原典講読『聖書』 13

 

(1) 原文


13.  In Apocalypsi, cap. ix., legitur,


 


“Quintus angelus clanxit, et vidi stellam e caelo delapsam in terram, et data ei clavis putei abyssi; et aperuit puteum abyssi, et ascendit fumus ex puteo sicut fumus fornacis magnae; et obscuratus est sol et aer ex fumo putei. Et e fumo exiverunt locustae in terram, et data est illis potestas, sicut habent potestatem scorpii terrae. ….Figurae locustarum similes equis paratis ad bellum; et super capitibus illarum sicut coronae similes auro, et facies illarum sicut facies hominum; et habebant capillos sicut capillos mulierum, et dentes earum sicut leonum erant; et habebant [thoraces sicut] thoraces ferreos; et vox [alarum] illarum sicut vox curruum.. multorum currentium in bellum: et habebant caudas similes scorpiis, et aculei erant in caudis illarum: et potestas illarum laedere homines mensibus quinque: et habebant super se regem, angelum abyssi, nomen ei Hebraice Abaddon, in Graeca nomen habet Apollyon” [(vers. 1-3, 7-11)].


 


Haec nec ullus intellecturus esset, nisi ei revelatus esset sensus spiritualis; nam nihil ibi inaniter dictum est, omnia quoad singula significant. Agitur ibi de statu ecclesiae, quando omnes cognitiones veri ex Verbo deperditae sunt, et inde homo sensualis factus persuadet sibi quod falsitates sint veritates. [2] Per “stellam e caelo delapsam” significantur cognitiones veri deperditae; per “solem et aerem obscuratum” significatur lux veri caligo facta; per “locustas,” quae e fumo putei illius exiverunt, significantur falsa in extremis, qualia sunt illis qui sensuales facti sunt, et omnia vident et judicant ex fallaciis; per “scorpium” significatur persuasivum eorum: quod locustae apparuerint “sicut equi parati ad bellum,” significat ratiocinationes illorum sicut ex intellectu veri: quod locustis “coronae similes aura super capite” fuerint, et quod “facies illarum sicut facies hominum,” significat quod apparerent sibi sicut victores et sapientes; quod illis “capilli sicut capilli mulierum,” significat quod apparerent sibi sicut in affectione veri essent; quod illis “dentes sicut leonum,” significat quod sensualia, quae sunt ultima naturalis hominis, apparerent illis sicut in potentia super omnia: [3] quod illis “thoraces sicut thoraces ferrei, significat argumentationes ex fallaciis per quas pugnant et valent: quod illis “vox alarum sicut vox curruum currentium in bellum,” significat ratiocinationes sicut a veris doctrinae ex Verbo, pro quibus pugnandum; quod illis “caudae sicut scorpiis,” significat persuasiones; quod illis “aculei in caudis,” significat astutias fallendi per illas: quod illis “potestas laedendi homines mensibus quinque,” significat quod in aliquem stuporem inducant illos qui in intellectu veri et in perceptione boni sunt: quod haberent super se “regem, angelum abyssi, cui nomen Abaddon aut Apollyon,” significat quod falsa illorum essent ab inferno ubi mere naturales, et in propria intelligentia. [4] Hic illorum verborum sensus spiritualis est, ex quo non aliquid apparet in sensu litterae. Simile est ubivis in Apocalypsi. Sciendum est, quod in sensu spirituali omnia cohaereant in continuo nexu, ad quem concinnandum unaquaevis vox in sensu litterae seu naturali conducit: quare si vocula auferretur, nexus rumperetur et copula periret; ideo, ne id fieret, in fine hujus libri prophetici adjectum est,


 


Quod non auferretur verbum (Apoc. xxii. 19).


 


Simile est cum libris Prophetarum Veteris Testamenti; e quibus ne aliquid auferretur, ex Divina providentia Domini factum est, at singula in illis usque ad litteras numerata essent, hoc a Masorethis.


 


(2) 直訳


In Apocalypsi, cap. ix., legitur, 「黙示録」第九章の中に、読まれる、


“Quintus angelus clanxit, et vidi stellam e caelo delapsam in terram, et data ei clavis putei abyssi; 「第五の天使がラッパを吹いた、また私は天から星が地の中に落下を見た、またそれに深淵の穴のかぎが与えられた。


et aperuit puteum abyssi, et ascendit fumus ex puteo sicut fumus fornacis magnae; また深淵の穴を開いた、また穴から大きな炉の煙のような煙が上がった。


et obscuratus est sol et aer ex fumo putei. また太陽と空気は穴の煙から暗くなった。


Et e fumo exiverunt locustae in terram, et data est illis potestas, sicut habent potestatem scorpii terrae. また煙から地の中にいなごが出てきた、また彼らに力が与えられた、地のさそりに力を持つような。


….Figurae locustarum similes equis paratis ad bellum; ……いなごの形は戦いに備えた(準備された)馬に似て〔いた〕。


et super capitibus illarum sicut coronae similes auro, et facies illarum sicut facies hominum; またそれらの頭の上に金に似た王冠のような〔ものがある〕、またそれらの顔は人間の顔のよう〔である〕。


et habebant capillos sicut capillos mulierum, et dentes earum sicut leonum erant; また女の髪のような髪を持っていた、またそれらの歯はしし〔の歯〕のようであった。


et habebant [thoraces sicut] thoraces ferreos; また鉄の胸当てのような胸当てを持っていた。


et vox [alarum] illarum sicut vox curruum.. multorum currentium in bellum: またそれらの()の音は戦車の音のよう〔であった〕……戦いに馳せつける(突進する)多くの。


et habebant caudas similes scorpiis, et aculei erant in caudis illarum: またさそりのような尾を持っていた、またそれらの尾の中に針(とげ)があった。


et potestas illarum laedere homines mensibus quinque: またそれらの力は人間を五カ月〔間〕害うこと〔であった〕。


et habebant super se regem, angelum abyssi, nomen ei Hebraice Abaddon, in Graeca nomen habet Apollyon” [(vers. 1-3, 7-11)]. また自分たちの上に王を、深淵の天使を持っていた、それに名前はへブル語でアバドン(破壊者)、ギリシア語で名前を持つ、アポリュオン」[(1-3, 7-11)]


Haec nec ullus intellecturus esset, nisi ei revelatus esset sensus spiritualis; これらもまた何も理解されない(かった)、もし彼に霊的な意味が啓示されていない(かった)なら。


nam nihil ibi inaniter dictum est, omnia quoad singula significant. なぜなら、そこに何も無意味に(無益に)われていないから、すべてのものは個々のものに関して意味する。


Agitur ibi de statu ecclesiae, quando omnes cognitiones veri ex Verbo deperditae sunt, et inde homo sensualis factus persuadet sibi quod falsitates sint veritates. そこに教会について扱われている、みことばからの真理の知識がすべて失われた時の、またここから感覚的になった人間が自分自身に虚偽が真理であることを納得させる(説きつける)


[2] Per “stellam e caelo delapsam” significantur cognitiones veri deperditae; [2] 「天から落下した星」によって、失われた真理の知識が意味される。


per “solem et aerem obscuratum” significatur lux veri caligo facta; 「暗くなった太陽と空気」によって、暗黒となった真理の光が意味される。


per “locustas,” quae e fumo putei illius exiverunt, significantur falsa in extremis, qualia sunt illis qui sensuales facti sunt, et omnia vident et judicant ex fallaciis; 「いなご」によって、それらはその穴の煙から出てきた、最外部の中の虚偽が意味される、彼らにあるようなものである、感覚的になった者、またすべてのものを〔感覚の〕欺きから見る、また判断する。


per “scorpium” significatur persuasivum eorum: 「さそり」によって、彼らの間違った信念が意味される。


quod locustae apparuerint “sicut equi parati ad bellum,” significat ratiocinationes illorum sicut ex intellectu veri: いなごが「戦いに備えた(準備された)馬のように」見られたことは、真理の理解(理解力)からのような彼らの誤った推論が意味される。


quod locustis “coronae similes aura super capite” fuerint, et quod “facies illarum sicut facies hominum,” significat quod apparerent sibi sicut victores et sapientes; いなごに「頭の上に金に似た王冠」があったこと、また「それらの顔は人間の顔のよう〔であった〕」ことは、自分自身に勝利者と知恵ある者に見えたことを意味する。


quod illis “capilli sicut capilli mulierum,” significat quod apparerent sibi sicut in affectione veri essent;  それらに〔ある〕「女の髪のような髪」は、自分自身に真理の情愛の中にいるかのように見えたことを意味する。


quod illis “dentes sicut leonum,” significat quod sensualia, quae sunt ultima naturalis hominis, apparerent illis sicut in potentia super omnia: それらに〔ある〕「ししのような歯」は、感覚的なものが、それらは人間の自然的な最後(最外部の)のである、彼らにすべてにまさって力に〔である〕ように見えたことを意味する。


[3] quod illis “thoraces sicut thoraces ferrei,” significat argumentationes ex fallaciis per quas pugnant et valent: [3] それらに〔ある〕「鉄の胸当てのような胸当て」は、〔感覚の〕欺きからの論証を意味する、それによって戦い、また勝つ。


quod illis “vox alarum sicut vox curruum currentium in bellum,” significat ratiocinationes sicut a veris doctrinae ex Verbo, pro quibus pugnandum;  それらに〔ある〕「戦いに馳せつける(突進する)戦車の音のような翼()の音」は、みことばからの教えの真理からかのような誤った推論を意味する、それらのために戦わなくてはならない。


quod illis “caudae sicut scorpiis,” significat persuasiones; それらに〔ある〕「さそりのような尾」は信念を意味すること。


quod illis “aculei in caudis,” significat astutias fallendi per illas: それらに〔ある〕「尾の中の針(とげ)」は、それによって欺く策略(欺瞞)意味する。


quod illis “potestas laedendi homines mensibus quinque,” significat quod in aliquem stuporem inducant illos qui in intellectu veri et in perceptione boni sunt:  彼らに〔ある〕「五カ月〔間〕人間を害う力」は、彼らを何らかの麻痺(無感覚)の中に導くことを意味する、その者らは真理の理解力と善の知覚の中にいる。


quod haberent super se “regem, angelum abyssi, cui nomen Abaddon aut Apollyon,” significat quod falsa illorum essent ab inferno ubi mere naturales, et in propria intelligentia. 自分たちの上に「王、深淵の天使、その名前はアバドンまたはアポリュオン」を持っていたことは、彼らの虚偽は地獄からであったことを意味すること、そこに自然的な者たちだけ、また自己の知性の中に〔いる者だけがいる〕。


[4] Hic illorum verborum sensus spiritualis est, ex quo non aliquid apparet in sensu litterae. [4] これが、それらのことばの霊的な意味である、そのものから何も文字通りの意味の中に現われない。


Simile est ubivis in Apocalypsi. 同様である、「黙示録」の中のどこでも。


Sciendum est, quod in sensu spirituali omnia cohaereant in continuo nexu, ad quem concinnandum unaquaevis vox in sensu litterae seu naturali conducit: 知らなくてはならない、霊的な意味の中ですべてのものは連続的な結びつきの中で密接に関連している、それの作り上げる(構成)めに、文字上の、すなわち自然的な意味の中のそれぞれの言葉は貢献する。


quare si vocula auferretur, nexus rumperetur et copula periret; それゆえ、小辞(単語)が取り去られるなら、結びつきは破られる、また絆(関係)は滅びる(失われる)


ideo, ne id fieret, in fine hujus libri prophetici adjectum est, それゆえ、そのことが行なわれないように、この預言の書物の終わりに加えられている、


Quod non auferretur verbum (Apoc. xxii. 19). ことば()は取り除かれてはならないこと(黙示録22:19)


Simile est cum libris Prophetarum Veteris Testamenti; 同様である、旧約聖書の預言者たちの書物に。


e quibus ne aliquid auferretur, ex Divina providentia Domini factum est, at singula in illis usque ad litteras numerata essent, hoc a Masorethis. それらから何かが取り去られないように、主の神的な摂理からなされた、しかし、それらの中の個々のものが文字の数までも数えられた、このことはマソラ学者により〔なされた〕。


 


(3) 訳文


13.  「黙示録」第九章にある、


 


 「第五の天使がラッパを吹いた。すると、私は天から星が地上に落ちるのを見た。またその星に深淵の穴のかぎが与えられた。深淵の穴を開くと、穴から大きな炉の煙のような煙が上がった。太陽と空気は穴の煙から暗くなった。また、煙から地上に、いなごが出てきた。彼らに地のさそりの持つような力が与えられた。……いなごの形は戦いに備えた馬に似ていた。彼らの頭の上に金に似た王冠のようなものがあり、彼らの顔は人間の顔のようであった。また女の髪のような髪を持ち、歯はししの歯のようであった。また鉄の胸当てのような胸当てを着け、そのの音は多くの……戦いに馳せつける戦車の音のようであった。また、さそりのような尾を持ち、尾に針があり、その尾には人間を五カ月間害う力があった。また自分たちに王を、深淵の御使いを持ち、その名前はへブル語でアバドン、ギリシア語で、アポリュオン名前であった」(1-3, 7-11)


 


 これらも、霊的な意味が啓示されていないなら、何も理解されない。なぜなら、そこに何も無意味にわれていなで、すべてのものは、個々のものに関して意味をもっているからである。そこには、みことばからの真理の知識がすべて失われ、ここから感覚的になった人間が自分自身に虚偽が真理であることを説きつけている時の教会について扱われている。


[2] 「天から落ちた星」によって、失われた真理の知識が意味される。「暗くなった太陽と空気」によって、暗黒となった真理の光が意味される。その穴の煙から出てきた「いなご」によって、感覚的になり、すべてのものを〔感覚の〕欺きから見て、判断する者らにあるようなものである最外部の中の虚偽が意味される。「さそり」によって、彼らの間違った信念が意味される。いなごが「戦いに備えた馬のように」見られたことは、真理を理解しているかのような彼らの誤った推論が意味される。いなごに「頭の上に金に似た王冠」があったこと、また「それらの顔は人間の顔のようであった」ことは、自分自身が勝利者と知恵ある者に見えたことを意味する。彼らの「女の髪のような髪」は、自分自身には真理の情愛の中にいるかのように見えたことを意味する。彼らの「ししのような歯」は、人間の自然的な最外部のものである感覚的なものが、彼らにはすべてにまさった力であるように見えたことを意味する。


[3] 彼らの「鉄の胸当てのような胸当て」は、〔感覚の〕欺きからの論証を意味し、それによって戦い、勝するのである。彼らの「戦いに馳せつける戦車の音のような羽の音」は、みことばからの教えの真理からかのような誤った推論を意味し、〔その推論で〕真理ために戦わなくてはならない。彼らの「さそりのような尾」は、信念を意味する。彼らの「尾の中の針」は、それによって欺く策略意味する。その針の「五カ月間、人間を害う力」は、真理の理解力と善の知覚の中にいる者たちを何らかの麻痺の中に導くことを意味する。自分たちの上に「アバドンまたはアポリュオンの名前の王、深淵の御使い」を持っていたことは、彼らの虚偽は地獄からであったことを意味し、そこには自然的な者ら、また自己の知性の中にいる者らだけがいる。


[4] これが、それらのことばの霊的な意味であり、そこからは文字通りの意味の中に何も現われていない。「黙示録」の中のどこでも同様である。霊的な意味の中では、すべてのものは連続する結びつきの中で密接に関連しており、その意味を構成するために、文字上の意味、すなわち自然的な意味の中のそれぞれの言葉が貢献していることを知らなくてはならない。それゆえ、小辞〔であっても、それ〕が取り去られるなら、結びつきは破られ、関係は失われる。それで、そのことが行なわれないように、この預言書の終わりに加えられている、


 


 ことばは取り除かれてはならない(黙示録22:19)


 


 旧約聖書の預言者たちの書物も同様である。そこから何かが取り去られないように、主の神的な摂理から、それらの中の個々のものが文字の数までも数えられ、このことはマソラ学者によりなされたのである。