(1) 原文
10. In Apocalypsi, cap. {1}xxi., describitur ita Sancta Hierosolyma:
Quod in illa esset luminare simile lapidi pretiosissimo, sicut lapidi jaspidi, instar crystalli splendenti. Quod haberet murum magnum et altum, habentem portas duodecim, et super portis angelos duodecim, et nomina scripta duodecim tribuum filiorum Israelis. Quod murus esset centum quadraginta quatuor cubitorum, quae est mensura hominis, hoc est, angeli. Et quod structura muri esset jaspis, et fundamenta ejus ex omni lapide pretioso, ex jaspide, sapphiro, chalcedonio, smaragdo, sardonyche, sardio, chrysolitho, beryllo, topazio, chrysopraso, hyacintho et amethysto. Quod duodecim portae essent duodecim margaritae. Quod ipsa civitas esset aurum purum, simile vitro puro et quod esset quadrangularis; longitudo, latitudo, et altitudo essent aequales, duodecim millia stadiorum: praeter plura [(vers. 11, 12, 16-21)].
Quod omnia haec spiritualiter intelligenda sint, constare potest ex eo, quod per “Sanctam Hierosolymam” significetur nova ecclesia, quae a Domino instauranda est, ut in Doctrina de Domino (n. 62-65) ostensum est: et quia per “Hierosolymam” ibi significatur ecclesia, sequitur quod omnia quae dicuntur de illa ut civitate, de portis ejus, de muro ejus, de fundamentis muri, tum quae de mensuris eorum, sensum spiritualem contineant; nam illa quae ecclesiae sunt, spiritualia sunt. Quid autem singula significant, in opere De Nova Hierosolyma, Londini, anno 1758, edito, (n. 1,) explicatum est; quare ulterius illa explicare supersedeo. Satis est ut inde sciatur quod sensus spiritualis insit singulis descriptionis ejus, ut anima corpori; et quod absque illo sensu, nihil ecclesiae intelligeretur in illis quae ibi scripta sunt: ut, quod civitas esset ex puro auro; portae ejus ex margaritis; murus ex jaspide; fundamenta muri ex lapidibus pretiosis; quod murus esset centum quadraginta quatuor cubitorum, quae mensura hominis, hoc est, angeli; quod ipsa urbs esset longitudine, latitudine et altitudine duodecies mille stadiorum, et plura. Qui autem ex scientia correspondentiarum sensum spiritualem novit, is intelligit illa; ut quod “murus” et “fundamenta ejus” significent doctrinam ex sensu litterali Verbi, et quod numeri “duodecim,” “centum quadraginta quatuor,” “duodecim millia,” similia significent, nempe omnia vera et bona ecclesiae in uno complexu.
@1 xxi. pro “xix.”
(2) 直訳〔ここは『真のキリスト教』197番に引用されている〕
In Apocalypsi, cap. {1}xxi., describitur ita Sancta Hierosolyma: 「黙示録」の中に、第21章、このように聖なるエルサレムが述べられている―
Quod in illa esset luminare simile lapidi pretiosissimo, sicut lapidi jaspidi, instar crystalli splendenti. その中には最も貴重な石に似た光があったこと、碧玉の石のような、水晶のように輝いて。
Quod haberet murum magnum et altum, habentem portas duodecim, et super portis angelos duodecim, et nomina scripta duodecim tribuum filiorum Israelis. 大きな高い城壁をもっていたこと、十二の門をもって、また門の上に十二の天使たち、またイスラエルの息子たちの十二の部族の名前が書かれた。
Quod murus esset centum quadraginta quatuor cubitorum, quae est mensura hominis, hoc est, angeli. 城壁は百四十四キューピッド(ペーキュス)であったこと、それは人間の尺度である、すなわち、天使の。
Et quod structura muri esset jaspis, et fundamenta ejus ex omni lapide pretioso, ex jaspide, sapphiro, chalcedonio, smaragdo, sardonyche, sardio, chrysolitho, beryllo, topazio, chrysopraso, hyacintho et amethysto. また、城壁の構造は碧玉であったこと、またその土台はすべての貴重な石から、碧玉、サファイア、玉髄、エメラルド(緑玉)、紅(べに)しまめのう、赤めのう、貴かんらん石、緑柱石、トパーズ、緑玉髄、ヒヤシンス石、紫水晶から。
Quod duodecim portae essent duodecim margaritae. 十二の門は十二の真珠であったこと。
Quod ipsa civitas esset aurum purum, simile vitro puro et quod esset quadrangularis; 都そのものは純金であったこと、純粋なガラスに似た、また四角であったこと。
longitudo, latitudo, et altitudo essent aequales, duodecim millia stadiorum: 長さ、幅、また高さは等しかった、十二千☆スタディオン。
☆ 「十二千」とは12×1,000すなわち「一万二千」ですが、「十二」にも「千」にも内意があるので、異様でもこのように直訳したほうがよいと思います。
praeter plura [(vers. 11, 12, 16-21)]. 他に多くのこと(11, 12, 16-21節)。
Quod omnia haec spiritualiter intelligenda sint, constare potest ex eo, quod per “Sanctam Hierosolymam” significetur nova ecclesia, quae a Domino instauranda est, ut in Doctrina de Domino (n. 62-65) ostensum est: これらすべてのものは霊的に理解されなければならないことは、それから明らかにすることができる、「聖なるエルサレム」によって新しい教会が意味されること、それは主により設立されなければならない、『主についての教え』(62-65番)の中に示されているように。
et quia per “Hierosolymam” ibi significatur ecclesia, sequitur quod omnia quae dicuntur de illa ut civitate, de portis ejus, de muro ejus, de fundamentis muri, tum quae de mensuris eorum, sensum spiritualem contineant; また、そこに「エルサレム」によって教会が意味されるので、いえる、それらについて言われているものすべてのものは、都のような、その門について、その城壁について、城壁の土台について、さらにそれら、その尺度(測定)について、霊的な意味を含むこと。
nam illa quae ecclesiae sunt, spiritualia sunt. なぜなら、それらは、教会に属するもの、霊的なものであるから。
Quid autem singula significant, in opere De Nova Hierosolyma, Londini, anno 1758, edito, (n. 1,) explicatum est; しかしながら、個々のものが何を意味するか、著作『新しいエルサレムについて』(1番)ロンドン、1758年版の中に説明されている。
quare ulterius illa explicare supersedeo. それゆえ、さらに進んでそれらを説明することを私は省略する。
Satis est ut inde sciatur quod sensus spiritualis insit singulis descriptionis ejus, ut anima corpori; ここから知れられること☆で十分である、霊的な意味がその記述(描写)の個々のものに内在すること、霊魂が肉体にのように。
☆ utは副詞と接続詞があり、いろいろな意味がありますが(直後にある「~のように」で使われることがが最も多い)、ここでは接続詞であり、述語としてのesseに続いて用いられています。この場合「~こと」、「~ということ」と訳します。
et quod absque illo sensu, nihil ecclesiae intelligeretur in illis quae ibi scripta sunt: また、その意味なしに、それらの中に教会のものは何も理解されない、それらはそこに書かれている。
ut, quod civitas esset ex puro auro; 例えば、都は純金からであったこと。
portae ejus ex margaritis; その門は真珠から。
murus ex jaspide; 城壁は碧玉から。
fundamenta muri ex lapidibus pretiosis; 城壁の土台は貴重な石から。
quod murus esset centum quadraginta quatuor cubitorum, quae mensura hominis, hoc est, angeli; 城壁は百四十四キューピッド(ペーキュス)であったこと、それは人間の尺度である、すなわち、天使の。
quod ipsa urbs esset longitudine, latitudine et altitudine duodecies mille stadiorum, et plura. 都そのものは長さ、幅、また高さが十二千スタディオンであったこと、また多くのこと。
Qui autem ex scientia correspondentiarum sensum spiritualem novit, is intelligit illa; しかしながら、対応の知識から霊的な意味を知った者は、彼はそれらを理解する。
ut quod “murus” et “fundamenta ejus” significent doctrinam ex sensu litterali Verbi, et quod numeri “duodecim,” “centum quadraginta quatuor,” “duodecim millia,” similia significent, nempe omnia vera et bona ecclesiae in uno complexu. 例えば、「城壁」と「その土台」はみことばの文字通りの意味からの教えを意味すること、また数の「十二」、「百四十四」、「十二千」は似たものを意味すること、すなわち、教会のすべての真理と善、全体として(統一体として)。
@1 xxi. pro “xix.” 注1 「xix」の代わりにxxi
(3) 訳文
10. 「黙示録」第21章に、聖なるエルサレムがこのように述べられている―
その中には水晶のように輝く、碧玉のような、最も貴重な石に似た光があったこと。十二の門をもつ大きな高い城壁があり、また門の上に十二人の天使たちがいて、イスラエルの子らの十二の部族の名前が書かれていたこと。城壁は百四十四ペーキュスであり、それは人間の尺度、すなわち、天使の尺度であったこと。また、城壁の構造は碧玉であり、またその土台はすべての宝石、碧玉、サファイア、玉髄、エメラルド(緑玉)、紅(べに)しまめのう、赤めのう、貴かんらん石、緑柱石、トパーズ、緑玉髄、ヒヤシンス石、紫水晶からできていたこと。十二の門は十二の真珠であったこと。都そのものは純粋なガラスに似た純金であり、四角であったこと。長さ、幅、高さは等しく、十二千スタディオンであった。他にも多くのこと(11, 12, 16-21節)。
これらすべてのものは霊的に理解されなければならないことは、『主についての教え』(62-65番)の中に示されているように、「聖なるエルサレム」によって主により設立されなければならない新しい教会が意味されることから明らかにすることができる。また、そこに「エルサレム」によって教会が意味されるので、都として、その門、その城壁、城壁の土台、さらにその尺度について言われているものすべてのものは、霊的な意味を含むことがいえる。なぜなら、教会に属するものは霊的なものであるから。しかし、個々のものが何を意味するかは、ロンドンで1758年に出版した著作『新しいエルサレムについて』に説明されている(1番)。それゆえ、さらにそれらを説明することは省略する。ここからは、霊魂が肉体に内在するように、その記述の個々のものに霊的な意味が内在することを知れば十分である。また、その意味がなくて、そこに書かれているものの中に、教会のものは何も理解されない。
例えば、都は純金から、その門は真珠から、城壁は碧玉から、城壁の土台は貴重な石からできたいたこと、城壁は百四十四キューピッドであり、それは人間の尺度、すなわち、天使のであったこと、都そのものは長さ、幅、また高さが十二千スタディオンであったこと、また多くのことである。
しかし、対応の知識から霊的な意味を知った者はそれらを理解する。例えば、「城壁」と「その土台」は、みことばの文字通りの意味からの教えを意味すること、また数の「十二」、「百四十四」、「十二千」は似たものを、すなわち、統一体としての教会のすべての真理と善を意味することである。