quae in camera proxima visae sunt, significabant affectiones veri, et uxor casta conjunctionem boni et veri. 控えめな(慎み深い)娘(乙女)たちは、彼女たちは最も近い部屋の中に見られた、真理の情愛を意味した、また貞潔な妻は善と真理の結合を。
Infantes significabant innocentiam sapientiae inibi; 幼児たちはその中に知恵の無垢を意味した。
erant angeli e tertio caelo, qui omnes apparent sicut infantes. 彼らは第三の天界からの天使たちであった、彼らすべての者は幼児のように見える。
Scortum cum equo mortuo, significabat falsificationem Verbi a multis hodie, per quam omnis intellectus veri perit; 死んだ馬とともに娼婦は、今日の多くの者によるみことばの虚偽化を意味した、それによってすべての真理の理解力は滅んだ。
scortum significabat falsificationem, ac equus mortuus intellectum veri nullum. 娼婦は虚偽化を意味した、そして死んだ馬は真理の理解力が何もない。
@1 custodiae pro “custodia” 注1 「custodia」の代わりにcustodiae〔単数を複数に校訂した〕
(3) 訳文
26. (v.) みことばの霊的な意味は、今後、主からの純粋な真理の中にいる者でないなら与えられないこと―
この理由は、主だけからでないなら、またその方からの純粋な真理の中にいないなら、だれも霊的な意味を見ることができないことである。というのは、みことばの霊的な意味は、主について、その方の王国についてだけ扱っているから、またその意味は、天界のその方の天使たちが理解しているものである、というのはその意味がそこのその方の神的な真理であるから。もし対応の知識の中にいるなら、またその知識よって、みことばの霊的な意味を自己固有の知性から探し出そうとするなら、これを人間は害することができる。なぜなら、自分の知っている対応の何らかのものから、その意味を曲解することができ、また確信するまでにも虚偽を引き出すことができ、このことは神的な真理を、また天界を害することになるからである。それゆえ、もしだれかが、主からでなく、自分自身から、その意味を明らかにしようとするなら、〔その者に〕天界は閉ざされる。それが閉ざされるとき、その人間は何も見ない、かまたは霊的に狂う。
[2] さらにまた理由があって、それは、主は新しいものを直接に注ぎ込まれるのではなく、それぞれの者を、みことばによって、またその人間のもとにあるものから教えられることである。それゆえ、人間が神的な真理の中にいないなら、またはもし、ただわずかな真理の中に、同時に虚偽の中にいるなら、これらから真理を虚偽化することができる。よく知られているように、みことばの文字通りの意味に関して、このことは、ある異端者によってもなされている。それで、だれかが、みことばの霊的な意味の中に、またはその意味のものである純粋な真理に入って、曲解しないように、主により、みことばの中の「ケルビム」によって意味される見張り番が置かれた。
[3] 見張り番が置かれたことは私に次のように表象された―
袋のように見える大きな財布を見ることが与えられた。その中には多量の銀貨が蓄えられている。また開いていたので、だれもが、そこに蓄えられていた銀貨を取り出すこと、というよりは奪うことができるように思えた。しかし、その財布の近くに、見張り番の二人の天使たちが座っていた。蓄えられていた場所は、馬小屋の飼い葉桶のように見えた。すぐ近くの部屋に慎み深い娘たちが、貞潔な妻とともに見られた。またその部屋の近くに二人の幼児が立っていて、彼らは「子供らしくではなく、賢く遊ばなくてはならない」と言われた。その後、娼婦が、さらに死んで横たわっている馬が見られた。
[4] それらを見たとき、私は、それらによって、みことばの文字通りの意味が表象されることを教えられた、その意味の中に霊的な意味がある。銀貨で満ちた大きなその財布は、豊富な真理の認識を意味した。開かれていたこと、またそれでも天使たちにより守られていたことは、だれでもここから真理の知識を取り出すことができることを、しかし、その中に純粋な真理がある霊的な意味を、だれかが虚偽化しないように、警戒されていることを意味した。財布が横たわっていた馬小屋の飼い葉桶は、理解力のための霊的な教育を意味した。このことを飼い葉桶が意味するのは、ここから食べる馬が理解力を意味するからである。すぐ近くの部屋の中に見られた慎み深い娘たちは、真理の情愛を、また貞潔な妻は善と真理の結合を意味した。幼児たちはその中に知恵の無垢を意味した。彼らは第三の天界からの天使たちであり、そのすべての者は幼児のように見える。死んだ馬とともに娼婦は、今日の多くの者による、みことばの虚偽化を意味した、その虚偽化によってすべての真理の理解力は滅んだのである。娼婦は虚偽化を、そして死んだ馬は真理の理解力が何もないことを意味した。