(1) 原文
404. (vi.) Quod cum nuptiae factae sunt, prima conjunctio sit per affectionem sciendi, ex qua affectio veri.- Per nuptias intelligitur status hominis post partum, a statu ignorantiae usque ad statum intelligentiae et ab hoc ad statum sapientiae. Primus status, qui est merae ignorantiae, hic non per nuptias intelligitur, quia tunc nulla cogitatio intellectus est, sed sola affectio obscura quae amoris seu voluntatis; hic status est initiamentum ad nuptias. Quod in secundo statu, qui est homini in pueritia, sit affectio sciendi, notum est: per hanc puer infans discit loqui, et discit legere, et postea discit successive talia quae intellectus sunt. Quod amor qui est voluntatis, id operetur, non potest in dubium vocari; nam nisi amor seu voluntas ageret id, non fieret. Quod affectio sciendi sit cuivis homini post nativitatem, et quod per illam discat talia, ex quibus intellectus per gradus formatur, crescit et perficitur, quisque dum ex ratione consulit experientiam, agnoscit. Quod inde sit affectio veri, etiam patet; nam cum homo ex affectione sciendi factus est intelligens, non ita fertur affectione ad sciendum, sicut affectione ad ratiocinandum, et ad concludendum talia quae ejus amoris sunt, sive sint oeconomica, sive civilia, sive moralia. Cum haec affectio elevatur usque ad spiritualia, fit illa affectio veri spiritualis. Quod ejus primum seu initiamentum fuerit affectio sciendi, videri potest ex eo, quod affectio veri sit exaltata affectio sciendi; nam affici veris, est ex affectione velle scire illa, et cum invenit illa, ex jucundo affectionis haurire illa.
(vii.) Quod altera conjunctio sit per affectionem intelligendi, ex qua perceptio veri, patet cuivis, qui hoc ex rationali intuitione vult lustrare. Ex rationali intuitione patet, quod affectio veri et perceptio veri sint binae facultates intellectus, quae apud quosdam in unum conveniunt, et apud quosdam non: apud illos in unum conveniunt, qui volunt intellectu percipere vera, et non apud illos qui solum volunt scire vera. Patet etiam, quod quisque tantum in perceptione veri sit, quantum in affectione intelligendi est; deme enim affectionem intelligendi verum, et nulla perceptio veri erit; at da affectionem intelligendi verum et erit perceptio ejus secundum gradum affectionis ejus; nam homini, cui integra est ratio, nusquam deest perceptio veri, dummodo illi est affectio intelligendi verum. Quod facultas intelligendi verum, quae vocatur rationalitas, sit cuivis homini, supra ostensum est.
(2) 直訳
(vi.) Quod cum nuptiae factae sunt, prima conjunctio sit per affectionem sciendi, ex qua affectio veri.- (vi.) 結婚式が行なわれたとき、最初の結合が知ろうとする情愛を通してある、それから真理の情愛が〔ある〕。
Per nuptias intelligitur status hominis post partum, a statu ignorantiae usque ad statum intelligentiae et ab hoc ad statum sapientiae. 結婚によって出産後の人間の状態が意味される、無知の状態から知性(理解力)の状態まで、またここから知恵の状態へ。
Primus status, qui est merae ignorantiae, hic non per nuptias intelligitur, quia tunc nulla cogitatio intellectus est, sed sola affectio obscura quae amoris seu voluntatis; 最初の状態は、それは純粋な無知(だけの)状態である、このことは結婚によって意味されない、その時、理解力の(知力の)思考は何もないので、しかし、単なる不明瞭な情愛がある、それは愛の、すなわち意志のものである。
hic status est initiamentum ad nuptias. この状態は結婚への初期段階である。
Quod in secundo statu, qui est homini in pueritia, sit affectio sciendi, notum est: 第二の段階の中に、それは人間に少年期にある、知ろうとする情愛があることは、よく知られている。
per hanc puer infans discit loqui, et discit legere, et postea discit successive talia quae intellectus sunt. これ〔情愛〕によって、少年、幼児は話すことを学び、また読むことを学ぶ、またその後、引き続いてこのようなものを学ぶ、それらは理解力(知性)のもの。
Quod amor qui est voluntatis, id operetur, non potest in dubium vocari; 愛、それは意志のものである、それが働きかける(生み出す)こと、疑いの中に呼ばれることができない。
nam nisi amor seu voluntas ageret id, non fieret. なぜなら、愛が、すなわち、意志がそれを行なわないなら、生じないから。
Quod affectio sciendi sit cuivis homini post nativitatem, et quod per illam discat talia, ex quibus intellectus per gradus formatur, crescit et perficitur, quisque dum ex ratione consulit experientiam, agnoscit. 知ろうとする情愛がそれぞれの人間に出生後にあること、またそれによってこのようなものを学ぶこと、それらから理解力が徐々に(段々と)形成される、成長する(増大する)、また完成される、だれでも、理性から経験に諮る時、認める。
Quod inde sit affectio veri, etiam patet; 真理の情愛はここからであること、さらにまた明らかである。
nam cum homo ex affectione sciendi factus est intelligens, non ita fertur affectione ad sciendum, sicut affectione ad ratiocinandum, et ad concludendum talia quae ejus amoris sunt, sive sint oeconomica, sive civilia, sive moralia. なぜなら、人間が知ろうとする情愛から知的になったとき、このように知ろうとすることへの情愛へ運ばれない(導かれない)から、〔導かれるのは〕例えば、推論しようとする(考えようとする)情愛へ、またこのようなものを推論しよう(結論を導こう)とする〔情愛〕へ、それらは彼の愛のものである、あるいは経済である、あるいは市民の事柄、あるいは道徳。
Cum haec affectio elevatur usque ad spiritualia, fit illa affectio veri spiritualis. この情愛が霊的なものにまで高揚されるとき、それは霊的な真理の情愛になる。
Quod ejus primum seu initiamentum fuerit affectio sciendi, videri potest ex eo, quod affectio veri sit exaltata affectio sciendi; その最初のもの、すなわち初期段階は知ろうとする情愛であったことは、そのことから見られることができる、真理の情愛は知ろうとする情愛の高揚されたものであること。
nam affici veris, est ex affectione velle scire illa, et cum invenit illa, ex jucundo affectionis haurire illa. なぜなら、真理に感動させられることは、情愛からそれを知ることを欲することであるから、またそれを見つけたとき、情愛の快さからそれを吸収すること。
(vii.) Quod altera conjunctio sit per affectionem intelligendi, ex qua perceptio veri, patet cuivis, qui hoc ex rationali intuitione vult lustrare. (vii.) 第二の結合が理解しようとする情愛を通してあること、それから真理の知覚が〔ある〕、それぞれに明らかである、理性的な熟慮から調べることを欲する者。
Ex rationali intuitione patet, quod affectio veri et perceptio veri sint binae facultates intellectus, quae apud quosdam in unum conveniunt, et apud quosdam non: 理性的な熟慮から明らかである、真理の情愛と真理の知覚は理解力の二つの能力であること、それらはある者のもとで一つに集まっている、またある者のもとで〔集まって〕ない。
apud illos in unum conveniunt, qui volunt intellectu percipere vera, et non apud illos qui solum volunt scire vera. 一つに集まっている彼らのもとで、その者は理解力で真理を知覚することを欲する、また〔集まって〕ない彼らのもとで、その者は単に真理を知ることを欲する。
Patet etiam, quod quisque tantum in perceptione veri sit, quantum in affectione intelligendi est; さらにまた明らかである、それぞれ、それだけ真理の知覚の中にいること、どれだけ理解しようとする情愛の中にいる〔かによって〕。
deme enim affectionem intelligendi verum, et nulla perceptio veri erit; というのは、真理を知ろうとする情愛を取り去れ、すると真理の知覚は何もなくなるから。
at da affectionem intelligendi verum et erit perceptio ejus secundum gradum affectionis ejus; しかし、真理を知ろうとする情愛を与えよ、するとその情愛の段階にしたがってその知覚がある。
nam homini, cui integra est ratio, nusquam deest perceptio veri, dummodo illi est affectio intelligendi verum. なぜなら、人間に、その者に理性は健全である、決して真理の知覚は欠けていないから、彼に真理を知ろうとする情愛があるかぎり。
Quod facultas intelligendi verum, quae vocatur rationalitas, sit cuivis homini, supra ostensum est. 真理を理解する能力が、それは推理力と呼ばれる、それぞれの人間にあること、上に示された。
(3) 訳文
404. (vi.) 結婚が行なわれたとき、知ろうとする情愛を通して最初の結合があり、そこから真理の情愛が発する―
結婚によって、無知の状態から理解力をもつ状態まで、またここから知恵の状態へいたる出産後の人間の状態が意味される。無知だけの状態である最初の状態は結婚によって意味されない。その時、理解力からの思考は何もなく、不明瞭な情愛があるだけであるから。情愛は愛に属する、すなわち、意志に属する。この状態は結婚への初期段階である。第二の段階である人間に少年期に、知ろうとする情愛があることはよく知られている。この情愛によって、少年、幼児は話すことを学び、読むことを学ぶ、またその後、引き続いて理解力に属するようなものを学ぶ。意志に属する愛が働きかけることが、疑いを呼ぶことはありえない。なぜなら、愛が、すなわち、意志がそれを行なわないなら、生じないから。知ろうとする情愛がそれぞれの人間に出生後にあり、またその情愛によってこのようなものを学び、それらから理解力が徐々に形成され、成長し、また完成されることは、だれもが、理性から経験に思い巡らす時、認める。真理への情愛はここからであるこもまた明らかである。なぜなら、人間が知ろうとする情愛から知的になったとき、このように知ろうとすることへの情愛へは導かれず、彼の愛に属する例えば、経済、あるいは社会問題、あるいは道徳を考えようとする情愛へ、またこのようなものを推論しようとする導かれるからである。この情愛が霊的なものにまで高揚されるとき、それは霊的な真理への情愛になる。その最初のもの、すなわち、初期段階は知ろうとする情愛であったことは、真理への情愛が知ろうとする情愛の高揚されたものであることから知ることができる。なぜなら、真理に感動させられることは、情愛から真理を知ることを欲し、またそれを見つけたとき、情愛の快さからそれを吸収することであるから。
(vii.) 理解しようとする情愛を通して第二の結合があり、そこから真理の知覚が発する。このことは理性的な熟慮から調べることを欲する者のだれにも明らかである。
理性的な熟慮から、真理への情愛と真理の知覚は理解力の二つの能力であることが明らかであり、それらはある者のもとで一つとなっているし、ある者のもとでは一つとなってない。一つとなっている者は理解力で真理を知覚することを欲し、一つとなっていない者は単に真理を知ることを欲する。さらにまた、だれもが、どれだけ理解しようとする情愛の中にいるかによって、それだけ真理の知覚の中にいることが明らかである。というのは、真理を知ろうとする情愛を取り去ってみよ、すると真理の知覚は何もなくなるから。しかし、真理を知ろうとする情愛を与えよ、するとその情愛の段階にしたがってその知覚がある。なぜなら、健全な理性をもつ人間に、真理を知ろうとする情愛があるかぎり、決して真理の知覚は欠けていないから。それぞれの人間に推理力と呼ばれる真理を理解する能力があることは、前に示されている。 〔長いので半分に区切りました〕