(1) 原文
425. (xx.) Quod usque remaneat facultas intelligendi, quae vocatur rationalitas, et facultas agendi quae vocatur libertas.- De his binis facultatibus, quae homini sunt, actum est supra (n. 264-267). Illae binae facultates homini sunt, ut possit a naturali fieri spiritualis, quod est regenerari. Nam, ut supra dictum est, amor hominis est qui spiritualis fit, et regeneratur; et ille non potest spiritualis fieri seu regenerari, nisi per intellectum suum sciat quid malum et quid bonum, et inde quid verum et quid falsum; haec cum scit, potest eligere unum aut alterum; et si eligit bonum, potest per intellectum suum informari de mediis, per quae ad bonum possit venire. Omnia media, per quae homo venire potest ad bonum, sunt provisa. Illa media scire et intelligere est ex rationalitate; et illa velle et facere, est ex libertate. Libertas etiam est velle scire, intelligere et cogitare illa. De his facultatibus, quae vocantur rationalitas et libertas, non sciunt aliquid illi, qui credunt ex doctrina ecclesiae, quod spiritualia seu theologica transcendant intellectum, et quod ideo absque intellectu credenda sint; hi non possunt aliter quam facultatem, quae vocatur rationalitas, negare. Ac illi qui credunt ex doctrina ecclesiae, quod nemo possit bonum facere a se, et quod ideo non bonum ex aliqua voluntate faciendum sit salutis causa, hi non possunt aliter quam ex principio religionis utramque illam facultatem, quae homini est, negare. Ideo etiam illi, qui se confirmaverunt in illis, post mortem secundum fidem suam orbantur utraque, et loco quod potuerint in libero caelesti esse, in libero infernali sunt; et loco quod potuerint ex rationalitate in sapientia angelica esse, in insania infernali sunt. Et, quod mirum est, agnoscunt utramque illam facultatem dari in faciendo mala, et in cogitando falsa; non scientes quod liberum faciendi mala sit servum, ac rationale cogitandi falsa sit irrationale. At probe sciendum est, quod utraque illa facultas, libertas et rationalitas, non sint hominis, sed quod sint Domini apud hominem, et quod non appropriari possint homini ut ejus; tum quod non dari possint homini ut ejus, sed quod continue sint Domini apud illum; et tamen quod nusquam homini auferantur; causa est, quia homo absque illis non potest salvari, nam absque illis non potest regenerari, ut supra dictum est. Quare homo ab ecclesia instruitur, quod non possit verum cogitare a se, nec bonum facere a se. Sed quia homo non percipit aliter, quam quod verum cogitet a se, et bonum faciat a se, evidenter patet, quod credere debeat, quod verum cogitet sicut a se, et quod bonum faciat sicut a se: nam si hoc non credit, tunc vel non cogitat verum, nec facit bonum, et sic ei nulla religio est; vel cogitat verum et facit bonum a se, et tunc quod Divinum est, sibi addicat. Quod homo verum cogitare et bonum facere [debeat] sicut a se, videatur in Doctrina Vitae pro Nova Hierosolyma, a principio ad finem.
(2) 直訳
(xx.) Quod usque remaneat facultas intelligendi, quae vocatur rationalitas, et facultas agendi quae vocatur libertas.- (xx.) それでも、理解する能力は、それは理性と呼ばれる、また行動する能力は、それは自由と呼ばれる、残ること。
De his binis facultatibus, quae homini sunt, actum est supra (n. 264-267). これらの二つの能力について、それらは人間にある、上に扱われた(264-267番)。
Illae binae facultates homini sunt, ut possit a naturali fieri spiritualis, quod est regenerari. それら二つの能力は人間にある、自然的なものから霊的なものになることができるように、それは再生されること。
Nam, ut supra dictum est, amor hominis est qui spiritualis fit, et regeneratur; なぜなら、上に言われたように、人間の愛であるから、霊的なものになるものは、また再生される。
et ille non potest spiritualis fieri seu regenerari, nisi per intellectum suum sciat quid malum et quid bonum, et inde quid verum et quid falsum; また彼は霊的になることまたは再生されることはできない、もし自分の理解力によって何が悪かまた何が善か知るのでないなら、またここから何が真理かまた何が虚偽か。
haec cum scit, potest eligere unum aut alterum; これらを知るとき、一つまたは他を選ぶことができる。
et si eligit bonum, potest per intellectum suum informari de mediis, per quae ad bonum possit venire. またもし善を選ぶなら、自分の理解力によって手段について教えられることができる、それによって善にやって来ることができる。
Omnia media, per quae homo venire potest ad bonum, sunt provisa. すべての手段が、それによって人間は善にやって来ることができる、備えられている。
Illa media scire et intelligere est ex rationalitate; それらの手段を知ることと理解することは「推理力から」である。
et illa velle et facere, est ex libertate. またそれらを意志することと行なうことは、「自由から」である。
Libertas etiam est velle scire, intelligere et cogitare illa. さらにまた自由は意志することである、知ること、理解すること、またそれらを考えることを。
De his facultatibus, quae vocantur rationalitas et libertas, non sciunt aliquid illi, qui credunt ex doctrina ecclesiae, quod spiritualia seu theologica transcendant intellectum, et quod ideo absque intellectu credenda sint; これらの能力について、それらは推理力と自由と呼ばれる、彼らは何らかのものを知らない、教会の教えから信じる者ら、霊的なものまたは神学は理解力を超えている、またそれゆえ、理解力なしに信じなければならないこと。
hi non possunt aliter quam facultatem, quae vocatur rationalitas, negare. これらの者は能力よりも異なって否定することができない、それは推理力と呼ばれる。
Ac illi qui credunt ex doctrina ecclesiae, quod nemo possit bonum facere a se, et quod ideo non bonum ex aliqua voluntate faciendum sit salutis causa, hi non possunt aliter quam ex principio religionis utramque illam facultatem, quae homini est, negare. そして、彼らは、教会の教えから信じる者ら、だれも自分自身から善を行なうことはできないこと、またそれゆえ、何らかの意志(望み)から善を行なってはならないこと、救いのために、これらの者は〔この〕宗教の原理から両方のそれらの能力よりも異なって否定することができない、それらは人間にある。
Ideo etiam illi, qui se confirmaverunt in illis, post mortem secundum fidem suam orbantur utraque, et loco quod potuerint in libero caelesti esse, in libero infernali sunt; それゆえ、彼らはまた、自分自身にそれらを確信した者ら、死後、自分の信念(信仰)にしたがって両方のものを剥奪される、また天界の自由の中にいることができた〔接続法完了〕ことの代わりに、地獄の自由の中にいる。
et loco quod potuerint ex rationalitate in sapientia angelica esse, in insania infernali sunt. また推理力から天使の知恵の中にいることができたことの代わりに、地獄の狂気の中にいる。
Et, quod mirum est, agnoscunt utramque illam facultatem dari in faciendo mala, et in cogitando falsa; また、驚くべきことであること、両方のこれらの能力を認めている、悪を行なうことの中で与えられていること(存在すること)、また虚偽を考えることの中で。
non scientes quod liberum faciendi mala sit servum, ac rationale cogitandi falsa sit irrationale. 知らないで、悪を行なおうとする自由は隷属(奴隷)であること、そして虚偽を考えようとする理性は理性のないことである。
At probe sciendum est, quod utraque illa facultas, libertas et rationalitas, non sint hominis, sed quod sint Domini apud hominem, et quod non appropriari possint homini ut ejus; しかし、よく(十分に)知らなければならない、両方のそれらの能力は、自由と推理力、人間に存在しない、しかし、人間のもとの主のものであること、また人間に所有物とされることができないこと、彼のもののように。
tum quod non dari possint homini ut ejus, sed quod continue sint Domini apud illum; さらに、人間に彼のもののように与えられる(存在する)ことはできないこと、しかし、絶えず彼のもとの主のものであること。
et tamen quod nusquam homini auferantur; また、それでも、決して人間に取り去られないこと。
causa est, quia homo absque illis non potest salvari, nam absque illis non potest regenerari, ut supra dictum est. その理由は、人間はそれらなしに救われることはできないからである、なぜなら、それらなしに再生されることができないから、上に言われたように。
Quare homo ab ecclesia instruitur, quod non possit verum cogitare a se, nec bonum facere a se. それゆえ、教会から教えられる、真理を自分自身から考えることができないこと、善も自分自身から行なうこと〔ができないこと〕も。
Sed quia homo non percipit aliter, quam quod verum cogitet a se, et bonum faciat a se, evidenter patet, quod credere debeat, quod verum cogitet sicut a se, et quod bonum faciat sicut a se: しかし、人間は異なって知覚しないので、真理を自分自身から考えること以外に、また善を自分自身から行なう、はっきりと明らかである、信じなければならないことが、真理を自分自身からかのように考えること、また善を自分自身からかのように行なうこと。
nam si hoc non credit, tunc vel non cogitat verum, nec facit bonum, et sic ei nulla religio est; なぜなら、もしこのことを信じないなら、その時、あるいは真理を考えない、善も行なわない、また、こうして彼に何も宗教はないから。
vel cogitat verum et facit bonum a se, et tunc quod Divinum est, sibi addicat. あるいは自分自身から真理を考え、善を行なう、またその時、神性であるものを、自分自身に帰してしまう〔接続法現在〕。
Quod homo verum cogitare et bonum facere [debeat] sicut a se, videatur in Doctrina Vitae pro Nova Hierosolyma, a principio ad finem. 人間が真理を考えることと善を行なうことを自分自身からかのように(しなくてはならない)ことは、『新しいエルサレムのための生活の教え』の中に見られる、最初から最後まで。
(3) 訳文
425. (xx.) それでも、理性と呼ばれる理解する能力と自由と呼ばれる行動する能力は残ること―
人間にあるこれらの二つの能力については、前に扱われた(264-267番)。それら二つの能力は、自然的なものから霊的なものになることができるように、再生できるように、人間にある。なぜなら、前に言われたように、霊的になるもの、再生するものは人間の愛であり、もしその何が悪で何が善か、ここから何が真理で何が虚偽か理解力によって知ることがないなら、霊的になること、すなわち再生されることはできないから。これらを知るとき、一方またはもう一方を選ぶことができる。もし善を選ぶなら、その理解力によって手段について教えられ、その手段よって善にやって来ることができる。人間は善にやって来ることのできるすべての手段を備えられている。「推理力から」それらの手段を知り、理解する。また「自由から」それらを意志し、行なう。さらにまた自由は、それらを知り、理解し、考えることを意志することである。霊的なものまたは神学は理解力を超えている、それゆえ、理解しようとしないで信じなければならない、という教会の教えから信じる者たちは、推理力と自由と呼ばれるこれらの能力について何も知らない。これらの者たちは推理力と呼ばれる能力を否定することしかできない。そして、教会の教えから、だれも自分自身から善を行なうことはできない、またそれゆえ、救いのための何らかの望みから善を行なってはならない、と信じる者たちは、この宗教の原理から、人間にある両方の能力を否定することしかできない。それゆえ、自分自身にそれらを確信した者たちは、死後、自分の信念にしたがって両方のものを剥奪され、天界の自由の中にいることができたであろうことの代わりに、地獄の自由の中に、推理力から天使の知恵の中にいることができたであろうことの代わりに、地獄の狂気の中にいる。そして、驚くべきことであるが、悪を行なう自由は隷属であり、虚偽を考える理性は理性ではないことを知らないで、両方のこれら能力が、悪を行なうことの中に、また虚偽を考えることの中に存在すること認めている。
しかし、自由と推理力という二つの能力は、人間にあるのではなく、人間のもとの主のものであること、また人間のもののように所有物とされることができないこと、さらに、彼のもののように存在することができないで、常に彼のもとの主のものであること、それでも、決して人間から取り去られないことは、よく知っておかなければならない。その理由は、人間はそれらがなくて救われることはできないからである。なぜなら、前に言われたように、それらなしに再生されることができないから。それゆえ、教会から、自分自身から真理を考えることができず、善も自分自身から行なうことができないことが教えられる。しかし、人間は、自分自身から真理を考え、自分自身から善を行なう、としか知覚しないので、自分自身からかのように真理を考え、自分自身からかのように善を行なう、と信じなければならないことはきわめて明らかである。なぜなら、もしこのことを信じないなら、その時、真理を考えず、善も行なわず、こうして彼に宗教は何もないか、あるいは自分自身から真理を考え、善を行なうと思い、その時、神性を自分自身に帰してしまうから。人間が真理を考えることと善を行なうことを自分自身からかのようにしなくてはならないことは、『新しいエルサレムのための生活の教え』の最初から最後までに見られる。