(1) 原文
389. Ut homo sit homo, non potest ulla pars deesse, non in capite nec in corpore, quae in perfecto homine existit, nam non aliquid ibi est quod non intrat in illam formam, et facit illam; est enim forma amoris et sapientiae, quae in se spectata est Divina. Omnes amoris et sapientiae determinationes sunt in illa, quae infinita sunt in Deo Homine, sed finita in imagine Ipsius, quae est homo, angelus et spiritus. Si aliqua pars deesset, quae in homine existit, deesset aliquid determinationis ab amore et sapientia sibi correspondens, per quod Dominus a primis in ultimis apud hominem posset esse, et ex Divino amore suo per Divinam sapientiam suam providere usus in mundo creato.
(2) 直訳
Ut homo sit homo, non potest ulla pars deesse, non in capite nec in corpore, quae in perfecto homine existit, nam non aliquid ibi est quod non intrat in illam formam, et facit illam; 人間が人間であるために、どの部分も欠けていることはできない、頭の中にない、身体の中にもない、それらは完全な人間の中に存在するようになっている、なぜなら、そこに何らかのものはないから、それはその形の中に入り、またそれをつくらない。
est enim forma amoris et sapientiae, quae in se spectata est Divina. というのは愛と知恵の形であるから、本質的に眺められたそれは神的なものである。
Omnes amoris et sapientiae determinationes sunt in illa, quae infinita sunt in Deo Homine, sed finita in imagine Ipsius, quae est homo, angelus et spiritus. 愛と知恵の限定されたすべてのものがその〔形〕の中に存在する、それらは神人間の中で無限である、しかし、その方の映像の中で有限である、それらは人間、天使と霊である。
Si aliqua pars deesset, quae in homine existit, deesset aliquid determinationis ab amore et sapientia sibi correspondens, per quod Dominus a primis in ultimis apud hominem posset esse, et ex Divino amore suo per Divinam sapientiam suam providere usus in mundo creato. もし、何らかの部分が欠けているなら、それは人間の中に存在するようになっている、それに対応する愛と知恵からの何らかの限定されたものが欠けている、それを通して主は最初のものから最後のものまで人間のもとに存在することができる、またご自分の神的な愛からご自分の神的な知恵を通して創造された世界の中の役立ちを備えること〔ができる〕。
(3) 訳文
389. 人間が人間であるために、頭の中にも、身体の中にも、完全な人間の中に存在するようになっているどの部分も欠けていることはできない。なぜなら、そこには、その形の中に入り、またそれをつくらないものは何もないから。というのは、愛と知恵の形であり、本質的に眺められるとき神的なものであるから。愛と知恵の限定されたすべてのものがその形の中に存在し、それらは神人間の中で無限であるが、しかし、人間、天使、霊であるその方の映像の中で有限である。もし、人間の中に存在するようになっている何らかの部分が欠けるなら、それに対応する愛と知恵からの何らかの限定されたものが欠ける。その限定されたものを通して主は最初のものから最後のものまで人間のもとに存在し、ご自分の神的な愛からご自分の神的な知恵を通して創造された世界の中の役立ちを備えることがおできになるが、それが欠けてしまう。
(1) 原文
390. (vii.) Quod conjunctio spiritus hominis cum corpore sit per correspondentiam voluntatis et intellectus ejus cum corde et pulmone ejus, et disjunctio per non correspondentiam.- Quoniam hactenus ignotum fuit, quod mens hominis, per quam intelligitur voluntas et intellectus, sit spiritus ejus, et quod spiritus sit homo, et ignotum fuit quod spiritui hominis aeque sit pulsus et respiratio, sicut est corpori, non sciri potuit quod pulsus et respiratio spiritus in homine influant in pulsum et respirationem corporis ejus, et producant illam. Cum itaque spiritus hominis pulsu et respiratione gaudet aeque ac corpus, sequitur quod similis correspondentia pulsus et respirationis spiritus hominis sit cum pulsu et respiratione corporis ejus; mens enim, ut est dictum, est spiritus ejus; quare cum correspondentia binorum illorum motuum cessat, fit separatio, quae est mors. Separatio seu mors fit, quando corpus in illum statum venit, ex quocunque morbo aut casu, ut non possit unum agere cum suo spiritu, sic enim perit correspondentia, et cum correspondentia conjunctio; non cum sola respiratio cessat, sed cum pulsus cordis: nam quamdiu cor movetur, tamdiu amor cum suo calore vitali remanet, et vitam conservat, ut patet a deliquiis, et a suffocationibus, tum a statu vitae embryonis in utero. Verbo, vita corporis hominis pendet a correspondentia pulsus et respirationis ejus cum pulsu et respiratione spiritus ejus; et cum correspondentia illa cessat, vita corporis cessat, et spiritus ejus abit, et continuat vitam suam in mundo spirituali, quae tam similis est vitae ejus in mundo naturali, ut non sciat quod decesserit. Plerique post biduum e corpore in mundo spirituali sunt; post biduum enim cum aliquibus loquutus sum.
(2) 直訳
Quod conjunctio spiritus hominis cum corpore sit per correspondentiam voluntatis et intellectus ejus cum corde et pulmone ejus, et disjunctio per non correspondentiam.- (vii.) 人間の霊の身体との結合はその意志と理解力の心臓と肺との対応によっていること、また分離は対応がない〔こと〕によって〔いる〕―
Quoniam hactenus ignotum fuit, quod mens hominis, per quam intelligitur voluntas et intellectus, sit spiritus ejus, et quod spiritus sit homo, et ignotum fuit quod spiritui hominis aeque sit pulsus et respiratio, sicut est corpori, non sciri potuit quod pulsus et respiratio spiritus in homine influant in pulsum et respirationem corporis ejus, et producant illam. 今まで無知があったので、人間の心は、それによって意志と理解力が意味される、彼の霊であること、また霊は人間であること、また無知があった、人間の霊に等しく鼓動☆と呼吸があること、身体にあるように、霊の鼓動と呼吸が人間の中に、その身体の鼓動と呼吸の中に流入する、またそれらを生み出すことは知られることができなかった。
☆ 細かいことですが、日本語の問題として指摘しておきます。柳瀬訳も長島訳もこれを「脈拍」としています。脈拍は「血管」で感じるものです。今は心臓と肺の運動を問題としているので「鼓動」が正しい日本語です。
Cum itaque spiritus hominis pulsu et respiratione gaudet aeque ac corpus, sequitur quod similis correspondentia pulsus et respirationis spiritus hominis sit cum pulsu et respiratione corporis ejus; そこで、人間の霊に鼓動と呼吸が身体と等しく授けられているとき、人間の霊の鼓動と呼吸と、その身体の鼓動と呼吸とに同様な対応があることがいえる。
mens enim, ut est dictum, est spiritus ejus; というのは、心は、言われたように、彼の霊であるから。
quare cum correspondentia binorum illorum motuum cessat, fit separatio, quae est mors. それゆえ、それらの二つの運動の対応が終わるとき、分離が起こる、それは死である。
Separatio seu mors fit, quando corpus in illum statum venit, ex quocunque morbo aut casu, ut non possit unum agere cum suo spiritu, sic enim perit correspondentia, et cum correspondentia conjunctio; 分離、すなわち死が起こる、身体がその状態の中にやって来る時、どんな病気または偶然(の出来事)からか、その霊と一つとして働くことができないような、というのは、こうして対応が失われるから、また対応〔が失われる〕とともに結合が〔失われる〕。
non cum sola respiratio cessat, sed cum pulsus cordis: 呼吸だけが終わるときではない、しかし、心臓の鼓動〔が終わる〕とき。
nam quamdiu cor movetur, tamdiu amor cum suo calore vitali remanet, et vitam conservat, ut patet a deliquiis, et a suffocationibus, tum a statu vitae embryonis in utero. なぜなら、心臓が動くかぎり、それだけ長い間、愛はそれ自体のいのちの熱とともに残るから、またいのちは生存を保つ、気絶から、また息詰まり(息を止めること)から明らかであるように、さらに子宮の中の胎児のいのちの状態から。
Verbo, vita corporis hominis pendet a correspondentia pulsus et respirationis ejus cum pulsu et respiratione spiritus ejus; 一言でいえば、人間の身体のいのちは彼の鼓動と呼吸と彼の霊の鼓動と呼吸の対応による(次第である)。 1
et cum correspondentia illa cessat, vita corporis cessat, et spiritus ejus abit, et continuat vitam suam in mundo spirituali, quae tam similis est vitae ejus in mundo naturali, ut non sciat quod decesserit. またその対応が終わるとき、身体のいのちは終わる、また彼の霊は立ち去る、またそのいのち(生活)を霊界の中で続ける、それ(生活)は自然界の中の彼のいのち(生活)とこれほどに似ている、立ち去った(死んだ)ことを知らないようにも。
Plerique post biduum e corpore in mundo spirituali sunt; 大部分の者は二日間の後、身体から〔出て〕霊界の中にいる。
post biduum enim cum aliquibus loquutus sum. というのは、二日間の後、ある者たちと私は話したから。
(3) 訳文
390. (vii.) 人間の霊が身体と結合するのは、意志と理解力が心臓と肺に対応することに、また分離するのは対応がないことによっていること―
今まで、意志と理解力を意味する人間の心が霊であり、霊が人間であることに無知であり、また身体にあるように人間の霊に等しく鼓動と呼吸があることに無知であったので、霊の鼓動と呼吸が人間の中にあって、身体の鼓動と呼吸の中に流入し、それらを生み出すことは知られることができなかった。そこで、人間の霊に身体と等しく鼓動と呼吸が授けられているとき、人間の霊の鼓動と呼吸とその身体の鼓動と呼吸とにも、同様の対応があることがいえる。というのは、述べてきたように、心は彼の霊であるから。それゆえ、それらの二つの運動の対応が終わるとき、分離が起こり、それは死である。身体が何かの病気または偶然の出来事から、その霊と一つとして働くことができないような状態にやって来る時、分離が、すなわち死が起こる。というのは、こうして対応が失われ、また対応とともに結合が失われるから。呼吸だけが終わるときではなく、心臓の鼓動が終わるときである。なぜなら、気絶、息詰まり、さらに子宮の中の胎児のいのちの状態から明らかであるように、心臓が動くかぎり、その間、愛はいのちの熱とともに残り、いのちは生存を保つから。一言でいえば、人間の身体のいのちは、彼の鼓動と呼吸と彼の霊の鼓動と呼吸との対応によるのである。またその対応が終わるとき、身体のいのちは終わり、彼の霊は去り、そのいのちを霊界の中で続ける。その生活は、死んだことがわからないほど、自然界の中の自分生活と似ている。大部分の者は、身体から出て二日後に霊界に入る。私はある者たちと二日後に話したからである。