原典講読『聖書』 17

 

(1) 原文

17.  Quod Dominus cum in mundo fuit, locutus sit per correspondentias, ita spiritualiter cum naturaliter, constare potest ex parabolis Ipsius, in quarum singulis vocibus inest sensus spiritualis. Exemplo sit Parabola de decem Virginibus. Dixit,

 

“Simile est regnum caelorum decem virginibus, quae accipientes lampadas suas exiverunt in occursum Sponsi. Quinque..ex illis erant prudentes, quinque vero stultae. Quae erant stultae, accipientes lampadas suas non acceperunt..oleum, prudentes vero acceperunt oleum in… lampadibus suis. Tardante vero Sponso dormitarunt omnes et obdormierunt. Media autem nocte, clamor factus est, Ecce Sponsus venit, exite in occursum Ejus. Tunc expergefactae omnes virgines istae, et adornarunt lampadas suas. Verum stultae prudentibus dixerunt, Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur: verum responderunt prudentes, dicentes, Ne forte non sufficiat nobis et vobis; abite..potius ad vendentes, et emite vobis ipsis. At abeuntibus illis ad emendum, venit Sponsus, et paratae ingressae sunt cum Ipso ad nuptias, et ostium clausum est. Et tandem veniunt etiam reliquae virgines, dicentes, Domine, Domine, aperi nobis; Ille vero respondens dixit, Amen dico vobis, non novi vos” (Matth. xxv. 1-12).

 

[2] Quod in singulis his sit sensus spiritualis, et inde Sanctum Divinum, non videt nisi qui scit quod sensus spiritualis sit, et qualis ille. In sensu spirituali per “regnum Dei” intelligitur caelum et ecclesia, per “Sponsum” Dominus, per “nuptias” conjugium Domini cum caelo et ecclesia per bonum amoris et fidei; per “virgines” significantur illi qui ab ecclesia sunt, per “decem” omnes, per “quinque” aliquae, per “lampades” vera fidei, per “oleum” bonum amoris, per “dormire” et “expergisci” vita hominis in mundo quae naturalis et vita ejus post mortem quae spiritualis; per “emere,” comparare sibi; per “ire ad vendentes et emere oleum,” comparare sibi bonum amoris ab aliis post mortem; et quia tunc non amplius comparatur, ideo tametsi cum lampadibus et empto oleo ad ostium, ubi nuptiae erant, venerunt, usque illis dictum est a Sponso, “Non novi vos:” causa est, quia homo post vitam in mundo manet qualis in mundo vixerat. [3] Ex his patet quod Dominus per meras correspondentias locutus sit, et hoc quia ex Divino, quod in Ipso et Ipsius erat. Quod “Sponsus” significet Dominum, et “regnum caelorum” ecclesiam, et quod “nuptiae” significent conjugium Domini cum ecclesia per bonum amoris et fidei, “virgines” illos qui ab ecclesia, “decem” omnes, “quinque” aliquos, “dormire” statum naturalem, “emere” comparare sibi, “ostium” ingressum ad caelum, ac “non nosse,” cum a Domino, non esse in amore Ipsius, constare potest a multis locis in Verbo Prophetico, ubi illa significant similia. Quia “virgines” significant illos qui ab ecclesia sunt, ideo toties in Verbo Prophetico dicitur Virgo et Filia Zionis, Hierosolymae, Israelis; et quia “oleum” significat bonum amoris, ideo omnia sancta Ecclesiae Israeliticae oleo ungebantur. Simile est in reliquis parabolis, et in omnibus verbis quae Dominus locutus est, et apud Evangelistas scripta sunt; inde est quod Dominus dicat quod

 

Verba Ipsius spiritus et vita sint (Joh. vi. 63).

 

[4] Simile est cum omnibus Domini miraculis; quae Divina erant, quia varios status, apud quos ecclesia a Domino instauranda erat, significaverunt: ut quod “caeci receperint visum,”‘ significavit quod illi intelligentiam, qui in ignorantia veri fuerunt, acciperent; quod “surdi receperint auditum,” significavit quod illi auscultarent et obedirent, qui nihil prius de Domino et de Verbo audiverunt; quod “mortui resuscitati sint,” significavit quod vivi fierent qui alioquin spiritualiter perirent; et sic porro. Hoc intelligitur per Domini responsum ad discipulos Johannis, interrogantis num Ille esset qui venturus:

“Annuntiate Johanni, quae auditis et videtis. Caeci vident, et claudi ambulant, leprosi mundantur, et surdi audiunt, mortui resurgunt, et pauperes audiunt Evangelium” (Matth. xi. 3-5).

 

Praeterea omnia miracula in Verbo memorata, in se continent talia quae Domini, caeli et ecclesiae sunt; per id sunt illa miracula Divina, et distinguuntur a miraculis non Divinis. Haec pauca sint illustrationi, quid sensus spiritualis, et quod ille sit in omnibus et singulis Verbi.

 

(2) 直訳〔ここは『真のキリスト教』199番に引用されている〕

Quod Dominus cum in mundo fuit, locutus sit per correspondentias, ita spiritualiter cum naturaliter, constare potest ex parabolis Ipsius, in quarum singulis vocibus inest sensus spiritualis. 主は世におられたとき、対応によって話されたこと、したがって自然的にとともに霊的に、その方のたとえから明らかにすることができる、それらの個々のことばの中に霊的な意味が内在する。

Exemplo sit Parabola de decem Virginibus. Dixit, 例である、十人の娘(処女)たとえ。言われた、

“Simile est regnum caelorum decem virginibus, quae accipientes lampadas suas exiverunt in occursum Sponsi. 「天の王国は十人の娘に似ている、彼女らは自分のともし(明り)を取って(握って)、花婿の出会い(出迎え)出て来た。

Quinque..ex illis erant prudentes, quinque vero stultae. 五人は…彼女たちから賢かった、けれども五人は愚か。

Quae erant stultae, accipientes lampadas suas non acceperunt..oleum, prudentes vero acceperunt oleum in… lampadibus suis. 愚かだった彼女らは、自分のともし(明り)を取って、油を受け取らなかった、けれども賢い者たちは油を受け取った、自分のともし(明り)の中に。

Tardante vero Sponso dormitarunt omnes et obdormierunt. けれども花婿が遅れて、すべての者がうとうととする、また眠り込んだ。

Media autem nocte, clamor factus est, Ecce Sponsus venit, exite in occursum Ejus. しかしながら、夜の真ん中に、叫び声が起った、見よ、花婿が来る、彼を出会い(出迎え)に出ろ。

Tunc expergefactae omnes virgines istae, et adornarunt lampadas suas. その時、そのすべての娘たちが目を覚まして、また自分のともし(明り)を整えた。

Verum stultae prudentibus dixerunt, Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur: けれども、愚かな者らは賢明な者たちに言った、私たちにあなたがたの油から与えよ、私たちのともし(明り)は消える。

verum responderunt prudentes, dicentes, Ne forte non sufficiat nobis et vobis; けれども、賢明な者たちは答えた、言って、ことによると私たちにまたあなたがたに十分でないか〔もしれない〕。

abite..potius ad vendentes, et emite vobis ipsis. 出かけよ、むしろ、売る者(のところ)に、そしてあなた自身で買え。

At abeuntibus illis ad emendum, venit Sponsus, et paratae ingressae sunt cum Ipso ad nuptias, et ostium clausum est. しかし、彼女らが買いに出かけているとき、花婿が来る、また用意のできた者たちはその方とともに婚礼〔の会場〕に入った、また入口は閉ざされた。

Et tandem veniunt etiam reliquae virgines, dicentes, Domine, Domine, aperi nobis; また最後に、残りの娘たちがやって来る、言って、主よ、主よ、私たちに開けよ。

Ille vero respondens dixit, Amen dico vobis, non novi vos” (Matth. xxv. 1-12). けれども彼は答えて、言った、まことに私はあたながたに言う、わたしはあなたがたを知らない」(マタイ25:1-12)

[2] Quod in singulis his sit sensus spiritualis, et inde Sanctum Divinum, non videt nisi qui scit quod sensus spiritualis sit, et qualis ille. [2] これらの個々のものの中に霊的な意味があることを、またここから神的な聖なるものが、霊的な意味があること、またそれがどんなものかを知る者でないなら、見ない。

In sensu spirituali per “regnum Dei” intelligitur caelum et ecclesia, per “Sponsum” Dominus, per “nuptias” conjugium Domini cum caelo et ecclesia per bonum amoris et fidei; 霊的な意味の中で、「神の王国」によって天界と教会が意味される、「花婿」によって主が、「婚礼」によって、愛と信仰の善によって天界と教会との主の結合が。

per “virgines” significantur illi qui ab ecclesia sunt, per “decem” omnes, per “quinque” aliquae, per “lampades” vera fidei, per “oleum” bonum amoris, per “dormire” et “expergisci” vita hominis in mundo quae naturalis et vita ejus post mortem quae spiritualis; 「娘たち」によって彼らが意味される、教会からである者、「十人」によってすべての者が、「五人」によってある者が、「ともし(明り)」によって信仰の真理が、「油」によって愛の善が、「眠ること」と「目覚めること」によって世の中の人間の生活(いのち)、それは自然的、またその生活(いのち)死後の、それは霊的。

per “emere,” comparare sibi; 「買うこと」によって、自分自身に得ること。

per “ire ad vendentes et emere oleum,” comparare sibi bonum amoris ab aliis post mortem; 「売る者に行くことと油を買うこと」によって、自分自身に愛の善を得ること、他の者から、死後。

et quia tunc non amplius comparatur, ideo tametsi cum lampadibus et empto oleo ad ostium, ubi nuptiae erant, venerunt, usque illis dictum est a Sponso, “Non novi vos:” また、その時、もはや得られないので、それゆえ、ともし(明り)ともに、たとえ油を買って、入口へ、そこに婚礼があった、来たとはいえ、それでも彼女らに花婿から言われた、「私はあなたがたを知らない(知らなかった)」。

causa est, quia homo post vitam in mundo manet qualis in mundo vixerat. 理由である、人間は世の中の生活の後、世の中で生きたようにとどまるから。

[3] Ex his patet quod Dominus per meras correspondentias locutus sit, et hoc quia ex Divino, quod in Ipso et Ipsius erat. [3] これらから明らかである、主は対応そのものによって話したこと、またこのことは神的なものから〔話された〕から〔である〕、それ〔神的なもの、神性〕はその方の中にあった、またその方のものであった。

Quod “Sponsus” significet Dominum, et “regnum caelorum” ecclesiam, et quod “nuptiae” significent conjugium Domini cum ecclesia per bonum amoris et fidei, “virgines” illos qui ab ecclesia, “decem” omnes, “quinque” aliquos, “dormire” statum naturalem, “emere” comparare sibi, “ostium” ingressum ad caelum, ac “non nosse,” cum a Domino, non esse in amore Ipsius, constare potest a multis locis in Verbo Prophetico, ubi illa significant similia. 「花婿」が主を意味すること、また「天の王国」は教会を、また「婚礼」は、愛と信仰の善によって教会との主の結合を意味する、「娘」は彼らを、教会からの者、「十人」はすべての者を、「五人」はある者を、「眠ること」は自然的な状態を、「買うこと」は自分自身に得ること、「入口」は天界へ入ること、そして「知らないこと」は主から〔言われる〕とき、その方の愛の中にいないことを、預言者のみことばの中の多くの個所から明らかにすることができる、そこにそれらは同様のことを意味する。

Quia “virgines” significant illos qui ab ecclesia sunt, ideo toties in Verbo Prophetico dicitur Virgo et Filia Zionis, Hierosolymae, Israelis; 「娘(処女)」が彼らを意味するので、教会からの者たち、それゆえ、こんなにしばしば預言者のみことばの中に言われる、娘(処女)シオンの、エルサレムの、イスラエルの娘が。

et quia “oleum” significat bonum amoris, ideo omnia sancta Ecclesiae Israeliticae oleo ungebantur. また「油」は愛の善を意味したので、それゆえ、イスラエル教会のすべての聖なるものは油で油を注がれた。

Simile est in reliquis parabolis, et in omnibus verbis quae Dominus locutus est, et apud Evangelistas scripta sunt; 他のたとえの中で、またすべてのことばの中で同様である、それらは主が話された、また「福音書」に書かれた。

inde est quod Dominus dicat quod ここからである、主が言われたこと、そのことは、

Verba Ipsius spiritus et vita sint (Joh. vi. 63). その方のことばは霊であり、またいのちである(ヨハネ6:63)

[4] Simile est cum omnibus Domini miraculis; [4] 主のすべての奇跡に同様である。 

quae Divina erant, quia varios status, apud quos ecclesia a Domino instauranda erat, significaverunt: それらは神的である、いろいろな状態なので、主により設立されるべきものであった教会の者たちのもとの、意味したので。

ut quod “caeci receperint visum,”‘ significavit quod illi intelligentiam, qui in ignorantia veri fuerunt, acciperent; 例えば、「目しい(の者)が視力を受ける」ことは、彼が知性(理解力)を、真理の無知の中にいた者、得ることを意味した。

quod “surdi receperint auditum,” significavit quod illi auscultarent et obedirent, qui nihil prius de Domino et de Verbo audiverunt; 「耳しい(の者)が聴力を受ける」ことは、彼が聞く、また従うことを意味した、主についてとみことばについて以前に何も聞かなかった者。

quod “mortui resuscitati sint,” significavit quod vivi fierent qui alioquin spiritualiter perirent; 「死んだ者が生き返った」ことは、生き(るように)なったことを意味する、そうでなければ霊的に滅ぶ者が。

et sic porro. またこのようにさらに(その他)

Hoc intelligitur per Domini responsum ad discipulos Johannis, interrogantis num Ille esset qui venturus:- このことがヨハネの弟子たちに主の答えによって意味される、彼がやって来る者であるかどうかたずねて。
“Annuntiate Johanni, quae auditis et videtis.
 「ヨハネに報告せよ(知らせよ)、あなたがたが聞きまた見ることを。

Caeci vident, et claudi ambulant, leprosi mundantur, et surdi audiunt, mortui resurgunt, et pauperes audiunt Evangelium” (Matth. xi. 3-5). 目しいが見る、また足なえが歩く、らい病人が清められる、また耳しいが聞く、死者が生き返る、また貧しい者が福音を聞く」(マタイ11:3-5)

Praeterea omnia miracula in Verbo memorata, in se continent talia quae Domini, caeli et ecclesiae sunt;  さらに、みことばの中に記録されたすべての奇跡が、それ自体の中にこのようなものを含む、それらは主の、天界のまた教会のものである。

per id sunt illa miracula Divina, et distinguuntur a miraculis non Divinis. そのことによってそれらは神的な奇跡である、また神的でない奇跡から区別される。

Haec pauca sint illustrationi, quid sensus spiritualis, et quod ille sit in omnibus et singulis Verbi. これらは実例に〔するのに〕わずかである、何が霊的な意味か、また、それがみことばのすべてと個々のものの中にあること。

原典講読『聖書』 17続き(訳文)

 

(3) 訳文


17.  主は世におられたとき、対応によって、したがって自然的にとともに霊的に話されたことは、個々のことばの中に霊的な意味が内在するその方のたとえから明らかにすることができる。その例として十人の娘たとえで、そこに言われている、


 「天の王国は、自分のともしびを取って、花婿を出迎えに出た十人の娘に似ている。彼女たちの五人は賢かった、けれども五人は愚かだった。愚かだった者らは、自分のともしびを取って、油を受けなかった、けれども賢い者たちは自分のともしびの中に油を受けた。けれども花婿が遅れて、すべての者がうとうととし、眠り込んだ。しかし、夜中に、叫び声が起った。見よ、花婿が来る、彼を出迎えに行け。その時、そのすべての娘たちが目を覚まし、自分のともしびを整えた。けれども、愚かな者らは賢明な者たちに言った。「私たちにあなたがたの油をくささい、私たちのともしは消えてしまう」。けれども、賢明な者たちは答て、言った。「ことによると私たちにまたあなたがたに十分でないかもしれない。むしろ、売る者のところに出かけ、あなた自身で買いなさい」。しかし、彼女らが買いに出かけているとき、花婿が来て、用意のできた者たちはその方とともに婚礼へ入り、入口は閉ざされた。またついに、残りの娘たちがやって来て、言った、「主よ、主よ、私たち〔のため〕に開けてください」。けれども彼は答えて、言った。「まことに私はあたながたに言う。わたしはあなたがたを知らない」(マタイ25:1-12)


 


[2] 霊的な意味があり、それがどんなものかを知る者でないなら、これらの個々のものの中に霊的な意味があり、またここから神的な聖なるものがあることを見ない。霊的な意味で、「神の王国」によって天界と教会が、「花婿」によって主が、「婚礼」によって愛と信仰の善によって天界と教会との主の結合が意味される。「娘たち」によって教会の者が、「十人」によってそのすべての者が、「五人」によってそのある者が、「ともしび」によって信仰の真理が、「油」によって愛の善が、「眠ること」と「目覚めること」によって世の中の人間の自然的な生活と死後の霊的な生活が意味され、「買うこと」によって自分自身に得ることが、「売る者に行くことと油を買うこと」によって、死後、他の者から自分自身に愛の善を得ることが意味される。また、その時、もはや得られないので、それゆえ、たとえ油を買って、ともしびともに、婚礼のある入口へ来たとはいえ、それでも彼女らに花婿から、「私はあなたがたを知らない」と言われたのである。その理由は、人間は世の中の生活の後、世の中で生きたようにとどまることである。


[3] これらから、主は対応そのものによって話されたこと、また神的なものがその方の中にあり、その方のものであったので、神的なものから話されたことが明らかである。「花婿」は主を、「天の王国」は教会を意味し、また「婚礼」は愛と信仰の善による教会との主の結合を意味し、「娘」は教会の者を、「十人」はそのすべての者を、「五人」はそのある者を、「眠ること」は自然的な状態を、「買うこと」は自分自身に得ることを、「入口」は天界へ入ることを、そして「知らないこと」は、主から言われるとき、その方の愛の中にいないことを同様のことを意味する預言者のみことばの中の多くの個所から明らかにすることができる。「娘(処女)」が教会の者たち彼らを意味するので、それゆえ、こんなにもしばしば預言者のみことばの中に、シオンの、エルサレムの、イスラエルの娘と処女とが言われている。また「油」は愛の善を意味したので、それゆえ、イスラエル教会のすべての聖なるものは油を注がれた。主が話され、また「福音書」に書かれた、他のたとえの中で、またすべてのことばの中でも同様である。ここから、主はそのことを言われている、


 


 わたしのことばは霊であり、またいのちです(ヨハネ6:63)


 


[4] 主のすべての奇跡も同様である。それらは、主により設立されるべきものであった教会の者たちのもとのいろいろな状態を意味したので、神的である。例えば、「目しいが視力を受ける」ことは、真理の無知の中にいた者が知性を得ることを意味した。「耳しいが聴力を受ける」ことは、主とみことばについて以前に何も聞かなかった者が聞き、従うことを意味した。「死んだ者が生き返った」ことは、そうでなければ霊的に滅ぶ者が生きるようになったことを意味する。その他。このことが、主が「やって来るべき者」であるかどうかたずねられて、ヨハネの弟子たちに答えたことよって意味される―


 「あなたがたが聞き、見ていることをヨハネに報告しなさい。目しいが見、足なえが歩き、らい病人が清められ、耳しいが聞き、死者が生き返り、貧しい者が福音を聞く」(マタイ11:3-5)


 


 さらに、みことばの中に記されたすべての奇跡が、それ自体の中に主の、天界のものまた教会のものであるようなものを含むのである。そのことによって、それらは神的な奇跡であり、また神的でない奇跡から区別される。これらは、霊的な意味とは何か、また、それがみことばのすべてと個々のものの中にあることのわずかな実例である。