原典講読『神の愛と知恵』 424

 

(1) 原文


424.  (xix.) Quod amor conspurcatus in intellectu et ab illo fiat naturalis, sensualis et corporeus. Amor naturalis separatus ab amore spirituali, est oppositus amori spirituali; causa est, quia amor naturalis est amor sui et amor mundi, et amor spiritualis est amor Domini et amor proximi; et amor sui et mundi spectat deorsum et extrorsum, et amor Domini spectat sursum et introrsum; quare quando amor naturalis separatus est ab amore spirituali, non potest elevari a proprio hominis, sed manet ei immersus, et quantum illud amat, ei agglutinatus; et tunc si intellectus ascendit, et ex luce caeli videt talia quae sapientiae sunt, retrahit illam, et conjungit illam secum in suo proprio, et ibi vel rejicit illa quae sapientiae sunt, vel falsificat illa, vel ponit illa circum se, ut loquatur illa ob famam. Quemadmodum amor naturalis potest per gradus ascendere, et fieri spiritualis et caelestis, ita quoque potest per gradus descendere et fieri sensualis et corporeus; et tantum descendit, quantum amat dominium ex nullo amore usus, sed ex solo amore sui; hic amor est, qui vocatur diabolus. Illi qui in eo amore sunt, possunt similiter loqui et agere sicut illi qui in amore spirituali sunt; sed tunc vel ex memoria, vel ex intellectu a se elevato in lucem caeli. Sed usque illa quae loquuntur et agunt, sunt comparative sicut fructus superficie tenus apparentes pulchri, qui intus plane putres sunt; aut sicut amygdalae crusta tenus apparentes integrae, sed intus a vermibus plane corrosae. Haec in mundo spirituali appellant phantasias, per quas scorta, quae ibi vocantur sirenes, inducunt sibi pulchritudinem, et ornant se vestibus decoris, sed tamen remota phantasia apparent ut spectra; et sunt sicut diaboli, qui se lucis angelos faciunt; nam cum amor ille corporeus ab elevatione retrahit intellectum suum, quod [1]fit cum solus est, et tunc ex amore suo cogitat, tunc contra Deum pro natura, contra caelum pro mundo, et contra vera et bona ecclesiae pro falsis et malis inferni, cogitat, ita contra sapientiam. Ex his constare potest, quales sunt qui vocantur homines corporei; non enim sunt corporei quoad intellectum, sed sunt corporei quoad amorem; hoc est, non sunt corporei quoad intellectum dum loquuntur in coetu, sed cum loquuntur secum in spiritu; et quia in spiritu tales sunt, ideo post mortem quoad utrumque, tam amorem quam intellectum, fiunt spiritus qui vocantur spiritus corporei. Illi tunc, qui in summo amore dominandi ex amore sui in mundo fuerunt, et simul in intellectus elevatione supra alios, apparent quoad corpus sicut mumia Aegyptiaca, et quoad mentem crassi et fatui. Quis hodie in mundo scit, quod ille amor in se talis sit? Sed usque datur amor dominandi ex amore usus, sed ex amore usus non propter se, sed propter commune bonum. At homo aegre potest distinguere hunc ab illo, sed usque inter illos discrimen est, quale inter caelum et infernum. Discrimina inter binos illos amores dominandi, videantur in opere De Caelo et Inferno (n. [2]551-565).


[1] fit pro “fit” [2] 551 pro “531”


 


(2) 直訳


(xix.) Quod amor conspurcatus in intellectu et ab illo fiat naturalis, sensualis et corporeus.- (xix.) 理解力の中で、またそれから汚された愛は、自然的にまた感覚的になること。


Amor naturalis separatus ab amore spirituali, est oppositus amori spirituali; 霊的な愛から分離した自然的な愛は、霊的な愛と正反対である。


causa est, quia amor naturalis est amor sui et amor mundi, et amor spiritualis est amor Domini et amor proximi; その理由は、自然的な愛は自己愛と世俗愛であるからである、また霊的な愛は主への愛と隣人愛である。


et amor sui et mundi spectat deorsum et extrorsum, et amor Domini spectat sursum et introrsum; 自己と世への愛は下方と外側へ向かって眺める、また主への愛は上方と内側へ向かって眺める。


quare quando amor naturalis separatus est ab amore spirituali, non potest elevari a proprio hominis, sed manet ei immersus, et quantum illud amat, ei agglutinatus; それゆえ、自然的な愛が霊的な愛から分離される時、人間のプロプリウムから高揚されることができない、しかし、それに浸されてとどまる、またそれを愛するかぎり、それにくっついて〔とどまる〕。


et tunc si intellectus ascendit, et ex luce caeli videt talia quae sapientiae sunt, retrahit illam, et conjungit illam secum in suo proprio, et ibi vel rejicit illa quae sapientiae sunt, vel falsificat illa, vel ponit illa circum se, ut loquatur illa ob famam. またその時、もし理解力が上昇して、天界の光からこのようなものを見ても、それらは知恵のものである、それ〔知恵〕を引き戻す、またそれ〔知恵〕をプロプリウムの中で自分自身に結合させる、またそこにあるいはそれらを投げ返す(退ける)、それらは知恵のものである、あるいはそれらを虚偽化する、あるいはそれを自分の周囲に置く、それらを名声のために話すために。


Quemadmodum amor naturalis potest per gradus ascendere, et fieri spiritualis et caelestis, ita quoque potest per gradus descendere et fieri sensualis et corporeus; 自然的な愛が段階によって上昇すること、また霊的なものと天的なものになることができるように、そのようにまた段階によって下降すること、また感覚的なものと肉体的なもの(物質的なもの)になることができる。


et tantum descendit, quantum amat dominium ex nullo amore usus, sed ex solo amore sui; またそれだけ下降する、どれだけ役立ちの愛からでは決してなく、ただ自己愛から支配を愛するか〔によって〕。


hic amor est, qui vocatur diabolus. この愛である、それは悪魔と呼ばれる。


Illi qui in eo amore sunt, possunt similiter loqui et agere sicut illi qui in amore spirituali sunt; 彼らは、その愛の中にいる者ら、同様に話し、行動することができる、彼らのように、霊的な愛の中にいる者たち。


sed tunc vel ex memoria, vel ex intellectu a se elevato in lucem caeli. しかし、その時、あるいは記憶から、あるいは天界の光の中への自分自身の高揚からの理解力から〔そのようにできる〕。


Sed usque illa quae loquuntur et agunt, sunt comparative sicut fructus superficie tenus apparentes pulchri, qui intus plane putres sunt; しかし、それでも、それら話し、行なうものは、比較的に(比べれば)表面に関して美しく見える果実のようである、それは内部にすっかり腐っている。


aut sicut amygdalae crusta tenus apparentes integrae, sed intus a vermibus plane corrosae. また殻に関して損なわれていないように見えるアーモンドのよう〔である〕、しかし内部に虫によりすっかりむしばまれた。


Haec in mundo spirituali appellant phantasias, per quas scorta, quae ibi vocantur sirenes, inducunt sibi pulchritudinem, et ornant se vestibus decoris, sed tamen remota phantasia apparent ut spectra; これらは霊界の中で幻想と呼ばれる、それ〔幻想〕によって妖婦らは、彼女らはそこにセイレーンと呼ばれる、自分自身に美を着せる、また自分自身を優美(かわいらしい)衣服で飾る、しかしそれでも、幻想が取り除かれると亡霊のように見られる。


et sunt sicut diaboli, qui se lucis angelos faciunt; また悪魔のようである、その者は自分自身を光の天使とする。


nam cum amor ille corporeus ab elevatione retrahit intellectum suum, quod [1]fit cum solus est, et tunc ex amore suo cogitat, tunc contra Deum pro natura, contra caelum pro mundo, et contra vera et bona ecclesiae pro falsis et malis inferni, cogitat, ita contra sapientiam. なぜなら、その肉体的な(物質的な)愛が高揚から自分の理解力を引き戻すとき、そのことはひとりでいるときに生じる、またその時、自分の愛から考える、その時、自然のほうを選んで☆神に反して、世のほうを選んで天界に反して、また地獄の虚偽と悪のほうを選んで教会の真理と善に反して、考えるから、このように知恵に反して。


ここでの前置詞proの意味は「~に味方して、~のほうを選んで、~のために」です。


Ex his constare potest, quales sunt qui vocantur homines corporei; これらから明らかにすることができる、肉体的な(物質的な)人間と呼ばれる者がどんなものであるか。


non enim sunt corporei quoad intellectum, sed sunt corporei quoad amorem; というのは、理解力に関して肉体的(物質的)ではない、しかし、愛に関して肉体的(物質的)であるから。


hoc est, non sunt corporei quoad intellectum dum loquuntur in coetu, sed cum loquuntur secum in spiritu;  すなわち、集団の中で話している時、理解力に関して肉体的(物質的)ではない、しかし、霊の中で自分自身と話すとき〔肉体的(物質的)である〕。


et quia in spiritu tales sunt, ideo post mortem quoad utrumque, tam amorem quam intellectum, fiunt spiritus qui vocantur spiritus corporei. また霊の中でこのようなものであるので、それゆえ、死後、両方に関して、愛と同じく理解力、霊になる、それは肉体的(物質的)と呼ばれる。


Illi tunc, qui in summo amore dominandi ex amore sui in mundo fuerunt, et simul in intellectus elevatione supra alios, apparent quoad corpus sicut mumia Aegyptiaca, et quoad mentem crassi et fatui. その時、彼らは、世の中で自己愛から最高度(極度)支配する愛の中にあった者、また同時に他の者の上に理解力を高揚させた中に〔いた〕、身体に関してエジプトのミイラのように見える、また心に関して粗雑で愚か。


Quis hodie in mundo scit, quod ille amor in se talis sit? 今日、だれが世の中で知っているのか? この愛が本質的にこのようであること。


Sed usque datur amor dominandi ex amore usus, sed ex amore usus non propter se, sed propter commune bonum. しかしそれでも、役立ちへの愛からの支配愛が存在する、しかし、自分自身のためでない役立ちの愛から、しかし公共の善のための。


At homo aegre potest distinguere hunc ab illo, sed usque inter illos discrimen est, quale inter caelum et infernum. しかし、人間はそれからこれをほとんど区別することができない、しかしそれでも、それらの間に相違がある、天界と地獄の間のような。


Discrimina inter binos illos amores dominandi, videantur in opere De Caelo et Inferno (n. [2]551-565). これらの二つの支配愛の間の相違は、著作『天界と地獄』(551-565)の中に見られる。


[1] fit pro “sit” 原注[1] sit」の代わりにfit


[2] 551 pro “531” 原注[1] 531」の代わりに551


 


(3) 訳文


424. (xix.) 理解力の中で、また理解力から汚された愛は、自然的にまた感覚的になること―


 霊的な愛から分離した自然的な愛は、霊的な愛と正反対である。その理由は、自然的な愛は自己愛と世俗愛であり、霊的な愛は主への愛と隣人愛であるからである。自己と世への愛は下方と外側へ向かって眺め、主への愛は上方と内側へ向かって眺める。それゆえ、自然的な愛が霊的な愛から分離される時、人間のプロプリウムから高揚されることができず、それに浸されて、またそれを愛するかぎり、それにくっついてとどまる。またその時、もし理解力が上昇して、天界の光から知恵に属するようなものを見ても、その知恵を引き戻し、またそれをプロプリウムの中で自分自身に結合させ、またそこにあるいはその知恵に属するものを投げ返し、あるいはそれらを虚偽化し、あるいは名声のためにそれを話すために理解力の周囲に置く。自然的な愛が段階によって上昇し、霊的に、また天的になることができるように、そのようにまた段階によって下降し、感覚的に、また物質的になることができる。役立ちの愛からでは決してなく、ただ自己愛から支配を愛するほど、それだけ下降し、この愛が悪魔と呼ばれるものである。その愛の中にいる者らは、霊的な愛の中にいる者たちと同じように話し、行動することができる。


しかし、その時、記憶からか、あるいは天界の光の中へ高揚させた理解力からそうできるのである。しかし、それでも、それらの話し、行なうものは、比べれば、表面は美しく見えるが内部はすっかり腐っている果実のようなものである。また、殻には損なわれていないように見えるが、内部はすっかり虫に食われたアーモンドのようである。これらのものは霊界の中で幻想と呼ばれ、そこではセイレーンと呼ばれる妖婦らは、その幻想によって、自分自身に美を着せ、また美しい衣服で飾る、しかしそれでも、幻想が取り除かれると亡霊のように見られ、また自分自身を光の天使とする悪魔のようでもある。なぜなら、その物質的な愛が高揚から自分の理解力を引き戻すとき、そのことはひとりでいるときに生じ、またその時、自分の愛から考え、その時、自然を選んで神に反して、世を選んで天界に反して、また地獄の虚偽と悪を選んで教会の真理と善に反して、このように知恵に反して考えるから。これらから物質的な人間と呼ばれる者がどんなものであるか明らかにすることができるというのは、理解力に関して物質的ではなく、愛に関し物質的である、すなわち、集まりの中で話している時、理解力に関して物質的ではないが、しかし、霊の中で自分自身と話すとき物質的であるから。また霊の中でこのようなものであるので、それゆえ、死後、愛と同じく理解力の両者に関して、物質的と呼ばれる霊になる その時、世の中で自己愛から極度に支配する愛の中にいて、また同時に理解力を他の者よりも高揚させた者らは、身体に関してエジプトのミイラのように、心に関して粗雑で愚かに見える。今日、世の中で、この愛が本質的にこのようなものであることだれが知っているのか? しかしそれでも、自分自身のための役立ちの愛からでなく、公共の善のための役立ちへの愛からの支配愛が存在する。しかし、人間はそれとこれとをほとんど区別することができない、しかしそれでも、それらの間に天界と地獄の間のような相違がある。これらの二つの支配愛の間の相違は、著作『天界と地獄』(551-565)の中に見られる。