原典講読『神の愛と知恵』 405

 

(1) 原文


405.  Quod haec tria ex amore qui est voluntatis, in intellectu ordine sequantur, ex rationali homine quidem comprehendi potest, sed tamen non clare videri, et sic usque ad fidem confirmari. Nunc quia amor qui est voluntatis per correspondentiam unum agit cum corde, ac sapientia quae est intellectus unum agit cum pulmone, ut supra ostensum est, ideo non alibi clarius videri et confirmari possunt illa quae de affectione veri, perceptione veri, et cogitatione, mox supra (n. 404) dicta sunt, quam in pulmone et ejus fabrica, quare haec paucis describenda est. Cor post partum a dextro suo ventriculo immittit sanguinem in pulmonem; et post transitum emittit illum in sinistrum suum ventriculum; [1]sic aperit pulmonem. Hoc facit cor per arterias et venas pulmonares. Sunt pulmoni bronchia, quae ramificantur, et tandem abeunt in vesiculas, in quas pulmo admittit aerem et sic respirat. Circum bronchia et ejus ramificationes etiam sunt arteriae et venae, quae bronchiales vocantur, oriundae ex azyga seu vena cava et aorta. Hae arteriae et venae ab arteriis et venis pulmonaribus distinctae sunt. Ex his patet, quod sanguis per binas vias influat in pulmonem, et per binas vias effluat ex illo. Inde est quod pulmo possit respirare non synchrone cum corde. Quod alternae vices cordis, et alternae vices pulmonis non unum agant, notum est. Nunc quia correspondentia cordis et pulmonis est cum voluntate et intellectu, ut ostensum est, et conjunctio per correspondentiam est talis, ut sicut unum agit, ita alterum, videri potest ex influxu sanguinis e corde in pulmonem, quomodo voluntas influit in intellectum, et facit illa, quae mox supra (n. 404) de affectione et perceptione veri, et de cogitatione, dicta sunt. Correspondentia hoc mihi detexit, et plura adhuc de illis, quae non paucis describi possunt. Quoniam amor seu voluntas correspondet cordi, ac sapientia seu intellectus correspondet pulmoni, sequitur quod vasa sanguinea cordis in pulmone correspondeant affectionibus veri, et quod ramificationes bronchiorum pulmonis correspondeant perceptionibus et cogitationibus ex illis affectionibus. Qui indagat omnes texturas pulmonis ex illis originibus, et facit paralelismum cum amore voluntatis et cum sapientia intellectus, ille potest sicut in quadam imagine videre illa quae supra (n. 404) dicta sunt, et sic ad fidem confirmari. Sed quia illa quae scientiae anatomicae sunt de corde et pulmone, paucis nota sunt, et confirmare aliquid per ignota inducit obscuritatem, ideo supersedeo paralelismum pluribus demonstrare.


[1] sic pro “sit”


 


(2) 直訳


Quod haec tria ex amore qui est voluntatis, in intellectu ordine sequantur, ex rationali homine quidem comprehendi potest, sed tamen non clare videri, et sic usque ad fidem confirmari. 愛からのこれら三つのもの、それらは意志のものである、理解力の中で秩序で続くことは、理性的な人間から確かに理解されることができる、しかし、それでも、はっきりと見られることは、またこうして信仰(信念)まで確信されること〔でき〕ない。


Nunc quia amor qui est voluntatis per correspondentiam unum agit cum corde, ac sapientia quae est intellectus unum agit cum pulmone, ut supra ostensum est, ideo non alibi clarius videri et confirmari possunt illa quae de affectione veri, perceptione veri, et cogitatione, mox supra (n. 404) dicta sunt, quam in pulmone et ejus fabrica, quare haec paucis describenda est. さて、愛は、それは意志のものである、対応によって心臓と一つとして働くので、そして知恵は、それは理解力のものである、肺と一つとして働く、上に示されたように、それゆえ、それらを他の所からさらにはっきりと見られることと確信されることはできない、それらは真理の情愛、真理の知覚、また思考について、すぐ上(404)に言われた、肺とその構造以外に、それゆえ、これらは簡単に記述されなければならない。


Cor post partum a dextro suo ventriculo immittit sanguinem in pulmonem; 心臓は出産後、自分の右心室から血を肺の中に送る。


et post transitum emittit illum in sinistrum suum ventriculum; また通過後、それを自分の左心室の中に送る。


[1]sic aperit pulmonem. このように肺を開く。


Hoc facit cor per arterias et venas pulmonares. このことを心臓は肺の動脈と静脈によって行なう。


Sunt pulmoni bronchia, quae ramificantur, et tandem abeunt in vesiculas, in quas pulmo admittit aerem et sic respirat. 肺の気管支がある、それらが枝に分かれる、またついに、小囊(のう)〔肺胞〕に分かれる、その中に空気を入れる、またこうして呼吸する。


Circum bronchia et ejus ramificationes etiam sunt arteriae et venae, quae bronchiales vocantur, oriundae ex azyga seu vena cava et aorta. 気管支とその分枝の周囲にもまた動脈と静脈がある、それらは気管支の〔動脈と静脈〕と呼ばれる、奇静脈または大静脈と大動脈から起こっている。


Hae arteriae et venae ab arteriis et venis pulmonaribus distinctae sunt. これらの動脈と静脈は肺の動脈と静脈から区別される。


Ex his patet, quod sanguis per binas vias influat in pulmonem, et per binas vias effluat ex illo. これらから明らかである、血は二つの道を通って肺の中に流入すること、また二つの道を通ってそれから吐き出す。


Inde est quod pulmo possit respirare non synchrone cum corde. ここからである、肺が呼吸できること、心臓と同期的でなく。


Quod alternae vices cordis, et alternae vices pulmonis non unum agant, notum est. 心臓の交替する交替(変化)と、肺の交替する交替(変化)は一つとして働かないことは、よく知られている。


Nunc quia correspondentia cordis et pulmonis est cum voluntate et intellectu, ut ostensum est, et conjunctio per correspondentiam est talis, ut sicut unum agit, ita alterum, videri potest ex influxu sanguinis e corde in pulmonem, quomodo voluntas influit in intellectum, et facit illa, quae mox supra (n. 404) de affectione et perceptione veri, et de cogitatione, dicta sunt. さて、心臓と肺の対応が意志と理解力とにあるので、〔すでに〕示されたように、また対応によってこのような結合がある〔ので〕、一方が活動するような、このような他方が〔活動する〕ような、心臓から肺の中への血の流入から見られることができる、どのように意志が理解力の中に流入するか、またそれを行なう(生ずる)、それらはすぐ上(404)に、真理の情愛と知覚について、また思考について、言われた。


Correspondentia hoc mihi detexit, et plura adhuc de illis, quae non paucis describi possunt. 対応がこのことを私に明かした、またそれらについて今なお多くのことを、それらは簡単に記述されることはできない。


Quoniam amor seu voluntas correspondet cordi, ac sapientia seu intellectus correspondet pulmoni, sequitur quod vasa sanguinea cordis in pulmone correspondeant affectionibus veri, et quod ramificationes bronchiorum pulmonis correspondeant perceptionibus et cogitationibus ex illis affectionibus. 愛、すなわち意志が心臓に対応し、そして知恵、すなわち理解力が肺に対応するので、いえる、肺の中の心臓の血は真理の情愛に対応すること、また、肺の気管支の分枝はそれらの情愛からの知覚と思考に対応すること。


Qui indagat omnes texturas pulmonis ex illis originibus, et facit paralelismum cum amore voluntatis et cum sapientia intellectus, ille potest sicut in quadam imagine videre illa quae supra (n. 404) dicta sunt, et sic ad fidem confirmari. 肺の構造物をそれらの起源から探究する者は、また愛と意志の並行(比較)をする、また知恵を理解力の、彼はできる、ある映像の中にのように見ることが、それら、上に(404)言われたこと、またこうして信仰(信念)にまで確信されること。


Sed quia illa quae scientiae anatomicae sunt de corde et pulmone, paucis nota sunt, et confirmare aliquid per ignota inducit obscuritatem, ideo supersedeo paralelismum pluribus demonstrare. しかし、それらは、それらは心臓と肺についての解剖学の知識である、わずかな者が親しんでいる、また何らかのものを未知のもので確認することは不明瞭を引き起こす、それゆえ、私は並(比較)を割愛(省略)る、多くのもので説明すること。


[1] sic pro “sit” 原注[1] sit」の代わりにsit


 


(3) 訳文


405. 意志のものである愛からのこれら三つのものが理解力の中で秩序をもって続くことは、確かに理性的な人間から理解されることができるが、しかし、それでも、はっきりと見られ、またこうして信念にまで確信されることはできない。


 それで、前に示されたように、意志のものである愛は対応によって心臓と一つとして働き、理解力のものである知恵肺と一つとして働くので、それゆえ、すぐ前(404)に言われた真理への情愛、真理の知覚、また思考について、それらを肺とその構造以外の他のところ、さらにはっきりと見て、確信することはできない。それゆえ、これらを簡単に述べなくてはならない。出生後、心臓は血を右心室から肺の中に送る。また〔肺を〕通過した後、血を左心室の中に送り、このように肺を開く。このことを心臓は肺の動脈と静脈によって行なう。肺に気管支があり、それらが枝に分かれ、またついに肺胞に分かれ、その中に空気を入れ、こうして呼吸をする。気管支とその分枝の周囲にもまた動脈と静脈があり、それらは気管支の動脈と静脈と呼ばれ、奇静脈または大静脈と大動脈から起こっている。これらの動脈と静脈は肺の動脈と静脈からは区別される。これらから、血は二つの管を通って肺の中に流入し、二つの管を通って出てくることが明らかである。ここから、肺がは心臓と同期的でなく呼吸できる。心臓の交替する変化と肺の交替する変化が一つとなって働かないことはよく知られている。


 さて、すでに示されたように、心臓と肺が意志と理解力に対応し、また対応によって、一方が活動するように、そのように他方も活動するような、このような結合があり、心臓から肺の中への血の流入から、すぐ前(404)に言われた真理への情愛と知覚について、また思考について、どのように意志が理解力の中に流入するか、またそれを行なうか、見ることができる。このことが、またそれらについて今なお多くのことが、対応によって私に明らかとなったが、それらは手短に記述できない。愛すなわち意志が心臓に対応し、知恵すなわち理解力が肺に対応するので、肺の中の心臓の血は真理の情愛に対応すること、また肺の気管支の分枝はそれらの情愛からの知覚と思考に対応することがいえる。肺の構造を起源から探究する者は、また愛を意志と知恵を理解力と比較する者は、前に(404)言われたことを映像の中に見るように見て、こうして信念にまで確信されることができる。しかし、心臓と肺についての解剖学の知識に親しんでいる者はわずかであり、未知のもので何らかのものを確認することは不明瞭を引き起こす。それゆえ、私は多くの比較によって説明することを割愛する。