(1) 原文
408. (x.) Quod amor seu voluntas introducat sapientiam seu intellectum in omnia domus suae.- Per domum amoris seu voluntatis intelligitur totus homo quoad omnia quae ejus mentis sunt; quae quia correspondent omnibus corporis, (ut supra ostensum est,) per domum etiam intelligitur totus homo quoad omnia quae ejus corporis sunt, quae vocantur membra, organa et viscera. Quod pulmo introducatur in omnia illa, similiter ut intellectus in omnia mentis, constare potest ex illis quae supra ostensa sunt: ut, Quod amor seu voluntas praeparet domum seu thalamum pro futura conjuge, quae est sapientia seu intellectus (n. 402): et, Quod amor seu voluntas praeparet omnia in humana sua forma, seu in sua domo, ut conjunctim cum sapientia seu intellectu possit agere (n. 403). Ex illis, quae ibi dicta sunt, patet, quod omnia et singula in toto corpore per emissa e costis, vertebris, sterno, diaphragmate, peritonaeo quod ex illis pendet, ligamenta, ita connexa sint, ut respirante pulmone trahantur et ferantur in actus alternos similiter. Quod alterna respirationis etiam intrent in ipsa viscera usque ad recessus eorum intimos, ex anatome constare potest; nam ligamenta supra memorata cohaerent involucris viscerum, ac involucra per exsertiones intrant usque ad intima eorum, sicut etiam faciunt arteriae et venae per ramificationes. Inde constare potest, quod respiratio pulmonis in omni conjunctione sit cum corde in omnibus et singulis corporis: utque conjunctio omnimoda sit, etiam ipsum cor in pulmonico motu est, jacet enim in sinu pulmonis, et cohaeret ei per auriculas, et cubat super diaphragmate, ex quo etiam arteriae ejus ex motu pulmonico participant. Praeterea ventriculus in simili conjunctione est per cohaerentiam ejus oesophagi cum trachea. Haec anatomica adducta sunt, ob finem ut videatur qualis conjunctio est amoris seu voluntatis cum sapientia seu intellectu, ac utriusque in consortio cum omnibus mentis; nam similis est.
(2) 直訳
(x.) Quod amor seu voluntas introducat sapientiam seu intellectum in omnia domus suae.- (x.) 愛または意志は知恵または理解力をその家のすべてのものの中へ導き入れる。
Per domum amoris seu voluntatis intelligitur totus homo quoad omnia quae ejus mentis sunt; 愛または意志の家によって人間全体が意味される、彼の心のものであるすべてのものに関して。
quae quia correspondent omnibus corporis, (ut supra ostensum est,) per domum etiam intelligitur totus homo quoad omnia quae ejus corporis sunt, quae vocantur membra, organa et viscera. それらは身体のすべてのものに対応するので、(上に示されたように)家によって、さらにまた人間全体が意味される、彼の身体のものであるすべてのものに関して、それらは、四肢、器官、内臓と呼ばれる。
Quod pulmo introducatur in omnia illa, similiter ut intellectus in omnia mentis, constare potest ex illis quae supra ostensa sunt: 肺がそれらすべてのものの中に導き入れられていることは、理解力が心のすべてのものの中に〔導き入れられている〕ようにと同様に、それらから明らかにすることができる、それらは上に示されている。
ut, Quod amor seu voluntas praeparet domum seu thalamum pro futura conjuge, quae est sapientia seu intellectus (n. 402): 例えば、愛または意志は、来るべき配偶者のために家または部屋を準備すること、その配偶者は知恵または理解力であること(402番)。
et, Quod amor seu voluntas praeparet omnia in humana sua forma, seu in sua domo, ut conjunctim cum sapientia seu intellectu possit agere (n. 403). また、愛または意志は、知恵または理解力と結合して働くことができるために、その人間的な形の中に☆、すなわちその家の中に、すべてのものを準備すること(403番)。
☆ 誤訳を訂正します。403番で「その人間の形の中のすべてのものを~」と訳しましたが、このformaは奪格なのでその前のinは「~の中に」が正しい訳語となります。そのところをいい加減に訳していました。ここのdomoが奪格であるので気づきました。
Ex illis, quae ibi dicta sunt, patet, quod omnia et singula in toto corpore per emissa e costis, vertebris, sterno, diaphragmate, peritonaeo quod ex illis pendet, ligamenta, ita connexa sint, ut respirante pulmone trahantur et ferantur in actus alternos similiter. それらから、それらはそこに言われている、明らかである、身体全体の中のすべてと個々のものは、肋骨、椎骨☆1、胸骨☆2、横隔膜、それらからつり下がっている腹膜、(それらから)送り出された靭帯、このように連結されている、肺の呼吸で、引き寄せられる、またもたらされる、交替の活動の中に、同時に。
☆1 vertebra「椎骨、脊柱」は『レキシコン』にありませんでした。(すなわち、追加見出し語)。
☆2 sternum「胸骨」も『レキシコン』にありませんでした。
Quod alterna respirationis etiam intrent in ipsa viscera usque ad recessus eorum intimos, ex anatome constare potest; 呼吸の交替〔運動〕はまた内臓そのものの中に入ることは、その最内部の奥底にまでも、解剖学から明らかにすることができる。
nam ligamenta supra memorata cohaerent involucris viscerum, ac involucra per exsertiones intrant usque ad intima eorum, sicut etiam faciunt arteriae et venae per ramificationes. なぜなら、上に言及した靭帯は、内臓の被覆に密着しているから、そして被覆は突起によってその最内部にまで入るから、動脈と静脈もまた分枝によって行なうように。
Inde constare potest, quod respiratio pulmonis in omni conjunctione sit cum corde in omnibus et singulis corporis: ここから明らかにすることができる、肺の呼吸は、心臓とのすべてのものに結合とともに、身体のすべてと個々のものの中にあること。
utque conjunctio omnimoda sit, etiam ipsum cor in pulmonico motu est, jacet enim in sinu pulmonis, et cohaeret ei per auriculas, et cubat super diaphragmate, ex quo etiam arteriae ejus ex motu pulmonico participant. そして、結合がすべての点で働くものであるために、心臓そのものもまた肺の運動の中にある、というのは、肺のふところの中に横たわるから、また心耳によってそれに密着する、また横隔膜の上に横になる、それ〔横隔膜〕からもまたその動脈は肺の運動(から)参加する(あずかる)。
Praeterea ventriculus in simili conjunctione est per cohaerentiam ejus oesophagi cum trachea. さらに、胃は同様に結合している、結合の緊密性(密着性)によって、その食道の気管との。
Haec anatomica adducta sunt, ob finem ut videatur qualis conjunctio est amoris seu voluntatis cum sapientia seu intellectu, ac utriusque in consortio cum omnibus mentis; これらは解剖学から付言された、見られるようにとの目的のために、愛または意志の結合がどんなものであるか、知恵または理解力との、そして、両方とも心のすべてのものと交わりの中に。
nam similis est. なぜなら、同様であるから☆。
☆ 何が、どのように「同様」なのか、おわかりですね?
(3) 訳文
408. (x.) 愛または意志は、知恵または理解力を自分の家のすべてのものの中へ導き入れること―
愛または意志の家によって、心のものであるすべてのものに関する人間全体が意味される。(前に示されたように)それらは身体のすべてのものに対応するので、家によって、四肢、器官、内臓と呼ばれる身体のものであるすべてのものに関する人間全体もまた意味される。理解力が心のすべてのものの中に導き入れられているのと同様に、肺がそれらすべてのものの中に導き入れられていることは、前に示されたことから明らかにすることができる。例えば、愛または意志は、来るべき配偶者のために家または部屋を準備し、その配偶者は知恵または理解力であること(402番)。また、愛または意志は、知恵または理解力と結合して働くことができるために、その人間的な形の中に、すなわちその家の中に、すべてのものを準備すること(403番)。そこに言われていることから、身体全体の中のすべてと個々のものは、肋骨、椎骨、胸骨、横隔膜、とそれらからつり下がっている腹膜から送り出された靭帯は、このように連結されている、肺の呼吸と同時に交替の活動の中に引き寄せられ、導かれるもたらされることが明らかである。呼吸の交替運動が内臓そのものの中に、その最内部の奥底にまでも入ることは、解剖学から明らかにすることができる。なぜなら、すぐ前に言及した靭帯は、内臓の被覆に密着し、その被覆は突起によって、動脈と静脈もまた分枝によって行なうように、その最内部にまで入るから。ここから、肺の呼吸は、心臓とすべておいて結合して、身体のすべてと個々のものの中にあることがを明らかにすることができる。–そして、その結合がすべての点で働くために、心臓そのものもまた肺の運動の中にある。というのは、肺のふところの中にあり、心耳によって密着し、また横隔膜の上に横になり、動脈もまた横隔膜を通して肺の運動にあずかるからである。さらに胃も、食道の気管の結合の緊密性によって、同様に結合している。愛または意志が知恵または理解力との結合がどんなものであるか、そして、両方ともが心のすべてのものとの交わりの中にあることが見られるようにとの目的のために、これらのことが解剖学から付け加えて言われた。なぜなら、〔心の中のものと身体の中のものは〕同様であるから。